Gemmae selectae antiquae e museo Jacobi de Wilde : sive L. tabulae diis deabusque gentilium ornatae, per possessorem conjecturis, veterumque poetarum carminibus illustratae

발행: 1707년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

91쪽

GEMMAE ANTI Q U A E.

Multa que praeterea variarum monstra serarum Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, Et centum geminus Briareus , ac bellua Lernae Horrendum stridens, sammisque armata Chimaera Gorgones, Harpyaeque ref0rma tricorporis umbrae.

Odit re ipse pater Pluton , odere i rores

Tartareae monstrum : tot sese Tertit in ora, Tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.

TA BULA DECIMA NOΝ A. PROSERPINA .

PRoserpina Jovis & Cereris filia, Plutonis uXor ,

in campis Ennaeis a Plutone rapta, & cum Ceres filiae suae reditum a Jove ea lege impetrasset , si nihil cibi apud inferos gustasset, Ascalaphus eam prodidit, quod septem grana mali Punici ab arbore decerpti come disset. Vide Ovid. Met. l. i. V. J33. Dixerat. At Cereri certum est educere natam. Non ita fata sinunt: quoniam jejunia virgo Sollerat, cultis dum simplex errat in hortis, Puniceum curva decerpserat arb0re pomum: Sumptaque pallenti septem de cortice grana

ri a Pres

92쪽

61 SELECTAE

Preserat ore suo. Solusque ex omnibus illud Viderat Ascalaphus : quem quondam dicitur Orphne, Inter Aternales haud ignotis a Gniphas, Ex Acheronte suo fui zis peper se sub antris. Vidit: ρο indicio reditum crudelis ademit. Quare indignata Proserpina, Ascalaphum postea in

bubonem , avem funestam , dc rerum tristium praenunciam, conVertebat. Me t. S. V. J43.

Ingemuit regina Erebi; testemque profanam Fecit avem: sparsumque caput Phlegetontide Lympha, In rostrum, re plumas, re grandia lumina Tertit. Illes bi ablatus fulzis amicitur ab alis ;Inque caput crespit ; longosque resectitur ungues ;Vixque m9zet natas per inertia brachia pennas Foedaque si volucris, venturi nuntia luctus , Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

GEMMA L X X.

Rota Orbi imposita , inter gubernaculum dc aristam, additis signis Jovis & Mercurii , cum inscriptione FOR tuna AVGusti. XXIII. forte in memoriam victoriae navalis, per quam Augustus frumenti abundantiam obtinebat. De fortuna Ovid. trist. S. eleg. 8. V. I J. Pobus ambiguis fortuna volubilis errat, Et manet in nullo certa tenaxque loc9.

93쪽

GEMMAE ANTIQUAE. 63

Sed modo laeta manet, tultus modo sumit acerbos sEt tantum constans in latitate sua est. Manil. astr. l. I. pag. 16. Quot capti populi 2 quoties fortuna per orbem Servitium, imperiumque t lit, varieque rezertit P

Serpens arae implicitus, & infra pharetra & sex; ex adverso clypeus columnae oleiferae afixus, cum inscriptione PACI. AVGusti. De pace & ara Virg. Aen. q. V. I. Principio delubra adeunt pacemque per aras Exquirunt: mactant lectas de more bidentis. De clypeo Virg. Aen. 3. v. 286. Aere catas clypeum, magni gestamen Abantis Postibus adversis figo, er rem carmine signo Aeneas haec de Danais licitoribus arma.

GEMMA LXXII

Ignis columnae impositus inter hastam, ensem, globum , scuta, galeam & facem, cum inscriptione, M ARCELLUS FILius DIVI CAEsaris MEMOR AND VS. De scutis & galea Ovid. epist. ex Ponto 4. l. 3. v. IO3.

Scutar

94쪽

SELECTAE

Scuta, sed re Galeae gemmis radientur er auro, Stentque super Tinctos trunca tropaea Tiros. De armis Sc ense Ovid. ad Liviam Augustam, V. 237. Ise meus periit e periit arma inter re enses :Et dux pro patria. Funere cat latet. De Marcello Ovid. ad Liviam v. 6J. Vidimus erepta moerentem stirpe sororis. Lucius ut in Druso , publicus isse fuit. Condidit Agrippam , quo te , Marcelle , sepulcro Et cepit generos jam locus ille duos. Virg. Aen. 6. V. 879. Heu pietas , heu prisca fides , indictaque bello Dexterat non illi se quisquam impune tulisset Obtius armato , seu cum pedes iret in hostem, Seu spumantis elui foderet calcaribus armos. Heu miserande pueri si qua fata aspera rumpas, Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis Purpureos spargam stures , animamque nepotis His saltem ad cumulum donis, re fungar inani

Munere. Horat. carm. l. I. Od. I 2. V. S.

Crescit occulto telut arbor aeto Fama

95쪽

63GEMMAE ANTIQUAE.

Fama Marcelli: micat inter omneis Julium sidus, Telut inter igneis

Luna minores.

GEMMA LXXIII.

Spicae colligatae cum inscriptione COS. III. forte in memoriam Annonae imperatoris Hadriani, consulatu tertio. De spicis Ovid Met. l. IO. V. 43 I. Festa piae Cereris celebrabant annua matres Illa , quibus nizea zelatae corpura veste Primitias frugum dant spicea serta suarum.

Sol Planetarum omnium medius & temporum dis pensator , qui adventu suo diem, & recessu noctem, efficit. De sole Horat: carmen saeculare pro imperii Romani incolumitate pag. 367. V. 9.Alme Sol, curru nitido diem qui

96쪽

Sol tempora dilidit anni, Mutat Nocte diem, radiisque potentibus astra

Ire zelat, cursusque Tagos flatione moratur. Virg. Georg. l. I. V. III. Idcirco certis dimensis partibus orbem Per duodena regit mundi Sol aureus astra. Virg. Georg. l. 3. V, 3J7 Tum Sol pallentis haud unicipuam discutit umbras: Nec cum inzectus equis altum petit aethera: nec cum Praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum. GEMMA LXXIV. Pavo orbi insistens. AETERNITAS. C. S. F. Consensu Senatus Factum. Procul dubio in consecratio nem Augustae cujusdam. De aeternitate Virg. Aen. l. I.

V. 278.

His ego nec metas rerum, nec tempora p0n0:

Imperium sine fine dedi. GEMMA

97쪽

GEMMAE ANTIQUAE.

Cochlea , cui ara frugifera, exiliente angue, imposta, globus & Ciconia ensifer, tanquam hostis ad anguem accedens, cum literis S. C. De angue Virg. eclog. 3. V. 92. Qui legitis flores,' humi nascentia fraga, Frigidus , o pueri fugite hinc, latet anguis in herba. De hostilitate Ciconiae & anguis Juvenal. sat. I .v. 7 . Serpente Ciconia pullos Nutrit, Or intenta per delia rura lacerta: Ille eadem sumtis luaerunt animalia pinnis.

GEMMA LXXVI. Libra, cum inscriptione JUS. DOMI. CORNE. forsan JUSTitia DOMI tiani in CORNEliam, virginum Vestalium maximam, ex familia CosIorum ue captam in locum Laeliae defunctae, Nerone imperante, olim absolutam,ac multo post repetita accusatione convictam, quam Domitianus vivam defodi jussit. Teste Eusebio, anno undecimo regni Domitiani. De ea plura Plin.epist. . II. De libra Manil. astr. pag. 97. V. 3. Sed puum autumnales coeperunt surgere Chelae

Felix aequato genitus sub pondere Librae I 2Judex

98쪽

68S ELECTA E

vitaeque necisque ris , legesque rogabit. Illum urbes re regna trement nutuque regentur ius , re coeli post terras jura manebunt. Judex extremaej et

Imponetaue iugum tei

GEMMA LXXVII. Templum Delphici Apollinis, in fronte solis astro

Ornatum, cum inscriptione HON. A POL. TIT. DEI P. CON. CHAL. Forsan HONori APOLlinisTITanis, templum DELPhis CON structum C HAL Cloecum, id est, ex aere famam, idem quod Minervae

Chalcioecum templum apud Lacedaemonios, Cui Cognomen a materia, teste Pausan. l. Io. & de oraculis Delia phicis Lucan. l. F. U. 68. Finemque expromere rerum

Sollicitatsuperos , multosque obductaper annos Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi. Ovid. Met. l. IS. V. 6JO. Auxilium coeleste petunt: mediamque tenentes Orbis humum Delphos adeunt oracula Phoebi: Utque salutifera miseris succurrere rebus Sorte telit, tantaeque urbis mala finiat, frant. Et locus er laurus, er, quas habet illa, pharetrae, Intremuere simul: cortinaque reddidit uno Hanc adsto iocem ; patefactaque pectora m0Tit. Calli-

99쪽

Callimach. in Apoll. Hym. V. y J.

At neque Batti Progenies ullum plus Phoebo numen adorat. Io Io Paean, patulus jam personat aures. Id primum accinuit Phoebo gens Delphica carmen. Aurea cum a fulsit certis a spicula torquens.

TABULA VIGESIMA ΡRIMA. APOLLO.

A Pollo Jovis ex Latona filius, in Delo eodem partu

cum Diana natus, Citharoedorum Deus, Vaticinii praeses, sagittandi peritissimus, & medicinae inventor. De Apolline Virg. Aen. l. I 2. V. 393. Ipse suas artis , sua munera laetus Apollo Augurium citharamque dabat celerisque sagittas. Ille, ut depositi proferret fata parentis, Scire potestates herbarum usumque medendi IValuit, er mutas agitare inglorius artes.

Ovid,

100쪽

S ELECTAE

Ovid. Met. I. V. JI6.

Jupiter est genitor , per me, quod eritque, fuitque,

Estque , patet: per me concordant Carmina ndrvis. Certa quidem nostra es: nostra tamen una sagitta Certior , in Tacu0 quae Tulnera pectore fecit. Inventum medicina meum est; opiferque per orbem Dicor , er herbarum subjecta potentia nobis.

Apollo dextra Lyram tenens, sinistra trunco arboris innitens, δc tubicen sub arbore tubam instans, colloquentes. Apollo de Lyra. Ovid.epist. Briseis Achilli.v. 1 II. Et si qMis quaerat, quare pugnare recuses: Pugna nocet: Citharae noxque Venusque juzant.

Tutius est jacuisse toro, tenui se puellam, Threiciam digitis increpui se Lyram: Squam manibus chpeos , acutae cuspidis hastam Et galeam pressa sustinui se coma.

Tubicen de tuba. Tibull. l. 2. eleg. 6. V. Castra peto, Taleatque Venus, Taleantque puellae.

SEARCH

MENU NAVIGATION