De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

aliquot eius ex numero eorumdem Maris tuum , ct non Ii inferioris ordinis eum ingenii iurba sequebantur. Ubi autem per primarias urbis Li bona plateas transerunt , perveneruntque ad gradus Templi Cathedralis , quod es sicinum i ii loco , unde exieransitu, qui scutagesanr aliquot gradurransendunt; ct unus ex 'sis, sura subloco , alta Mee elamat . Oves Liobonenses deflete Regem vesrum Sebasianum , qui mortuus es : his imi , ct orba clamoribus Iaehomas miscente, scutum , quod fretile es, gradibus, quitas insi- sit, illisum eonfringit. Deinde progrediuntur,'ubi ad plateam metam, quam vocant, perventum es, eonsensis gradi

bus parsi Te ii, quod sacrae Hirgini de Olivera dicatum es,

alter ex numero scuta gesantium eadem, quae strior, verba pronuntiat , scutumque ad eumdem modum stangit. Idem faciunt in gradibus Noscomii: a e omnibus tribus sicutis ita , H dictum es, stami, redeunt, unde egressi fuerant. Eam

dem caeremoniam perae a m in funere Petri II. Regis Lusitaniae, anno 7o6. e vita sublati , narrat Antonius Cajetanus Sousa Teatinus lib. 7. Historiae Regum Lusitanorum. Refert is hune laneris ordinem i Regium nempe cadaver Franciscan

rum Tunica amictum quod pietatis causa Rex se Tertiariis Franciscanis adscripsisset) tum superindutum vestimento Equestris Ordinis Christi, cui tamquam Supremus Moderator ina minebat , ense cinctum, in eodem jacuisse lecto, in quo decesserat , assistentibus Consessario , & Magnatilius Aulicis; altera vero die, evisceratum, conditumque unguentis, se retro impositum , straguloque nobilissinio a Praesecto stratorum Repsetro mor) tectum, & in sublimi lecto collocatum ,

prope politis in argentea concha Regiis insignibus Coronxnempe, & Sceptro, Magnum Capellanum Ponti fieali apparatu Rem Divinam fecisse, Magnates Regni a dextra parte, Aulicos a sinistra, stantes, detecto capite adstitisse; & ad illius scires consedisse in ligneo scamnulo Magnum Ostiarium Domus Regiae Porteiro mor Principem successorem imperii , caeterosque Regios Principes aqua benedieta feretrum adspersisse, praebente eis adspersorium Magno Capellano; tum a Magnatibus, qui in supremo Principis Consilio sententiam

442쪽

62o dicunt, seretrum delatum, sequentibus illud Regiis Prine

pibus atratis, atque in lecticam inlatum , tectumque pretiosi 1imo operimento a Stratorum Prae isto, Regiis Principibus ad aedes suas reversiis, senus ad Ecelesiam S. Uincentii, ubi humandum erat, processisse. Et quidem a Palatio Regio usque ad S. Vincentii Ecclesiam a dextra, laevaque itineris instruetos fuisse in acie milites; Coenobitas quoque, Clericosque cum cereis accensis hinc inde in eodem itinere constitutos; Magnates a dextra parte, Aulicos a sinistra, Capellanos Aulicos, Magnum Aulae Magi strum medium inter duos supremos Consiliarios Regios, proximumque seretro, praeivisseὸ prope s retrum Magnum Regii stabuli Praesectum, circum vero incessisse Aulicos Cubicularios cereos accensos manibus' gesta tes; post seretrum, Ducem militum custodum corporis Regii , Currum lugubri apparatu ornatum, militesque. Ubi ad Eccletiani ventum est, Sodales cujusdam Religiola Constatriae sub invocatione Divinae Misericordiae Regium seretrum elemetica sublatum in Ecclesiam intulisse; &a Migno Capellano Pontificalibus insignibus induto, caeterisque Capellanis Auliscis preces pro expiandis defunctis effusas, tum a Clericis illius Ecclesiae, tandem a Sodalibus Confratriae iam dii ; deinde in sublimi pegmate senebri colloeatum; positisque super se- retrum Cruce, &Evangelio, iisque tactis, jurasse Magnum

Aulae Magistruia, ibi Regium contineri corpus, traditis seretri clavibus Antistiti Monasterii, his verbis: Iuro an fauor Evangessos , que nes, calxaon esu o corpo domuuo Alto, e sm o Podero ORO D. Pedro Segundo , meu Sohor', storquem o si metire netis e rissa Paterni de dam emta do duo cor , ou deseus ossi, o su Messores para o furue entrego archaetes dese misson: & Secretarium Regis rei gestae tabulas a Regiis Consiliariis subsignatas conseriplisse . Elapsis deinde ino diebus ab obitu Regis , narrat idem clari mimus

Auctor, Senatores, Magistratus, Curatores Regiorum proventuum convenisse, ut antiquam illarum partium caeremoniam frangendi scuta peragerent: & primo ex aedibus Senatoriis progressum esse Civem quemdam ex illorum numero, quos vocant Procuradoret de Cidari, atratum , Ruo insidentem , Dissilired by Coral

443쪽

4a Ilugubre serentem vexillum ad terram usque deinissum; hune secutos esse alios Cives pullis indutos vestibus, nigras virgas in manibus habentes, tresque Magi stratus, quoruin singuli nigrum scutum gestabant; denique Senatores incessisse, & quidem pedites omnes ὁ sunebrem hanc pompam ad praecipua quamdam Civitatis loca accessisse ; ibique in sublimi tabulato ad id extructo, & lugubribus adornato , singulos ex illis tribus MDgistratibus scutum , quod manu gerebat, confregisse , & proiecisse, his prolatis alta voce verbis: Gorn Nobres , ehor Piso, que morem a RO D. Pedro II. de Porturi: & postquam tertio ad hunc modum conclamatum esset funus, uni versos

adiisse Eccletiam ad agendum Sacrum pro expiatione de neti Regis. Narratur & ab eodem Auctore , quo ritu, Lyriae S sis de Neoburgo Petri II. Regis conjugi, anno I 699. justa suerint persoluta; eam nempe Franci sicana veste ab Aulicis Matronis indutam, inclusamque loculo, assistentibus Aulieis Matronis, in sublimi lecto politam , & a Praesecto Stratorum i dice teistam, a Principibus Regiis aqua benedicta adspersam, Maono Capellano, aliisque Episcopis sacra facientibus: tum a Proceribus seretrum delatum, stipatumque Cubiculariis accensos cereos gestantibus, funus prosequentibus Regiis Principibus detecto capite, atque in lectica collocatum : deinde recedentibus Principibus Regiis deductum ad sepulturam , hoc ordine, ut primo quidem praecesserint Magnates a dextra, &officiales Aulici a simistra tum Capellani Palatini cum superpellieeis, cereisque accentis ; Magnus Aulae Magister proximus lecticae, qua seretrum vehebatur stipatum Cubiculariis cereos accensos gestantibus, denique senus sequebantur supremus Regii stabuli Praefectus , Dux militum corporis Regii, Currus L nebris, Militesque Praetoriani. In Ecclesiam S. Uineentii, ubi humandum erat, Sodales iam dictae Religiosae Con- fratriae Regium cadaver exceperunt; Magnus Capellanus primum cum caeteris Capellanis Aulicis preces pro desendiis effudit, tum Clerici illius Ecclesiae, tandem illius Constatriae Sodales , seretroque superimposita erat Corona: denique ritu jam dicto, traditum est Antistiti Monasterii Regium cadaver a Magno Aulae Praefecto. Fuerunt quoque binc inde in itinere

444쪽

ssa a

instruisti Milites, Coenotatae, Clerieique. In humandis Regiis Infantibus idem sere ordo servatur in Aula Lulitana . Nani Joannem Infantem, Petri II. Regis fili una tenellae etatis, anno I 688. e vivis sublatum, arculae inclusum, in sublimi Iecho deposiverunt, prope collocarunt Principatus insigne, Magnus Capellanus sacrum egit ministerium , Rege ,& Regiis Principibus praesentibus, Proceres Aulici in ieetica posuerunt, iique, cum Capellanis Palatinis, & Cubiculariis seretrum circumeuntibus, cereosique accenses gestantibus, magna pompa ad Eceleliam deduxerunt . Atque hi sunt apud Lusitanos ritus praecipui agendi sun eris Regii. Constat vero plurimis exemplis ex laudata Historia Regum Lusitanorum, morienti Regi Magnum Capellanum Sacramenta ministrare, mortuoque Re ge eumdem sacro sungi ministerio, tum in Aula, tum in Ecclesia. Ita in senere Ioannis IV. Regis, anno I 636. Enanaamnuel da Cuntia Episcopus Heluaruna ; & Ludovicae Reginae ejus conjugis, anno Francisicus de Sottomayor Epi se pus Targensis λ atque Mariae Franciscae Sabaudae, Petri II. Regis uxoris , anno I 68 3. Archiepiscopus Ulyssipponensis, Magnus & ipse Capellanus ; tum in senere Mariae Sosiae de Neoburgo, ejusdem Regis conjugis , anno I 699. Cardinalis So se , Magnus quoque Capellanus; denique in funere Petri II.

Regis, anno IIo6. Nunus de Cuntia de Atalde, extrema Sacramenta , solemne Sacrificium , sacras pro defunctis caerem nias administrarunt.

V. Quo ritu olim Anglorum Reges sepelirentur colligitur ex Mattiam Parisio ad annum i i 83. ubi de Henrici junioris funere ait: Corpus in IIneis vestibus quas habuit in conseratione saero ehrismate delibutas restasiter In lutum apua MD

magum delatum es, O in Rese a Cathedrali prope majus ADtare eum honore tanto Principi congruo tumulatur. Et de Hen-' rico II. ad annum II 88. Dum portarentur , inquit, adspes liendam, Regio indutus amaratu, Coronam in ea te Babeno

auream, ebirotisecas in manibus, calceamenta auro tena ,

annulum magnum in digito, ct in manu sceptrum, aerinctus que gladio , discooperto vultu Deebat'. Nunc vero temporis

Regia insignia prope feretrum , quod tu Palatio aliquamdiu

445쪽

jacet in conspeetu omnium collocantur; eum vero senus ducitur ad Meltinonasteriensem Ecclesiam, ubi in Sacello Henrici VII. Regum cadavera tumulantur, eadem insignia a quibusdam Proceribus praeseruntur. In humatione Regis , Supremi ossiciales Regni virgas dignitatis suae insignia frangunt , abiiciuntque , ut illam innuant defuncto Rege desiisse; & a

Feciali alta voce conclamatur, Regem e vivis decessisse. Haec quidem in exequiis Mariae Reginae anno &Gulielmi III. anno 17o a. peracta reserunt in Caeremoniali Angliae Dumontius , & Rollaetius. Pariter in Suecorum Regum funere, praecedunt Senatores Regni deserentes Regia insignia ; feretrum vero curru advectum ducitur ad Ecclesiam sub umbella a Magnatibus Aulae , vel Regni delata, sequentibus ianus Principibus Regiae stirpis ; quemadmodum Carolo XII. Regi parentatum fuisse Holiniae anno II I9. iidem Auctores reserunt. In Polonia defuncto Regi justa persolvenda sunt, die praecedenti Coronationem successoris Regis. Magnates omnes Poloniae, &Lituaniae, Delegati Provinciarum, seu Palatinatuum, &Rex ipse, qui deiuncto successit, pedites, & atrati sunus prosequuntur; Patres conscripti Polonorum, seu Senatores manibus gestant Regia insignia, Coronam, Sceptrum , Globum, Ensem ; seretrum efferunt Ecclesiastici Proceres; in Ecclesia Duees belli, seu Marescialli militaria confringunt sceptra, fractaque in tumulum proiiciunt ό quo etiam projiciunt caeteri ossiciales Regni suae dignitatis insignia, & confracta de suncti Regis sigilla . Moschorum Principes splendidissina

pompa funebri terrae mandantur. Namque in deducendo su-nere praecedunt Cives, Aulicique longo ordine, tum pi ures belli Duces gestantes Provinciarum, & Regnorum omnium, Moscho imperio subjectorum vexilla, eorumdem Regnorum,& Provinciarum insignia a totidem equis delata, sequuntur Cantores, Monachi , Clerici, Praesules , Episcopi , tum se retrum stipatum milite , curru advectum, sub umbella, cujus sulcimenta Primoribus Aulae& Militiae commissa sunt; Imperialia ornamenta, Coronam , Sceptrum, Ensem , Globum; Coronas itidem aliorum Regnorum; & Equestrium ordinum

inlignia totidem belli Duces, vel Aulici Magnates deserunt ;

446쪽

q Regii Principes, Impariales seminae , Matronae Aulicae, eunetique ordines, pedites senus comitantur. Atque hoc sere sordine Petri Alexiovillii Moseliorum Imperatoris ianus anno IIa I. proce sit. Denique in agendis exequiis Borussorum Principum eamdem fere esse sene em pompam colligitur ex monumentis editis a Dumontio, de Rossuetio in Caeremoniali Borussiae , cap. ubi funera describuntur Willelmi Marchi nis Brandeburgi anno i 688. & Friderici I. Borulliae Principis anno Iri I. & Sofiae Cariottae Principis Borussiae anno IIo5. evivis sublatae. In horum Principum exequiis delata fuere vexilla omnium Provinciarum, quae illorum imperio subjeet a sunt tum etiam Electoralia , Brandeburgica , atque Borussae

stegmata, & insignia, nempe En iis , Sceptrum, Corona , Si gillum, insignia quoque ordinum Equestrium, quibus defunctus Princeps fuerat adscriptus ὁ seretrum curru invectum sub umbella a primis belli Ducibus, vel Proceribus Aulae delata ; Principes omnes Regiae familiae seretrum sequuti sunt ;tandem in Ecclesia decantatis quibusdam Hymnis, habita quoque funebri oratione, eadem pompa tumulo inlata sunt. jam

vero ex his omnibus constat, receptissimum esse morem in Regiis funeribus, ut ornamenta Regalia praeserantur funeri, i, ludque consanguinei Principes comitentur. VI. Haud satis compertum est, quo olim ritu nostris Siciliae Regibus parentaretur neque enim veteres nostrarum rorum Scriptores Regia funera descripsere. Illud tamen ex Hugone Falcando colligitur, cadavera nempe defunctorum Regum

aliquandiu in Aula jacuisis omnium conspei tui exhibita, funus

conclamatum, cui deducendo nedum Proceres, sed & Episcomas Regni intersuisse, denique Cives omnes in morte Regis atratas vestes induisse. Narrat enim in Historia rerum Sicularum , Guillelmi I. mortem primo occultatam , ne multitudinem ad seditionem concitaret, interea vero parata fuisse

omnia ad succe oris Regis coronationem, subditque : ἄνω ubi paucis diebus peractum est, primum in Palatio , more lugubri , funere conclamato , repente totius luctus subsequutus est Cisitatis. Μ xque Proceres eum υν opis o Munatibus

Curiae de Deo, ubi, uis fuerasi in Capellam corpui Regium

447쪽

que in diem tentum in eodem habitupermanserunt. Per totum autem Me triduum mulieres , nobilesque matronae, m ime Saracenae, quibus ex morte Regis dolor non Ius obvenerat ,

faecis opertc , ρυβι crinibus , ct die noctuque turmatim incedentes , ancillarum prseunte multitudine, totam civitatem

ululatu complebant , ad pulpata tympana cantu flebili respondentes. Qeod de semineo ululatu in Iugendo Rege memorat Faleandus , id Saraeenorum de more erat . Hi ne Saraceni qui cadaver Friderici Imperatoris in Apulia mortui adsportandum in Siciliam comitabantur , lamentis , gemitu , ululatu , quaecumque in itinere adibant oppida complebant. Ita narratoculatus testis , qui Bitunti degebat Matthaeus Spinellus Juvenaeensis in suis Diariis a Muratorio editis to. 7. Script. Ital. Transit hae, inquit , corpus Imperatoris quod ferebatur Tarentum , ego egresssessum, ut viderem. Gesisatur autem in I ea holoferies rubro speras , cinctum ducentis Saracenirpeditibus , ordinaria corporis Regis cuHodia,'sex cohortihus equitum armatorum: qui omnes cum locum aliquem ingre diebantur, plangentes inelamabant mortui nomen: sequebantur autem eos Barones aliquot sesiti lugubribus Θndita oppidorum . Notatu dignum esῖ , quod indicat Falcandus , olim nempe in nostrorum Regum lanere cives universia triduo

atratos prodi isse: inises quoque cives nigris induit usibus

que in Hem tertium in eodem habitu permanserunt. Id quoque apud Graecos in more fuit; siquidem , uti narrat Codinus lib. de Ossic. Aul. Const. cap. II. & a I. in luctu Aulae Constantinopolitanae, nedum Proceres Imperii, sed & universi pullas induebant vestes , Imperator vero albas. Praeterea ex Fal- eando constat , exequias Guillelmi I. Regis in Capella Palatina peractas esse , quamvis deinde illius cadaver Margarita conjuxad Montisregalis Ecclesiam ab ipse Rege excitatam transferri ,

ibique humari curaverit. In eadem Capella Palatina , anniversarii dies defunctorum Siciliae Regum celebrabantur, uti colligitur ex Henrici Imperatoris, dato anno I 193. diplomate apud Pirrum to. a. Siciliae Sacrae, quo rata habet privilegia omnia

448쪽

ielmi Regis anniversarii dies emortuales ibi eolerentur. Quod igitur in Capella Palatina defunctorum Principum exequiae,& anniversarii dies celebrarentur, hinc ibi dies emortuales Principum tabulis consignabantur : easque, in quibus dies depositionis Regum, & Reginarum descripti sunt, ex antiquis quibusdam Codicibus erutas edidit Amatus lib. I 3. cap. de principe Templo Panormitano . Caeterum in Metropolitana Ecclesia Panormitana Siculi Reges tumulabantur, & ibi quoque desune is Regibus senera ,&sacra anniversaria celebrata sunt, traditque Fanellus lib. 8. dee. I. cap. I. Henricus quotannii Rogeris , ct aliis Siculae Regibus solemnes exequias celebrabat , Imperator Hiderum II. Ivim , ejus vfigia sectatur, eisdem tria per fletulor annos anniverybria perpetuo celebranda , ct decreto dum viveret , ct testamento moriturus fantisti. Addit Amatus, funebres hasce lemnitates temporum injqria omissas , deinde restitutas ad hunc usque diem agi ; imo etiam extinetis alibi Siciliae Regibus, solenani ritu , praesentibus Praesule, Prorege, Senatu iusta per i vi. VII. Neapolitanorum Regum sunera aliquot ab obitu di bus peracta , Regium corpus primo in Aula splendidissime collocatum, tum ad sepulturam a cunctis Ordinibus ductum indicant Diaria Neapolitana Ducis Monti fleonis edita a Muratorio tom. a I. Script. Ital. ubi de funere Reginae Mariae eonjugis Ladistat Neapolitani Regis , & seroris Iani Regis Cypri legitur: Adi . de suembre mori la Regina Maria dom sersata due amni I Re . AEI 7. ne foro faue re me at Castella

novo honoratamene , e eon due salui de ora, uno aio letto, e

S. Domenuo . La ea a de Iua morte direm, chesurono i ri-medi deserenia. Quibus verbis indigitatur, in Capella Palatina Arcis novae, ubi Regium erat domicilium, collocato cadavere in sublimi pegmate sunebri sub umbella , praesentibus eunetis ordinibus parentalia celebrata suisse, tum funus ad sepulturam ductum. Quo vero ritu Regium cadaver ad tumum tum efferebatur, indicant Annales Mimi a Muratorio editit . Script. Itab ubi de s ere Iabellae Claromontiae Fer

449쪽

a dinandi t. Neapolitani Regis conjugis dicitur: Farauesui de

nigro quattro minister Sego, o quali portaro D Paulo tanaliri Signori delu Reame ; ef, portata a S. Hetro Martire, edi ando vesti a tan abito A S. Domenico eon una Corona in te di una palma dlaro alla man Ripra, ct una baeehetia alta smano destra; e foro date tortae a tuiti Gentilaomini sana Π-hraolr auri di mezaa libra. Lo Pallio su de panno Toro , o D eostra det otio vi panno Toro, Γ quali foro donari alla Chima H S. metro Martire; e foranei atre quie tutu te Religioni , e tuiti II Preti. Igitur Regium cadaver Regalibus ornatum in lignibus sub baldacchino a Nobilibus, & Primoribus Neapolitanis delato, praeeunte longo Clericorum, & Monachorum cereos accensos gestantium ordine ad Eccletiam, ubi humandum erat , deducebatur. Et quidem quam splandidissima pompa Neapolitanis Regibus lanebre ossicium persolver tur, testatur Pontanus lib. de Magnific. cap. II. scribens: Hrdinandus Rex Neapolitanorum non fabellaesolum uxoris, aut He

Γοnorae flux, atque Ην ruae nurus funera singulari pompa Midit serum Francisco,inmanebae Mediolanensium Ducibus, m Misaei sui parentibui , se Ioanni Aragoniae Regi patruo ,

Maiibiae Hungariae Regi Denero , Fruerita gusque Imperato ri , mi disressi ae longinquis in locis e vita migraram , ex quias , rara quadam magnificentia , olendoreque persolvit .

In hune autem ipsum Ferdinandum Alphon inlius afficile e plicatu est , quam fuerit etiam erifus , cum supra Memfestem aureorum milua in inius onus essederit. Quod innuit Pontanus de sumptuosissimis exequiis Ferdinando Regi persolutis, illud diserte constat ex epistola quadam Tristani Caracetoli de funere Ferdinandi Regis. Ibi resert ille, die 3 i . Januarii obierat Ferdinandus die II. Januarii , anno I 9 Regis corpus solemnissima, ac pene incredibili pompa su i iIuad S. Dominici Ecclesiam deductum , illud comitantibus Cloro universe, Magistratibus , Nobilibus , & populo, Alphon- sum filium iis exequiis adfuisse, & pedestrem incessisse facie

cooperta , mediumque inter Arctaiepiscopos Neapolitanum ,& Cosentinum Pontificalibus amictos Ornamentis , albisque

Mitris redimitos , in Ecclesia S. Dominici recitatam suilla in-

450쪽

ier sacra funebrem orationem de illius laudibus a Franeiseo Puccio Florentino insigni Oratore. Hate ex Tristani epistola resert Chio arellus agens de Alexandro Carata Archiepise m Neapolitano . Inde vero illud emergit in Aula quoque Neapolitanorum Regum usitatum, ut succetares Reges praedecessorum funera prosequerentur. Quod olim solemne suisse Francorum Regibus jam diximus ; et li nunc temporis deserit mos ille , atque in illius antiqui moris loco , successores Reges, omnesque Principes Regiae stirpis Regium cadaver adspergant aqua benedicta. At in Aula Regum Hispaniae, de Lulitaniae nedum Rex lavres imperii, caeterique Regiae familiae Principes sacram aquam in Regium cadaver effundunt, sed& ianus comitantur ab aula , ubi sublimi in lecto jacuerat, useque ad Palatii atrium , ubi in leotica , qua vehendum est ad Ecclesiam , collocatur. Sed & in Regio funere apud Germanos , Moschos, Polonos , Suecos , Borutas , uti jam dictum est, Ac uti constat ex monumentis editis a Damontio , &Rosuetio, Rex ipso , qui in imperio succedit , tum Regii Principes, & Regales feminae, pedestri itinere seretrum ad

sepulturam ductum sequuntur. Caeterum mos hic vetustissima habet initia; siquidem certum est, olim a consanguineis, amicisque ex receptissimo more deiunctos ad sepulturam delatos suis le . Imperantibus deinde Austriacis, quo tempore Pro- reges Neapolitanum Regnum administrabant , magnis. quoque lemnibus, Regibus in Hispania defunctis justa persolvehantur. Nam Prorex, Patres conscripti Neapolitanae Civitates , septem supremi Proceres Regni, Dynastae, Nobiles viri, Magistratus, Clerici, Coenobitae, longo ordine, atrati omnes, peditesque ad Meseliam accedebant; ibique excitato sublimi pegmate sun ebri, solemne Sacrum agebatur. Regia insignia, Corona nempe , Sceptrum , Entis , Globus , Vellus aureum deserebantur a supremis septem Proceribus Regni , tum in Ecclesia super pegma collocabantur . At in funere Philippi II. Hispaniae Regis, anno I 398. quod Regni Pro rex Henricus Gusmanius Comes Olivarentium ex accepto in praetro vulnere a pedestri itinere faciendo prohiberetur, in valuit, ut non jam pedites universi ordines, sed equites in-

SEARCH

MENU NAVIGATION