Sanctissimi domini nostri Pii divina providentia Papae 9. allocutio habita in consistorio secreto die 18 martii 1861

발행: 1861년

분량: 14페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

ALLOCUTIO

HABITA IN CONSISTORIO SECRETO

2쪽

Iamdudum ernimus, Venerabiles Fratres, quo misero an conflictu ob invicem pugnantia inter veritatem et errorem, inter virtutem et Vitium, inter lucem et tenebras principia, hac miserrima nostra praesertim aetate civilis exagitetur societas. Namque alii ex una parte tuentur quaedam modernae, ut appellant, civilitatis placita, alii ex altera iustitiae sanctissimaeque nostrae religionis iura propugnant. Ac primi postulant, ut Romanus Pontifex eum Progressu, cum Liberalismo, uti vocant, ac recenti civilitate se reconciliet et componat. lieri vero merito magitant, ut immobilia et inconcussa aeternae iustitiae principia integra et inviolata custodiantur, et saluberrima divinae nostrae religionis Vis omnino servetur, quae et Dei gloriam ampli- sicat, et opportuna tot malis, quibus humanum ge-

3쪽

IV nus amigitur, asser remedia, quaeque est unica Vcraque norma, qua filii hominum in hac mortali vita omni virtute instituti ad beatae aeternitatis portum perducuntur. Sed hodiernae civilitatis patroni huiusmodi discrimini haud acquiescunt, quandoquidem sese veros et sinceros religionis amicos amrmant. Ac Nos sidoni eis adhibere vellemus, nisi tristissima sane facta, quae ante omnium culos quotidie versantur, contrarium prorsus Stenderent. Et quidem una est vera ac sancta super terram religio ab ipso Christo Domino undata et instituta, quae Virtutum omnium secunda parens et altrix, ac Vitiorum expultrix, et animorum liberatrix, eraeque felicitatis index, appellatur Catholica Apostolica Romana. Quid autem sentiendum de iis, qui extra hanc salutis arcam vivunt, iam alias declaravimus in Consistoriali Nostra Allocutione diei Decembris anni millesimi octingentesimi quinquagesimi quarti atque hic eamdem doctrinam confirmamus. Iam ero ab iis, qui pro religionis bono Nos auel hodiernae civilitati dexteram porrigendam invitant, quaerimus utrum acta talia sint, quae Christi hic in terris Vicarium ab Ipso ad caelestis suae doctrianae puritatem tuendam, atque ad agnos ovesque eadem doctrina pascendas et confirmandas divinitus constitutum possint inducere, ut sine gravissimo con-Seientiae piaculo, et maximo omnium scandalo Sc

4쪽

eum hodierna civilitate consociet, cuius opera tot nunquam satis deploranda Veniunt mala, tot cie rimae opiniones errores et principia promulgantur, quae catholicae religioni eiusque doctrinae omnino adversantur. Atque inter haec facta nemo ignorat quomodo vel ipsae solemnes Conventiones inter hane

Apostolicam Sedem et Regios Principes rite initae penitus destruantur, veluti nuper Neapoli accidit. Qua quidem de re in hoc amplissimo vestro consessu etiam atque etiam querimur, Venerabiles Fratres, et summopere reclamamus eo prorsus modo, quo contra similes ausus et violationes alias protestati

sumus.

Haec autem moderna civilitas dum cuique acatholico cultui lavet, ipsosque infideles a publicis muneribus obeundis minime prohibet, et catholicas scholas illorum filiis recludit, irascitur adversus Rcligiosas Familias, adversus Instituta catholicis scholis moderandis undata, adversus quamplurimos e iusque gradus ecclesiasticos Viros amplissima etiam dignitate insignitos, quorum non pauci vitam in exilii incerto aut in vinculis misere agunt, et a versus etiam spectatos laicos viros, qui Nobis et huic Sanctae Sed addicti religionis iustitiaeque causam alacriter defendunt. Haec civilitas dum acatholicis institutis ac personis subsidia largitur, c tholicam Ecclesiam iustissimis suis possessionibus

5쪽

- VI spoliat, et nulla adhibet consilia ac studia ad salutarem ipsius Ecclesiae esticaciam imminuendam. Insuper dum Omnem tribuit libertatem quibusque e bis ei scriptis , quae Ecclesiam omnesque ipsi ex

corde devotos aversantur, ac dum licentiam animat alit et fovet, eodem tempore se omnino cautam moderatamque exhibet in reprehendenda violenta et immiti interdum agendi ratione contra eos adhibita, qui Optima Vulgant scripta; ct omnem in puniendo exercet severitatem, si ab his moderationis sine vel leviter praeteriri arbitretur. Huiusmodi igitur civilitati posset ne unquam Romanus Pontifex amicam protendere dexteram, et cum ea laedus concordiamque ex animo inire Vera rebus vocabula restituantur, et hae Sancta Sedes sibi semper constabit. Siquidem ipsa vera civilitatis continenter sui patrona et altrix atque historiae monumenta eloquentissime testantur ac probant, omnibus aetatibus ab eadem Sancia Sede indisiunctissimas quusque et burbaras terrarum orbis regione veram rectamque suisse invectam morum

humanitatem, disciplinam, sapientiam. t eum civilitatis nomine velit intelligi systema apposito comparatum ad debilitandam ac fortasse etiam delendam Christi Ecclesiam, nunquam certe quidcm haec Sancia Sedes et Romanus Pontifex poterunt cum huiusmodi civilitate convcuire. Quae enim, ut sa-

6쪽

pientissime clamat Apostolus, participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae sociesas luci ad tenebras pQuae autem conventio Christi ad Belial is

Qua igitur probitate perturbatores, et seditionis patroni suam vocem attollunt ad exaggerandos conatus frustra ab ipsis adhibitos, ut se cum Roman Pontifice eomponant γ Hic enim , qui suam omnem vim haurit ex aeternae iustitiae principiis, quonam paeto posset illa unquam deserere, ut a etissima debilitetur des, atque adeo talia in discrimen adducatur amittendi maximum suum ple dorem et gloriam, qua undeviginti ab hinc saeculis refulget ob centrum et sedem, qua praestat, cath licae veritatis Neque obiici potest, hanc Apostolicam Sedem in rebus civilis principatus clausas habuisse aures illorum postulationilius , qui liberiorem administrationem exoptare significarunt. Ut Vetera omittamus exempla, de hac nostra infelici aetate loquemur. Ubi enim Italia a legitimis suis Principibus liberiores institutiones obtinuit, Nos paternum animum gerentes siliorum partem Pontisielao Nostrae ditionis in civilem administrationem cooptavimus, et opportunas dedimus concessiones, propriis tamen prudentiae modis ordinatas, ne munus pate no animo concessum per malorum hominum pe-

ii Epist. II ad Corinth. c. I v. 14. 15.

7쪽

ram veneno insiceretur. At vero quid inde factuni est y mona licentia innocua Nostra largitate potita est et Aulae, quo publici Ministri ac Deputati

conVenerant, limina sanguine respersa, et impia manus in eum sacrilege conversa qui beneficium concesserat. Quod si recentissimis hisce temporibus consilia circa civilem procurationem Nobis data suerunt, haud ignoratis, Venerabiles Fratres, illa a Nobis admissa suisse, eo tamen excepto cretecto, quod non ad civilem administrationem respiciebat, sed eo spectabat, ut spoliationis parti iam patratae assentiremur. Nihil vero est cur de consiliis bene acceptis, deque Nostris sinceris ad illa exsequenda promissis loquamur, cum Surpalionum moderatores alta voce profiterentur, se non quidem reformationes, sed absolutam rebellionem, omnemque a legitimo Principe seiunctionem Omnino velle. tque ipsi erant gravissimi acinoris auctores et antesignani, qui suis clamoribus omnia re-Plebant, non vero populus, ut de illis merito diei possit quod Venerabilis Beda de Pharisaeis et Scri

bis Christi nimieis aiebat 1 u Non haec aliqui de

turba sed Pharisaei calumniabantur e Scribae, si- Evangelistae testantur M. Sed Romani Pontificatus oppugnatio non

8쪽

- X lum o spectat, ut haec Sancta Sedes et Romanus Pontifex legitimo suo civili principatu Omnino privetur, sed eo etiam tendit, ut infirmetur, et, si fieri unquam posset, plane tollatur salutaris catholicae religionis virtusci ac propterea impetit Dei ipsius opus, redemptionis fructum, et sanctissimam illam fidem, quae pretiosissima est haereditas in nos derivata ex inessabili sacrificio, quod in Golgotha con-

Summatum est. Atque ita se rem habere satis superque demonstrant tum commemorata iam laeta, tum ea quae in dies evenire videmus. Quot enim

in Italia Dioeceses ob illata impedimenta suis piscopis orbatae, plaudentibus modernae civilitatis patronis, qui tot christianos populos sine pastoribus derelinquunt, et illorum bonis potiuntur, ut ea in praVos etiam usus convertant i Quot sacrorum Antistites in exilio versantur uoi secum incredibili animi Ostri dolore dicimus' apostatae, qui non

Dei sed Satanae nomine loquentes, ac impunitate ipsis a fatali regiminis systemate concessa fidentes, et conscientia cxagitant, et infirmos ad praevaricandum impellunt, et misere lapsos in turpissimis quibusque doctrinis obfirmant, et Christi vestem lacer re contendunt, eum minime resormident Nationales, uti dicunt Ecclesias, aliasque id genus impietates proponere ac suadere Postquam vero ita religioni insultaVerint, quam per hypocrisim invitant ut cum

9쪽

hodierna civilitate conveniat, non dubitant pari cum hypocris Nos excitare ut cum Italia reconciliemur. Scilicet, cum omni sere civili Nostro principatu spoliati gravissima Pontificis et Principis onera sustineamus piis Catholicae cclesiae filiorum largitionibus quotidie amantissime ad os missis, cumque gratis in idiae et odii signum acti simus eorum ipsorum opera, qui conciliationem a Nobis postulant; id vellent praeterea, ut palam declararemus, Sur-palas Pontificiae Nostra ditionis Provincias in liberam usurpatorum proprietatem cedere. Qua sane audaci et hactenus inaudita postulation quaererent, ut ab hac postolica ede, quae semper fuit et erit veritatis iustitiaeque propugnaculum, sanciretur, rem iniuste violenterque direptam posse tranquille honesteque possideri ab iniquo aggressoreri utque ita salsum constitueretur principium, fortunatam nempe facti iniustitiam nullum iuris sanctitati detrimentum asserre. Quae postulatio iis otium repugnat solemnibus verbis, quibus in magno et illustri Senatu nuperrimis hisce diebus declaratum est, R manum Pontisicem esse Repraesentatorem praecipuae vis moralis in humana societate. Ex quo illud consequitur, eum nullo modo posse Vandalicae spoliationi consentire, quin undamentum violet illius moralis disciplinae, cuius ipse veluti prima sorma et imago dignoscitur.

10쪽

Iam vero quicumque vel errore deceptus vel timore perculsus praebere velit consilia iniustis perturbatorum civilis societatis Votis conSentanea, necesse est ut hisce potissimum temporibus sibi omnino persuadeat, illos nunquam contentos fore, nisi viderint omne auctoritatis principium, omne res, gionis renum, omnemque iuris iustitiaeque regulam de medio tolli. Atque huiusmodi subversores in civilis societatis calamitatem illud iam tum oee lumscriptis assequuti sunt, ut humanas mentes perVerterint, moralem sensum debilitaverint, et iniustitiae horrorem eripuerint atque omnia conantur ut cunctis persuadeant, ius ab honestis gentibus invocatum nihil aliud esse, nisi iniustam oluntatem quae debeat omnino contemni. eu i vere vaei et VIu-aei terra et infirmata est, defluaei orbis, infirmata est altitudo populi serrae si terra insecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt lege3, mutaverun ius, dissipaxerunt foedus sempiιernum. lj

Verum in tanta tenebrarum obseuritate, qua Deus inscrutabili suo iudicio gentes sinit ollandi, Nos omnem Nostram spem fiduciamque plane coli camus in ipso clementissimo misericordiarum Patre et Deo lotius consolationis, qui Nos consolatur in omni tribulatione Nostra. Ipse namque est, qui V

SEARCH

MENU NAVIGATION