장음표시 사용
13쪽
15쪽
SCRIPTORES DECIMI SEXTI SECULI
DRΟΡΟNEBAT FACULTATU LITTERARUM ARISIENSI
Ad generum Cereris sino aedo et vulnere pauet Defoendunt rogo et stoea mort tyranni. Iuvenalis, Satira X.
17쪽
19쪽
SCRIPTORES DECIMI SEXTI SECULI
De tyrannicidio, quae res ad mores aeque ac politicam spectat, perpetua sui omnibus seculis controversia, populique universi diligenter quaestionem illam disceptando scrutati sunt et saepius adactum redegere, sive religionis caeco furore sive civilibus instincti odiis.
Nusquam tamen, ut opinor, servidioribus elata est laudibus tyranni caedes quam in decimo sexto seculo, aut plura edidit facinora illud mentis conceptum, cujus gratia plurimi viri principes neci occubuerunt Cujus rei si causam requires ex affectibus oriri manifestum erit religiosis civilibusque, qui propriam et peculiarem tur' hulentae illi aetati notam imprimunt. Illud sane mirandum quod tyrannicidium ab aeque insensis et multum inter se discrepantibus partibus probatum sit, et edoctum laudibusque excogitatis celebratum a protestantibus primum, post etiam a catholicis. uippe qui utrinque plurima scripta ediderint
ut profiterentur et argumenti asseverarent ure populos et rebellare et tyrannos trucidare posse. Ac sane confitendum est utrosque sententiam vicissim mutavisse et quam opinionem primo prae se exhibuissent posterius exuisse, prout res Vel commodum suaderet, caedendum esse tyrannum praedicantes quum ab inimicis ipsi opprimerentur, servandum autem OStquam rebus publicis procurandis rursus essent praepositi.
20쪽
- 2 Ut ver accuratius exquiramus qua vi acti quove monitu instincti decimi sexti seculi scriptores ad hanc quaestionem de tyrannicidio accesserint, operae pretium est paucis explanare quid de hoc senserint Graeci et Romani. 0uamvis enim ab illis multum discrepet Gallica societas, seu politicam spectes, sive religionem et mores, plurima sunt tamen quibus nos, Veterum quasi haeredes et alumni, atavorum habitum reseramus : mores nostri et in rebus publicis assiduae apud nos mutationes quasi ad imitationem Atheniensium vel Romanorum evadunt discipulis instituendis adhibita ratio, antiquos homines plurimum imitata, eorum apud nos tum depravatas opiniones, quum excellentia instituta prorogavit. 0uae quidem affinitas et similitudo inter gallicam et antiquam foetetatem non allias manifestius forsitan eminet quam in illo litterarum Renovationis seculo, quo tempore miratione in veteres scriptores perciti, eos omnes nostri homines imitabantur, et scripta imitando adsensus etiam et animi assectus resumendos sensim declinabant. Eo pertinet igitur opusculum nostrum, ut commemoremus atque ante oculos historicorum, aut philosophorum, hactenus disjunctas, nunc in eumdem locum a nobis coactas, sententias ponamus, quas de tyrannicidio expresserunt et nobis tradiderunt decimi sexti seculi scriptores Haud speramus quidem ore ut omnia, quae dicturi sumus, nova videantur omnibus; sed erimus voti compotes, si omnia cogere, quae quasi secretis dispersa monumentis latent, potuerimus. uod saltem novum erit, ni fallimur, nec forsitan admodum inutile.