장음표시 사용
4쪽
VENETiis, Apud Georgium Angelerium.
6쪽
-- VENETIA' S E CVM omnia , quae a Deo Opt. maX. creata sunt,Laurenti Massa, uir Clarissime, suam persectionem appetant; cunctaq. animalia, in eo potissimum excellere,quod sibi maxia me conuenit , concupiscant; atq. hoc animal, plenum rationis, &consilij, qui uocatur homo, ad rerum ueritate indagandam,ac intelligendam a natura,immo potius ab ipso naturae parente Deo consormatum esse uideatur: mirantur non nulli, & m rito mirantur,ouae nam sit caussa,quamobrem id bonum,quoa in ueritatis cognitione positucst, quodq. solum perficere naturam hominis Λ a potest,
7쪽
potest, paucissimi consequantur. omnem tamen admirationem deponant,necesse est,si animaduerterint, idem homini b.contingere, quod brutis euenit animalib. quaecum quodam naturae impetu in suas actiones ferantur,& potius,ut ita dicam,agi,quam agere uideantur,ea tamen, quae ipsa piaescribit natura, non semper praestant. idq. sit, non modo, cum ui ac nece sitate quadam detinetur, quominus id ipsum, quod stibi propriu est,efficiant,uerum etiam, cualiter auuefacta sponte agunt. Leo enim non solum in cauea iii clusirs,ta catenis constrictus, sed etiam hominis industria mansuefaetiis naturalem feritatem minime exercet. quod dici quoque de ceteris animalib. sere omnib. potest. Quid λ quod res etiam in animatae multis tenentur impedimentis, ut eo, quo naturaliter tendunt, non ferantur λ Ignis enim non semper loca tenet superiora: lapis quandoque suritim detinetur alia similiter non numquam impediu:itur. Quod si ea, quae simplicis sunt naturae uel absolute,ut simplicia corpor . , uel cuhomine comparata, ut plantae, & animalia rationis expertia, quae quo simpliciora sunt, eo pauciori b. egent, & ob id etiam impediri pauciori b. possunt, multi* sunt impedimentis sub ieeta: cui mirum uideri debet, hominem, animal tam multiplex, & uarium, qui non impulsu naturae ducitur,sed in suis adlib. dominatur,
8쪽
uoluntatem babens principium ac lonum suarum,quiq.plurimis auxiliis eget,& iccirco diruficulta lib. prope innumerabilib. urgetur, tam raro snem suum adipisci,& ueritatis perfici cognitione λ Ac varia quidem sunt pro hominuuarietate impedimenta: ego uero fateor, cum
in aliis, tum in Conselatione edita sub nomine Ciceronis diiudicanda me ualde fuisse impeditur,quo minus omnia initio uidere potuerim. Quod me satis purgare apud Carolum Sig nium d bebat, ii eius graui iudicio minus latisfecissem. Constat enim omnib.& ipse perspectum,ac cognitum habet, quam graue,quam arduum sit, in publico aliquo, eodem . clarissimo gymnasio docere. quod munus cum superiori proximo anno, mense Aprili, in hac celeberrima Patauina Academia obirem, atq. incuri lculo uersarer publicarum explicationum, mandauit mihi is, qui apud me potest, qua cumq, possiim,omnia,semperq. donec uiuam, pro singularib. se is, atq. immortalib. in me meritis,poterit, Hieronymus Mercurialis,Medicus clarissimus , & Comes perillustris, ut, quid de illo Consolationis libro sentirem,breuiter scriberem. Quamobrem raptim, & properans, prout publicum negotium meum p stulabat, sententiam meam, ut potui, litteris consignaui. Quam cum ipse Carolus Sig mus, longe minus occupatus, quippe qui uar
9쪽
cationum scribebat tempore, & rem per otiti,
quod ipse ait,ut sedatiore, sic intentiore mento, ac cogitatione lustrauerat, duab. ornatissimis orationib. tamquam absurdissimam reprehendisset,purgaui me, quod festinans scripsissem, ac propter praepoperam quandam festinatione meam omnia complecti nequiuissem. cum Mad ea, quae is mihi obiecerat,pro uirib. respondissem, & prioris iudicii mei argumenta alicuius esse ponderis, & momenti ostendissem ,
tamen in fine tertiae disceptationis mcae, ut ea seponerentur, concessi,& ad ea,quae cursim persecutus fueram, cum argumentorum cumuluadiunxi,qui omnem eximere posse dubitatio nem mihi uideretur. Sigonius autem, nouis relictis argumentis,adhuc in ueterum perstat refutatione . ad quem tametsi satis esset respondere, me, ut haec relinquerentur,iam dedisse totamq. uictoriae spem in illoru grauitate,& firmitate collocasse, tamen, quoniam ad eorum defensionem rursus prouocor, quae praepeditus celeriter scripsi, mihi ipse non deero,ut aduersario quamuis potentissimo me iterum lacessenti resistam,& me incolumem, quatum possim, conseruem. Cuius rei desiderio tenentur naturaliter non solum homines,uerum etiam animalia ratione carentia, ut se pro uirib. tueantur,&,quae nocere possint, propellant. Quare non temere uidebor fecisse, si naturae sequens
10쪽
impulsionem ad ea, quae contra meedidit Sigonius, rescripsero, & operam etiam, atq. etiam dedero, ne me auctoritate sua sane grauissima prorsus opprimat, Neque enim in caussa tam . iusta cedere facile debeo,pro ueritate ipsa propugnans , quam omni b. esse gratiis praeferendam, ipse consessus est. Quoniam uero idem uarietate scribendi obicetatur , quemadmoducum is contra primum iudicium meum duas orationes scripsisset οι πονηρο, γαρ τὸ πραγμια
ε δοντες. is δοκουντες, γουσι Τακυκλωή προοιμια
ζονται) ego quattuor disceptationcs rescripsit sic, cum ipse Dialogum de controuersiis nostris confecerit,ego quoque Dialogum contexam, cum aliis doletis uiris, tum tibi in primis, Laurenti Masib,uir Clarissime, cuius auctoritati plurimum semper tribui, iudicandum . Tecnim poetissimum de reb. meis ferre iudicium cupio,tum quia tu facile potes, tum quia, si labores, & uigiliae meae tibi, patrono meo, probatae fuerint,id ualere potest ad singularem tuum in me amorem confirmandum. Neque enim de tua praestantia dubitandum est , qui ad eius ordinis amplitudinem uirtutum tuarum admiratione peruenisti,quo uiris latum non solum fide,diligentia, sapientia, sed etiam eloquentia exquisita ornatis patere aditus solet: qui praeter alia multa,& magna,quae dedisti,sapientiae, atq. eloquentiae documenta,cum Serenissimus