De rebus Congregationis sub titulo Beati Jacobi Salomonii in Provincia s. Dominici Venetiarum erectae Ordinis predicatorum commentarius historicus ... Auctore F. Jo. Fran. Bernardo Maria de Rubeis ex eadem Congregatione

발행: 1751년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

σ3 DE CONGREGATIONE habet Corrarius die undecima Iunii: habetque diem Iet.

Ferram ct quatuor temporum Pagius in Breviario Romanorum Pontificum . Literas Procuratoris ordinis recenset

Thomas , datas Romae vise aprima die Mensis Iunii Iss. Quibus verbis haec adduntur : quae fuit dies qua radecima prius t post ) Pentecostem , O pos errationem

Carinalium. Hoc loco epocha jam prius constituta comfirmatur . Undecim vero creati numerantur Cardinales:

idem prorsus , quos Rainaldus , Ciaconius , 3c Paxius

memorant.

Supplementum alterum a Thoma consectum, quod in Codice appellatur pars tertia , Inclulgentiarum diplomata plura continet, quae ipse impetraverat Thomas in spirituale suffragium Fratrum Sororumque ordinis de Poenitentra necti Dominici. Diploma postremum ad annum 1 7. Pertinet. Insuperiore, sive parte, sive supplemento Tractatus Indicatur jam confectus anno I a. de orsetur ,er progressu ordinis Horeum eT Sororum de Poenitentia xanct3 Dominici in Cisitate Veneriarum uod opus, ab

praetermissum, recensuimus Capite II. num. IIIa Faeta narrantur ad annum usqua I 3ς imperisciumque

videtur illud, anno 1 r. sine dubio elucrubatum , aut certe continuatum , ut ex ejus colligitur mentione in. memorato supplemento ingesta. Ad ipsum Thomam pertinere puto vulgarem, tum Commotionis Innocentis VII. tum Resulae Fratrum Sor rum de Paenitentia Sancti Dominios translationem . Huiusce translationis Codices MSS. duos videre licuit , auterum in Bibliotheca SS. Ioannis & Pauli , alterum inter Codices olim Apostoli Leni , nunc Veneti Fratrum Praedicatorum de observantia Conventus . Incipit : siue sta e la copia dei pristiseis de la confirmatione de IaRegoia , e dele orine de' Frisii e de Io Suore de Ia Penisentia di m . Gu Domeneco , messa e tradata di Semmone latino in vo are, per consolatione e destro de ii de ii Frati, e de Meuari a' quali vols ero essere informati de dum ordine, det quale indone is la maia κntherina o Lena. Item: Comincia Ia Re Ma de' Frati, o de Ie S rori deli ordine de la Penirenera di Santo Domenico, tore e padre deit Ordine de' Frisii Predicatori. Di quelii, Me s debMno νicevero a queso ordine de la Penitentia diran Domenteo, e de Ia Iora conditione, Capitolo primo c.

102쪽

BgATI IACOBI SALOMON '. τρBeatae citharinae Senenss memoriae addictissimi Fra

tres Praedicatores , laudes ejus consueverant singulis amnis Dominica die poli Festum Sancti Petri Martyris p blicis in concionibus, quas habebant, celebrare. Id pro more in emplo Sanctorum Ioannis & Pauli Veneti iusactum cum esset, non desuere qui aegre serentes , Uirginem nondum Sanctorum fastis adscriptam publico commendari praeconio a Sacris Oratoribus , detulere facinus ad Episcopum Castellanum. In jus ergo Vocati sunt Ba tholomaeus de Ferraria , Fidei in eadem Civitate Quaestor, ac Thomas Senensis. Ab his declaratum, praedictae Virginis festam diem non agi, neque in Cursu divino fieri commemorationem : sed eximia dei dona , quae in ipsa affulserant, solui modo recoli, virtutesque ejus non vulgares populis imitandas proponi . Hinc postulatum ,

ut uiura Contestationum de Sanctitate Carbarinae Senensis aut nentica scripta exciperentur : satisque factum votis .

Iuxta juris formulas Processum Contestationum instruxere, coram Francisco Benabo Episcopo Castellano, idonei Viri ad id opus deputati . Hunc , sed imperfectum mutilumque , typis editum Amplissimae suae Monumentorum Collectioni inseruit Edmundus Martene Tomo VI. idemque integer , completusque continetur in Codice Membranaceo in solio Majori , quem in Bibliotheca servant Fratres Praedicatores SS. Ioannis & Pauli.

Haud erit operae dispendium singulas memorare Conte flationes: quas ut colligeret, operam suam contulit dili. gentissimus Thomas Senensis. Primum tenet locum Con. testatio Bartholomaei Ferrariensis, quae incipit: Noverint univers praesentes litteras inisecturie qualiter anno Domini I II. cum ego Fri Bartholomaeus de Ferraria, In visior rearienhis, Ordinis Praedicatorum, ebsem in Venetiis actua. Iiter praedicator Conυentus n. Joannrs Pauli O . Haec Viri ornatissimi oblata legitur contestatici anuo Domini I I 2. Indictione s. die et . Menss. Aprilis . Virum illustre ni ejusdem patriae & nominis, eximiumque sacri ve bi contionatorem, inter Scriptores ordinis recenset Echa dias ad annum i 3. Idem videtur esse, qui hanc de Sanctitate Catharinae Senensis Contestationem scripsit: adeo.

que adhuc anno I 412. inter vivos erat. Sequitur Thomae Senensis Contestatio, quae praesert annum I ia. iniecti

nem quintam, diemque vigesimam Menses Iunii. Excerpta

103쪽

go DE CONGREGATIONE nonnulla superius dedimus . Viginti sunt Contestationi opita: ac deinde prolixa in Processu MS. habetur ejusdem Thomae concio de laudibus Catharinae . Tertia est Contestatio Stephani Macconi ordinis Chariusiensis , quam ipse ad Thomam Senensem transmisit datam, σactam Papiae anno Natiυitatis Domini 14 Ir. Indictione uaria, die 26. Mensis Octobris. Hanc excipit quarta contestatio Bartholomaei de Ravenna ejusdem ordinis Carthusiensis , data in monasterio S. Mariae de Gratia prope Papiam die 28. Octobris anno Domini I II. Quinto loco recensentur litterae Bartholomaei de Ferraria, Cr Inquisitoris Ferrarienss, qui tunc praefecturani Coenobii SS. Ioamnis & Pauli gerebat : aliorumque ejusdem Coenobii alumnorum, datae anno 14I2. die χo. Mensis Octobris: itemque litterae describuntur Dominici de Veneriis, Sacrae Theologiae Professoris, O . Inqui toris Bononiensis, quae sci iptae

sunt Bononiae die I s. Novembris I 4I2. Sextum tenet locum Contestatio Bartholomaei Dominici de Senis ordinis Praedicatorum, Arimini data die et q. Octobris I I a. Septimo loco Scriptura recensetur Dominici de Scutari, Prio ris Conventus Sancti Dominici de Venetiis, anno Dominii ix. die χχ. Mensis Decembris I aliaeque consimiles adduntur Scripturae Philippi de Apulea de Promincia sancti Dominici π Lectoris in Conυentu S. Dominici de Vene iis Martini de Polonia ordinis Praedicatorum, augustini

de piis res dentiam focientis in Conventu S. Dominici de

Venetiis, Ioannis de Luca Ordinis Praedicatorum, Ioannis de Doregia Provinciae Lombardiae , Francisci de Luea eiusdem ordinis Praedicatorum . Octava est Contestatio

Francisci Domini Vannis de Malaυutis de Senis, Mona ebi sancti Benedicti . Nona sequitur , quam scripsit ac obtulit Conte fationem Vir moribus, litteris, dignitatibus praestantissimus, Tbomas de Thoma nis, dictus etiam Pataphra . Episcopus Emoniensis eX Ordine Praedicatorum ad sumptus . Nonnulla in ea continentur Viri illustris gesta, quae dabimus infra. Hane Thomassini Contestationem litterae plures exci- plura , insigne perhibentes de Sanctitate Catharinae Se nens. testimonium. Prima est. Petri q&ondam Iobannis Venturae de Senis, de Mense Martii I is. Altera, Ani isti contis de Senis Ordinis Praedicatorum , eodem anno. Tertia Alini Iohannis Ser. Minitiυis Senarum, eodem

104쪽

Bg τ 1 IACOBI SALOMONII. 8 Ianno . Quarta , Thomae de senis , scujus praeclara gesta

illustramus, ) eodem anno die Io. Mensis Martii. Disci. mus vero, ipsum hoc anno, & insequente Priorem egi Dis in Conmentu Sancti Dominici. Quinta, Pauli de Urb mereri orae Praicatorum, Prioris Clugien sis , eodem amno de Mense Nomembri. Sexta, antonii de Rocha an si in Gnυentu Sancti Dominicie qui dicitur Sanctae υitavis. Septima, Venerabilis Magistri angeli Satariti de S aris ordinis Minorum, anno I4is. die ΣΟ. Martii . Octava, Ioannis Dominici sic Sami Sixti Ragustini Presbyteri Cardinalis , Conflantiae me io. Februarii i4I5. Hane Italice scriptam typis edidit Biscionius, datam die χχ. F bruarii sine anno. Nona, R . Patris Domini Baronti quondam Ser Dasi de Pisis, olim, nutriri in claro Ordine Pr dicatorum Per annos fere triginta , nunc autem Abbatis Sancti Thomae de Burgundionibus Torcelianae Diocem, Ordinis Cissei cienses, anno MCCCC. XUI.ὶ die as. Mensis

Februarii. Decima, Simonis Nerii de Cortonio Ord. Praeis dicatorum, eodem anno die I 6. Mensis Aprilis. Undecima , ac postrema , Iohannis abbatis Monasterii raucti Georgii Minoris de Venetus, eodem anno die uis a Meusis Aprilis Studio, diligentiae , laboribus Thomae Senensis Conte.

stationes tot tantorumque Virorum illustrium debemus , queis publicus Virginis Catharinae Senensis cultus promoveri selicissime potuit, ejusque sacra decerni apotheo sis. Angeli Salietii ordinis Minorum haud licet prete er- mittere verba, ejusdem inserta Contestationi, quae Thomae nostri laudes complectuntur : Praecessit s Thomas,, Senens sin me in continua mora Uenetiis per annos qua- ,, tuordecim: in quibus cognitus est semper, ut apis ar-- gumentosa mellificasse in mentibus fidelium, & in ub,, n ea Domini laborasse in lecturis, praedicationibus, conis siliis , & consessionibus ; ut possit denarium diurnum is non solum viginti annorum , quibus suit Venetiis vi- ta exemplari, cujus inopiam tota patitur Ecclesia: sedis etiam praemium centesimum possit misericorditer spe.

is rare . Cum eo ego conversatus sum iam per sex an- ,, nos quibus Venetiis mansi semper in Lectoratus ossicio . Ornatissimam vitam adhuc anno I 422. Septuagenario major agebat Thomas: regebatque Prior Coenobium Famcti Dominici. Scriptas vidimus eo anno I 22. Dictιο- IS. L mu

105쪽

81 DE CONGREGATIONE Mense a usto die prima Tabulas, in quibus conventio quaedam de solvenda una libra purae re mundae cerae legitur, inter Marcum Landum Episcopum Castellanum inita , ac inter Thomam de Seuis Priorem innasterii . Ex Archivo Venetae Curiae Patriarchalis olim eas descripsit

Io: Dominicus Armanus, ejusdem Conventus alumnus. Extremam longaevus in eodem Coenobio diem obiit Thomas : quo anno , adhuc latet. Cineres ejus in arca lignea inaurata Fratres justa persolventes incluserunt: quos etiam priore e tumulo postea transtulere ad Sacellum S. Marsae Μvdalenae , nunc Sancti Pii V. nuncupatum. via. Gesta supersunt Thomae de Thomassinis enarranda , ut mosi. Τεσπι fidem liberem jam datam . Laudatae superius Contestatim ni ab eodem scriptae haec praemittuntur verba, animadver-

,- sione digna : Anno Domini MCCCCXIU. Indictione se VII. die XVΙΙΙ. Mensis Aprilis. Contigit, quemdam is Fratrem Thomam ordinis Praedicatorum, & Episcopum ,, Emoniensem , apud Monasterium Sancti Georgii Ma-- joris de Uenetiis tunc degentem: dictumque de domo

is Paruta , cum tamen sit de domo Thoma Mis de Uese netiis&c. - Uide, quae adnotavimus Capite III. num. III. Viri eximii gesta nonnulla in hac ejus recensentur Conis resatione : quae simul cum aliis juncta praeterire non licet, ut elogium ejus, quod alii scriptores consecere, Raugeatur, & emendetur.

- Dum essem Novitius, sinquit,) in Conventu SS. Io. annis & Pauli de Venetiis , bonae memoriae Magisteris Rat mundus, quondam nostri ordinis Generalis Magi se ster , illuc applicuit rediens de Sicilia : & cum meti tunc benigna paternitate mulceret , 8c professonis vo-- rum in ejus manibus emisissem &c. Venetias de Sicilia adventasse Mimundum circa Nativitatem Domini anno I 39s. testem superius audivimus Thomam Senensem: quo etiam teste Uenetiis migravit insequente anno Rai mundus Mense Iulio. Vota ergo Religionis anno I 3ς s. emiserit I hornas de Thomassinis. Laudatus Senens s Thomas in opere, quo frequentiu

usi sumus . de Origine & progressu Ordinis Fratrum &Sororum de Poenitentia S. Dominici in Civitate Venetiarum, narrat: De Mense Ianuarii sanno I 3ρρὶ 'Ioamnem Dominici , afociantem sbi quemdam Fri Thomam

Paruta de Thomassinis , de Veneriis Pigas accessisse 2 h

106쪽

BAATr IACOBI SALOMONII. 83bitisque in ea Civitate ad populum Quadragesima Iempore 1.icris concionibus , cum proato socio , eodem amno . I cuditiai r c um esse. Tum vero ipse Thomassinus

ait in tua Contest itione : Mandato majorum sui per ω ID uduo .mnos in studiis, Oxoniens in Anglia, & Pi,, riscus in Francia . . . Anuoque MCCCCVI. cum ego

se rediissem de studio Parisienti, Sc essem Cursor in dicto se Conventu SS. Ioannis Sc Pauli , y dictum Patremis Tli Omam Senensem) habui pro lectore ... Fui lector ,, in Arimino, ac demum Biblicus pro Magisterii gradu

se in Padua: unde electus sui Discopus. Non ita Thomassini accipias verba, ac si Venetiis prosectus Oxonium fuerit in Angliam, & Oxonio recta Parisios perrexeris . Ex Anglia remigrasse ipsum Venetias anno I 4 . dubi-xare non sinit Thomae Senensis locus , qui secunda in Parte saepe citati Tractatus habetur: Item consequem

se ter aliam recepi Epistolam j a dicto Provinciali R.,, mano , per ipsum scriptam Perusi die 24. Septembris,, sanno I 4.ὶ in qua sic : Carissime Frater, G amice

se dilectissime ... Recepi in Hotia Sancti Matthaei s die,, zo. Septembris) litteram vestram , in una Fratris P rura inclusam. Degebat ergo Septembri Mense anni r o . in patria Thomastinus: indeque , studiorum cum Ficulum ut perficeret, Parisios ipsum prosectum esse dicendum est. In utraque, Ooniensi, & Parisiens , Academia annos quinque, testimonium ipso perhibente, sacras in litteras incubuit , remigravitque armo I s. ad suos . Unde jam collige , Thomamnum labente anno I4o I. iter adgressum este Anglicanum; & Parisiensem in

urbem, post aliquam in patria commorationem, anno I O adventasse, reducemque demum anno I 4 6. munuS Ba

calarii egisse Uenetiis sub regimine Thomae Senens s. Arimini sacras litteras tradidit : tradebatque eas , B, blicum agens , Patavii cum Episcopus Emoniens renunciatus suit in Istria. Quo id anno acciderit, incertum . Apud Ughellum Sedis ejus Episcoporum series nimium implexa exhibetur. Verisimillimum , Antonio Corrario ex Emoniensi ad Ecclesiam Cenetensem translato, suffectum anno I 4ro. vel praecedente a Gregorio XII. suisse Thomassinum. Emoniensem per haec tempora Cathedram tenuisse Petrum Nanum, scribit Ughellus. Scilicet errore deceptus, Emoniae seu Cisitatis novae in Viria Eccle.

107쪽

ε DE CONGREGATIONE fiam confundit cum Ciυitare nουa in AEFuariis , quam

Nanus regebat.

Insulas praedictas Emonienses gestabat Thomastinus amno 1 i . Mense Aprili : quo suam scripsit de Sanctitate Catharana Senensis contestationem . In Concilio Constamitensii Seisone xx. inter Episcopos subscribentes legitur: Thomas Episcopus Emoniensis . Eodem in Concilio Scruptum a Thomamno de Reformatione opus , narrat Ric-

cobona in Chronico Monasterii corporis Christi: Oris essendo congregati tuiti at Concilio generat , Ii lam iratia molle cole per reformation de la Sancta Giesia, se la quat non scri vo qui , per esser scripta in un altrois Libro , et quai scrine Missier Tommayo Paruta 'fimis vo de Citis noυa. Eamdem regebat Ecclesiam anno I i8. quo Veneta Civitas eidem adseritur litteris Ducalibus , quas profero ex Archivo Sanctimonialium Corporis Domini. Th is mas Mocetii go Dei gratia Dux Venetiarum, universisse δc singulis ad quos praesentes advenerint , salutem Scis sincerae dilectionis affectum . Quia verti in dubium se sentimus in Apostolica Curia, an Rev. in Christo Pa. is ter D. Thomas de Thomassinis Episcopus Emoniensis ,

is si civis Venetus: ad exhibendum veritati testimonium, is afferimus Sc tenore prassentium declaramus, praefatum is Dominum Thomani, atque ejus Genitorem suisse, Scis esse cives Venetos originarios . Quod ideo volumus fa- is cere praesentibus manifestum, ne vitiata alienis sugge. - stionibus veritas , eidem Civi noltro pariat detrimense tum . Data in nostro Ducali Palatio die XII. Maiiis MCCCC. decimo Oetavo, XI. indictione. Alias quam plures , Martino V. 8c Eugenio ΙU. tran serentibus, moderatus est Ecclesias : Posinsem anno I ro Urbinateny anno I 23. & Traguriensem in Dalmatia anno I Σφ Sibi concredita Ecclesia abesse debuit , ut Ct vitatum Grilisti , imolae , ω' Cerviae adni inistrationen adsumeret , quam anno I 'I. demandaverat Eugenius . Gestam administrationem ejus commendat Ponti lex litateris, quas adservant saepe laudatae Corporis Domini M. crae Virgines . Incipiunt Eugenius Episcopus Servus is Servorum Dei , Venerab. Fr. Thomae Episcopo Tra u-- riens , salutem Sc Apostolicam benedictionem . Cumis tu Civitatum nostrarum, Foroliviem Pnum. O r. M viem

108쪽

BnATI IACOBI SALOMONr I. 8sse viem ipsorumque Territoriorum , R distri inium regi-

,, mini, & gubernationi de com naissione & mandato n. se stro hactenus de eulatus ... Datum Florentiae a uno Ιimis carnationis Dominicae M. Quadringentesimo triges mois quarto, sexto Kal. Septembris, Ponti fleatus nostri an- is no quarto . Anno ineunte adhuc Traturiens praesidebat Ecclesiae. Eugenii ΙU. diploma, datum Florem riae anno Incarnationis Dominicae r Iuliano i 3 s. quinto Idusianuarir, Pontificatus anno quarto, in eodem Sanctimonialium adservatur Archivo : quod inscriptum legitur Venerab. Fr. Thomae Episcopo Traginiensi. Fit eidem facultas , adsumendi in Veneto Sancti Salaatoris Monasterio Religiosos, dummodo non sint Meudicantes, eosque induendi Regularium Canonicorum habitu. Hinc vero colligendum , ejus loci administrationem pridem Thona assino nostro conlatam suille. Eodem anno I 43 s. definente, die et . Decembris, tran Iatum jam ad Ecclesias , Recanatensem , & mcerat msem, ut evincunt Pontificiae litterae, quae sequuntur. Eugenius ... Venerab. H. Nomae Episcopo Recanatens, O Ma erasens . . , Dat. Flore is anno Incarnationis Dominicae I in s. nono Kal. Ianuarii , Pontificatus uosiri anno quinto. Facultas eidem concessa legitur, puerorum COLIegium in Ecclesia Pissoriens instituendi. Ad easdem Ecclesia ς translatio illigat nr apud Ughellura cum duodecima meo Iobris ejusdem anni. Felirensem, simulque Be sine em regebat Ecclesia ς anno Iψ o. dae 23. Decen bris, ut evincit insequens Diploma: se EugeniuS... Vene- ,, rab. Fr. Thomae Discopo Festrens . . . Cum te nuperis a vinculo, quo Recanatens Ecclesiae , cui tunc praeeis ras, tenebaris' absolventes, ad Felirensem Ecclesiam dum Xerimm transferendum , materiam omnium litium tiis differentiarum, quae inter te, ac Uen. Fr. . . Episcopumis Recauatensem oriri possent, amputare cupientes ... Dat. se Florentiae sub annulo nostro secreto die Σ3. Decem se bris, Pontificatus nostri anno decimo. Factam Octobri Meisse translationem, Ughellus ad norat : diesque I s. numeratur in Bellunensibus , & decima in Fel trensibus. Testamentarias Tabulas ejus , quibus munificum se praebet erga Sanctimoniales Corporis Domini, servant pro batissimae Virgines , consectas anno ab Dearnationc Do

109쪽

8s DE CONGREGATIONE nio quarto Iuliano I s.) Mens auuarii die duodeeimo, dictione octaυa , Rivoatti . Adest etiam Codicillus ,

quem seri fecit anno ab Incarnatione ... Milles. Quadrimgent. Qi adragesimosexto, Monss Maii die 23. indιctione nona. Emortualem annum, mensem , diemque patefacit

breve Chronicon MS. apud laudatas Sanctimoniales, in quo Italice legitur: Mester si Vest o , miser Tomaso Tomasti, Vescoυo de Felire, passὸ da questa vita mi 1 46. am 24. de Marao aure 4. iae nocte: e D sepolio de Doranella nostra Chioa ιυanti P Altar grande Beneficentiae legata ibidem recensentur plura erga rimauriensem Ecclesiam, & FAtrensem , ac Coenobia duo , Venetum Sanctorum Ioannis cT Pauti , & Murianense Sancta Petri Mart=ris. Epigraphe sepulcro insculpta, haec est: Sepulcrum Menerabilis Patris re Domini Thomae Thomoni de Venetiis , Mim Episcopi Felirensis , o Bel arensis , assumpti de Ordine Praeaecatorum , Magni benefactoris innasterii C. x s Corporis Christi. qui obiis CCCCXXXXVI. die XXIV. Martii . In Martio mense

erravit scalptor: reponendumque Maium, evincunt Chro nicon memoratum, & Tabula: Codicillares

CAPUT IU-

Congregario Sancti Dominici in novam sib eadem num

eupatione Proυinciam erigitur . Coenob/a numerantur ,

quibus eadem coalescit . Vicariorum , O' Praefectorum Proυinciae series ian TNter Coenobia , quae a Provincia utrimque Lombardiae raram . I avulsa, novo parebant Congregationis Sancta Domini-- LαM Domi--Vicario, numerabantur I. Venetum SS. Ioannis & Pau- Σ . li. 2. Patavinum S. Augustini. 3. Tamimum S. Nicolai 4. Citatorense S. Dominici in Provincia Forijulii. s. Iu- - . - Iinopotitanum Sancti Dominici in Istria. 6. In montesti- eis in agro Patavino .. 7. Utinense S. Petri Martyris in Provincia Forijulii. Singula haec Coenobia exhibet Notitia Conventuum, quam aetate sua eruit Bernardus Guid nis ex Comitiis Provincialibus Lombardiae inferioris anno I 3o3. & I3M. celebratis , apud Echardum Tomo I. Scru

110쪽

BEATI IACOBI SALOMONII. U'Scriptorum ordinis Praedicatorum . Alia nos numerabi. . mus Ioca, quae aevo sequiore originem habuerunt. Origo , & incrementa Coenobiorum . Cisitatensis, RIustinopolitani, quae ad nostram pertinent B. Iacobi Salomonii Congregationem , latius & uberius loco suo illustranda sunt: paucis vero indicare aliorum primordia liceat , ut noUae postmodum erectae Provinciae Sancti Dominici Venetiarum , in sinu cujus natales habuit praedicta Congregatio, patentior conspectus fiat. Tertium Chori deestri locum tenet Coenobium Venetum Sanctorum Ioannis o Pauli in Notitia Provinciarum a

Bernardo Gnidonis edita : ac tertium pariter locum ML si um . Ammi

stri chori Coenobium Patavinum S. Augussint . Vulgari Iraditione apud Malvendam in Annalibus Sacri Ordinis

Praedicatorum ad Annum Iar . Capite XII. sertur: Venetias eodem adventasse anno Sanetum Dominicum, in Siriam profecturum : ab eoque, iter animo conceptum supremo

Numine impediente, Coenobiolum conditum sui M prope Oratorium tuuio Sancti Danielis, dictum postea Saneὶi Dominici, nuncupatumque ab anno Iso . Capellam Rosarii: tum vero Patavinam adiita Civitatem, ibique optima Civium annuente voluntate , Coenobium inchoata . Haec vetusto solidiore nullo fulta monumento adseruntur. Narrat Fr. Ventura Veronensis, primus in processu testis Vocatus apud Echardum Tomo I. eirea finem Iulii anno Iaar. reyersum ege Sanctum Dominicum de Curia Domini Hugolini, tunc temporis Osiensis Episcopi, σ Aposui, eae Sedis Legari, spostea Summi Pontificis Gregorii ΙX.

qui erat Veneriis. Nimirum ad Pentecostem , quae anno Iaar. incidit in diem o. Maii, secunda Bononiae celebraverat Sanctissimus Pater generalia Comitia r quibus diequinta Iunii absolutis, Venetias prosectus est, CardinaIem Hugolitur m Sedis Apostolicae legatum invisurus. Commi Dsam hoc anno raeti. provinciam Hugolino , Crucesignatorum copias in Italia comparandi , refert Ra inaldus ad

eumdem annum num. a. litterasque Honorii IlI. memorat, datas Laterani a. Idus Martii, Pontiscatus avno quin-MO , queis Legatum Hugulinum commendat Aquileiensi Patriarchae , ta Gradens . Eo fortata anno Iaar. egistis Sanctum Dominicum de domo construenda in urbe principe, non inficiatur Iacobus Echardus , liberamque cuique conjectandi facultatem reliquerim ego. Venetum istud

SEARCH

MENU NAVIGATION