장음표시 사용
4쪽
ApudANTONivM STEPHANUM, Typographum Re gium, via Iacobata, prope Ecclesiam S.Yuonis. M. D. C. xx
6쪽
ctor ) ut ederemus, sua sit noui carminis pulcritudo; tum scribendi materia ; ipse denique auctor. Deterret Poeta Venusinus ab aemulatione Pindari, tanquam ab nimio conatu Casi1-ra ingenia. Ecce tamen post tost aetates non indignae imitationis auspicium. Pindarico ritu scriptae sunt istis tres Odae, seu exemptas e vulgo voces spectes, seu dicendi vim atque tenorem; seu denique versuum genera , qui Varia quidem, sed concordi mistura in leporem & maiestatem aptati sunt. Ne-
7쪽
tum ut luculentum i ut non trita aut
vulgari chely dignum i Primum poema habet Sancti Ludovici praeconia,
nostri illius , quem Omnium Regum dicerem esse lucem , . & posteritatis exemplum, nisi hunc mihi laudare esset superfluum, cum post illius enco-mia hac ipsa ode cantata omnes laddatores sordescant. Succedunt Magdalenae praeconia, quorum nunquam sine Galliarum felicitate memineris, ad quas illa Deo ducente viva applicuit, de veluti spolium corporis dedit, in pignus societatis perpetuae, rata que apud Deum pro Gallis memoriae. Signat Opus Laurentius , rarum Christianorum decus, ex Hispania sua Romam veniens, & tyranni ignes caelestibus stacibus tepidiores sentiens, quibus intus ardebat. His alia addidimus Carmina quaecunque in eodem agro nata legere nobis licuit. Scias ex ipsa lectione
8쪽
eanderi esse Musiam; nisi quod spontὰ interdum delicatissima simplicitate se demittit; ne quis putet hanc summis
nubibus natam non posse ubi lubet viciniori volatu terram beare. Nec in
minoris candoris argumento versan
tur hi versus quam priores illa: Odae; nempe vel in vitia vel pro virtutibus scripti. Nunc paucis de Authore. Ill V& R ' Massaeus S. R. E. Cardinalis Barberinus , raro felicibus exemplo, quicquid temporis sibi a Reip. negotiis
est vacuum, impendens egregiae voluptati , modo varia lectione animum implet, modo literis plenum per amoenissimae utilitatis scripta effundit. Ex eo lurio ista sunt carmina , quaesipse, Ut alia multa, damnasset tenebris, nisi aliquot Prometheorum furto delatus in publicum esset hic ignis , multorum ingenia sollicitaturus. Ergo &seMufeiactabunt, quod etiam summorum
9쪽
negotiorum clauo admotis placent ; Sc Gallia istos maxime versus fouebit; ut quem apud se Sedis Apostolicae Nun cium est mirata, genere, iudicio, ingenio summum, quemque sibi aeternum voluisset, saltem absentem in hoc suo foetu aspiciat. Vale,&stuere.