Francisci Suares Auenionenis iuriscons. Ad sanctiss. et beatissimum patrem Sixtum quinctum pontificem maximum. Panegyricus primus

발행: 1587년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

OC ineuntis anni principio Pater Beati L. quod Des immortali gloriosum, tibi illius Vicario selix, tau stum, populo Christiano prosperum, ac salutare sit, perpetuisq. fastorum annalibus ad sempiternam nominis tui gloriam propagandum: liceat mihi per

tuam humanitatem, atque clementiam vetus imitari institutum

maiorum; qui optimos, tuiq. similes diuinitus adepti principes,& eis fausta omnia precari incipiente anno, & eos veris, debiti'. laudum ornamentis condecorare solebant; sua erga illos hoc modo profitentes studia, quae eo respiciebant, ut qui benefacerent,

ijdem optime audirent, &qui dignissime , ijdem diutissime gentium , atque populorum omnium votis orbi terrae principes mode rarentur . Et si autem non sum nescius, quantum , quamq. viri bus meis impar onus suscipiam, futurumq. sentio,ut cum multa, at

que magna de tuis diuinis virtutibus dixisse mihi videbor: tamen illis, qui plus me sapiunt, ne minima quidem attigisse videar; eaq.

sic tractasse, quae dixero, ut rerum praeclarissimarum dignitatem tonuitate orationis depresserim magis, quam ornarim. tamen, cum in amplissimum laudum tuarum campum respicio, sic statuo, cum nullius in tam ubere,iatoq. dicendi argumento ieiunam, vel exiti Iem reperiri orationem posse, tum vero eorum laudandum consilium esse, qui magna, & praeclara molientes, in medio cursu ipso pondere stacti desecerunt. Nec enim meum hoc consilium unquam fuit, ut putem, posse me huic tantae, quam nunc suscipio, prouinci ae satistacere: quin contra ita iudico, si omnes unum in locum coferantur, qui & natura, & arte ad bene, copioseq. dicendum plurimum valent: tamen rerum a te felicissime gestarum gloriam ora tione nunquam sunt consecuturi. Sed facit mihi animum incredibilis sanctitatis tuae humanitas, nec me de tuis laudibus, & gloria silere patitur illa una, quam unus vel maxime expertus sum,beneficentissimi oris tui vel suauissima vox ; qua una cum totius ante actae

imi a A a vitae

3쪽

' viis fructum Ionge maximum perceperim, ea imis in praecordijs e citari in me incendia sensi, quae me nullam capere quietem sinerent, priusquam hoc meum qualecunque felicissimi principatus tui testia monium apud homines haberetur . leue illud quidem, si ex dignitate tua, vel sua spectetur; sed tamen aliquod futurum λrtasse, ut auguror; si ex animo, quo illud ad sanctissimos pedes tuos prouol

tus offero, pendatur. Concede hoc mihi, Pontifex Beatiss. orbis terrae secundum Deum Parens optime: ut a me ea excipias non i uitus; quae ego ab omnibus, communi gentium omnium, tibi bone precantium sermone excipio: fateor dissicile, longeq. supra vires positum id est, quod conor: sed tamen huiusmodi est, ut meo exemplo excitentur doctiores, ad id, in quo ego defecero, si misnus cumulate, perfecteq. praestandum, saltem uberius, feliciusq. conandum. Nec enim turpe mihi unquam ducam, sica reliquis in tuis laudibus celebrandis vinci, quando tu tui ipsius aemulus, qui reliquos mortalcs omnes virtute, felicitate, dignitateq. vicisti, teipsum quotidie superare gIoriosum, laudabileq. ducis. Permitte mihi Christi Domini gregis Pastor sapientissime, quos ego in tuis

amplissimis, & caeli benignitate aurea perpetuo vernantibus campis suauissimos innumerabilium virtutum tuarum fores legi, eos ego tibi consecrem, sicq. in conspectu tuo ponam, ut corum tu etiaamoenissimum, ipsisq. diuis hominibusq. gratissimu omnibus odorem percipias . Quod eo magis a Sanctitate tua mihi concedi aequum est, quo omnis ab hoc uno ultro a me suscepto munere longissime abest adulationis suspicio . Si enim rectissime dictum est ab ijs, quos ut omnis statum consensio sapientes venerata est; sic ego illos mihi magistros ad omnem vitam praefeci; expedire pri cipes laudari, propterea quod ea sit natura laudis, ut bonis, tuiq. similibus quales sint, malis autem quales esse debeant, demonstret, qui iam optime, maxime Pontifex populorum , gentiumq. omniim incensis studijs in te optimo principe, sibique singulari Dei munere orbi restituendo dato debitis, meritisq. laudum orname tis cumulando resistes Sequitur SI X T E sanctissime,& comitatur semper virtutem laus, atque gloria , ut corpori sua semper subest umbra: nec unquam boni, sapientesq. principes a suis celebrari, praedicariq. desinent. Ametur quidem, & merito propter se ipsam tantum virtus a suis cultoribus expetatur , nunquam tamen hoc es I. HI a L. ficietur,

4쪽

scietur, ut sanctam,& cum ipsa virtute e5iunctam vitam gloria non

consequatur. Quo te unum magis admiror, qui cum totos dies, ac noctes eo incumbas, ut nullis animi contentionibus, nullis corporis laboribus, ac sudoribus parcas, in ista tua praesertim affecta aetate, Coq. omnes tuae cogitationes defixae inuigilent, nec ullam tibi vacuam, & liberam a cura, & solicitudine horam relinquant; ut ad summum illum, verumq. virtutum, & bonorum omnium sontem, praepotentem, ac sempiternum Deum , cuius tu in terris personam geris, quam proxime ut dignitate, sic & praestantis laude vi tutis accedas, eiq. te simillimum reddas; nunquam tamen nisi inuitus, ac plane coactus, ad proprias tuas laudes aurem accommodes. Quo uno, etsi summa omnia in te sunt;tamen nihil maius, nihil admirabilius esse censeo,magi'. dignum, inter tuas praeclaras virtutes quod praedicetur. Equidem cuin in te unum intueor, & tam varias, tamque exsuperantes virtutu laudumq. tuarum regiones animo, cogitationeq. perlustro; quantumq. ingenio possum, integem rime totius vitae tuae cursum contemplor, sic statuo: multa quidem extare, quae vetustatis consignata sunt monumentis, summi rerum omnium parentis Dei prouidentiae argumenta non obscura : .maxume vero diuinam illam, admirabilemq. prouidentiam in te uno seipsam manifestavisse, seq. orbis oculis totam exposivisse. Etenim quis tandem reperiri poterit, qui omne ςtatis tuae tempus cogitatione complexus, non admiratione raptus exclamet, te ipsa omnia

potentis Dei manu per omnes vitae gradus,& disciplinas deductu atque excultum in hoc proxime caelum dignitate pertingente maiaiestatis solio constitutum atque collocatum fuisse ξ Infinitus sim, si omnia, quae in te Deus admirabiliter operatus est, ultima ab oris ne, ipsoq. primo felicissimς vitae tuae Gordio coner recensere: celoia brabuntur illa ab alijs,& omnium gentium litteris comprehensa ad tui laudem nominis sempiternam omnem posteritatis memoriam adaequabunt, ct nos fortasse aliquando uberius otium adepti , ω melioribus, quam nunc sumus, praesidiis instructi, rerum a te pre clare , feliciterque gestarum , orbisque haeretibus repurgati , &ad veterem, sanctamque maiorum disciplinam reuceati historiam conscribemus : nec enim nunc id agimus , ut iustos de te com-lmentarios conficiamus , sed tantum, quid possumus , periclitamur; visi nostra inhQc probςttaindustria , ad maiora postea auden

i dum,

5쪽

dum, atque tentandum incendamur; sin minus, nostram cohibeamus audaciam, ne appetamus grauiora, si in minoribus iam defice re vis erimus Quo magis ignosci mihi hoc loco postulo, si vel prae clarissimas laudes tuas , 'quas sibi proprias fecit omne illud aetatis tuae tempus, quod augustillimum Pontificatum tuum praecessit, silentio praetermisero. vocat enim me ad se gloriossiunus Principatus tuus Beatissime SI X T E ι nec me de tuis laudibus, vel maximis ea, quς maxime praedicare vellem, sinitia Quocirca nihil ita de te dicam, quod idem de alio dici potuisse videatur, nihil de patria, nihil de parentibus commemorabo; quibus a te ortus eos dignita tum, & propria partos virtute titulos peperisti , & posteris illius p testatis fascibus praeisti, quae mortali in terris contingere potest maximam ec mirum, quandoquidem,ut sapientissime; planeq. diuinitus proditum est: Probati viri genus virtutis prosapia est. Illud autem unum, quod mihi religio est praetermittere, tantum dico, & in parentibus, a quibus natus es, felicissimae futurae s obolis ea extitisse a Deo impressa signa, & eae in te diuini semper amoris, & singularis cuiusdam solicitudinis indicia eluxisse, ut facile cunctis semper fuerit augurari, quod nunc maximo cum orbis fructu comprobatum cst , te sitinino Rei p. Christianae bono in terris natum aliquando eisdem in terris, quam dignissime mortalis ullus potest, Christi parentis personam felicissime suscepturum .i An minus tibi praesens in omni viata, & ab ipsis incunabulis propitium extitisse numen, quam vel I

sepho vel Mosi, es ipsi etiam Dauidi fuisse dicemus Quos ab infinitis seculis, ex innumerabilibus gentibus Deus clegit,populoquesto duces ad salutem praefecit, n obscurat in omni illorum vita amoris in eos sui te nonia dedit i An qui te puerum in diui Fram cisci familiae religiosissima, & propter .i psius institutoris admirabbilam sanctitatem,&propter patrum, qui omni aetate in ea floruerunt, doctrinam, atque integritatem singularem orbi saluberrimam se per habitam , initiatum recordabitur ; tum quemadmodum ades stentiani omnem, dum iugo Domini assuesceres, in litteris,& disciqplinae morum iuuentutis vero annos, omnemque reliquam aetatem

aut tu grege Domini: salutari rerum diuinarum pabulo ipascendo, Iupisq. iitrore percitis quos, malum nostra sert aetas ab eo pro . pulsandis impenderis, tum quam praeclare in praefecturis, & potestatibus exercendis apud tuos versatus sis, donec per omnes gradus ad

6쪽

nium totius ordinis magistratum non mInus Incredibili familiae

totius constnsione, quam propria virtute perueneris; cogitabit secum quibus proprijs tuis, verisq. ornamentis, non caducis,& in nibus istorum, ut videntur,bonorum fumis, quibus multi insolentes redduntur,commendatus a sanctissimo Pontifice, omniq. illi integerrimae antiquitati ob incredibilem, planeq. caelestem vitae sanctimoniam comparando Pio Quincto primum in Episcopum, ac iratrem allectus sis, tum Cardinalis renunciatus, ornniumq. socius, ac particeps, ut dignitatis, sic curarum & consiliorum effectus Θ an in

quam, qui ista recordabitur, dubitabis, credo, si modo ullum iudia candi vere de rebus sensum habeat, quin summa, & admirabili diuini numinis prouidentia ita in omni aetate rectus, inBrmatusq. sis, ut primum parere,& obedire disceres, qui aliquando bene, riteq. imperaturus eras; tum in minoribus imperiis, leuioribusq. versarere,& tamquam in aliqua republica optimi principis pei sonam, ac munus edisceres, qui aliquando orbis terrae uniuerti habenas optimus maximus Princeps moderaturus cras Sed haec licet suo, magnoq.

pondere non careant: tamen minus necessaria forte videantur,quando res ipsa eventu etiam est comprobata. O felicissimum illu diem,& anniuersariss populorum omnium sacris celebrandum, cum te

FELICEM PERETTVMide Monte Atto immortalis Deus

de caeli monte alto in Petri erectum sede iussit esse, ut qui ipsum Pe trum e piscatore pastorem, suaeq. principem ac parentem Ecclesiae eonstituisset, idem te nunc eiusdem Ecclesiae suae periclitantis com

seruatorem efficeret. Te dico non maiorum stemmatis clarum, sed supra omnes omnium suinosas imagines, ac inanes titulos virtute propria commendatumr te non externarum rerum copijs, quae fatruso hominibus bona dicuntur, inflatum, & tumescentem ι sed veris,& magnis animi bonis,quae nec eripi, nec amitti possunt, ditissimum;& locupletiismum: te non hominum factionibus potentem, sed proborum, bonorumq. omnium votis expetitum, ipsi'. Diuis, ad hominibus carissimum non minus, quam gratissimum. Quo die equidem credo, maiori ipsum solem lumine terras coli ustrauisse, &non1 amaenitate vultus laritateq. radiorum, etiam ipsis Antipodibus tam Letum nuntium attulisse; ut tantum orbis bonum, quod etiam ad illos pro parte spectabat, nec tamen per infinita locorum interualla nisi post multum temporis intelligere poterant, iam tunc eodem

7쪽

eodem ipso die noua, & inusitata caeli serenitate praesentirent. ovestra in tam felici FELICIS electione Patres Illustrist. incredibilem prudentiam , omniq. laude tque praeci catione decorandam.

Etsi enim ipse est Deus, qui divino spiritu suo mentes vestra s, at consilia direxerit eo tempine, quo orba Ecclesiae suae S I A T V l

Patrem beatissimum per vos praeposuit; tamen vestiam admirabilem, pi neq. obstupendam animorum consensionem, & Ecclesiae subleuandae celeritatem incredibilem, in negotio prςsertim, quo omnis illius salus continetur, hoc maxime tam difficili, *tque formidoloso tempore tacitus nullo modo praeterire possum . Cum enim prius auditum sit, tam felicem gubernatorem periclitantis Ecclesiae naui vos prafecisse, quam propemodum intellectum, vos concilium ingressos fuisse ; declarastis prosccto quanta cum lanim rum aequitate, vos totos spiritui Domini permiseritis .l Nec enim

dissicile erat iudicare de tua P. B. excellenti in omni genere Viri re, quae omnium oculis exposita , orbis'. sermonibus celebrata, satis ostendebat, te non minus ipsi pontificatui, quam ab ipso acciperes, referre ornamenti posse. Nimirum illa semper in te assul serunt ornamenta, atque lumina virtutum, quae ipsa, quae in tali

contingere potest maxima, π*iestate digna sunt. Etenim siue doctrina, vitaeque integritas ab Pontifice exigenda est; quis velite doctior, vel sanctior, qui in litteris , dominique iugo consenueris ξsue prudentia in administrando, atque experientia rerum specta da est quis est, in quo haec omnia, magis quam in te uno reperian Iur 'ui prius in imperils apud tuos vcrsatus, per omnes Christianae reipublicae potestatum gradus, ad summam Ecclesiae dignitatem .pcruenisti Quod si munificentia, liberalitasquc in principe iure requiritur ξ poterat dubitare quisquam, quam augustum,& splendidum animum gereres; qui vel Nicolao Quarto Pontifici de Eccle-sa optime merito, non minus pie, quam magnifice tua impensa eX- structum monumentum videret, vcl qui vill*m tuam magnificentis sme, ac splendidissime exaedificatam cerneret ὸ non illain quidem ad pompam, vel ad voluptatem , sed ad pia, sanctaque faciarum litterarum studia recolenda, ad precum & meditationum diuinarum otia comparatam: ita vidi personae, quam sustinebas, dignitariti responderet, &ipsi Vrbi decori, ornamentoque soret ; dissicile, credo, erat cuiquam, cum ista videret, coniecturam facere, quam

liberalis

8쪽

liberalis, ac munificus Pontifex esses laturus , ipsamque urbem Monumentis exornaturus, qui illam tantis ornametis Cardinalis non multum diues decoraras . Nec vero tu B. P. obscura tunc temporis

indicia dedisti, quam longe gratissimus orbi uniuerso tuus esset pontificatus futurus, cum per sapientissimos Patres in Petri sublimῆ solium euectus totus lacrymis, fletibusq. maduisti; iam enim legebatur in oculis, in ore, in vultu denique toto tuo, te non tam cO-gitare quantum honoris , quam quantum oneris sustulisses; non tam quid liberet, quam quid liceret in ista tua rerum omnium potestate , non tam quantum, ac qualem totius anteactae vitae laborum atque sudorum a Deo fructum percepisses, quod te suum in terris Vicarium constituisset, quam quomodo te perpetua semper communis illius parentis beneficiorum serie dignum prςberes. Cogitabas nimirum, non tam quot, & quantas gentes, ac populos multitudine innumerabiles , regionibus infinitos dicto audientes haberes, quam quibus rationibus illis omnibus dux in caelum praeires, donecessaria ad salutem cunctis auxilia suppeditares. Nec mirum, totus in illas curas, cogitationes'. incumbebas, cum animo tecum putares, te hominem, hoc est mortalem, summi, & omnipotentis Dei, cuius opera digitorum sunt caeli, personam in terris sustineve , teque hominum cum ipὶ Deo conciliatorem, hominibusque ipsis interpretem effectum esse Dei . Promanabant, ac uberius siem per dissuebant tuς illς tam sanctae lacrymae, omnia fausta, bonaque nobis pr dicentes, quo magis tibi ob oculos proponebas , non tam ipsos patres, orbisque dominos, atque Heroas ad pedes tuos pro eumbentes, quod tibi uni caelorum, atque inferoru claues commisesar essent, quam imaginem, atque simulacrum eorum, quorum in selium ascendisses, quoru ut senus sanctissimae, atq. saluberrimς voecis per omne exivit orbem: sic eoru sacro, pioque sanguine plantata

Ecclesia in ipso summo angulari lapide CHRISTO I E S V in

tantam altitudinem excreuit, quae orbem uniuersum maiestate sua adumbraret. Nec enim te latebat, quo te nunc maXime tempore lChristus Dominus Ecclesie suae gubernacula tractare, moderariq. voluisset: cum fere demersa, tempestatumque procellis, ac suetia bos conquassata Petri nauis inter vasta, ac prςrupta saxa maximum

post hominum memoriam discrimen subit. fecisti igitur quod pium, ac diuino munere datum orbi paretem decuit, cu a Deo immotiali,

9쪽

a quo dignitatem tantam, tantis curis, atque periculis im id tam accepisti, ab eodem etiam dignas oneri tanta sustinendo vires, de eretis ea de causa per orbem cunctum supplicationibus postulasti rctuae quam gratae, atque acceptae ipsi csi terrςque Domino, orbiq. salutares fuerint, uberrimi qui inde promanarunt fructus, declarant . Auxiliata est enim manus Domini, & brachium eius consortauit David seruum suum, quem oleo sancto suo unxit; invoca temque se Dominus exaudiuit sanctum suum. O felicissimum Pontificatus tui auspicium, omnique prs dicatione, & litteris dignissiuaum, de quo dum dicere aggredior, quibus tandem verbis animi sensa explicare satis possim, non habeo. Cuius enim tantu est flumen ingenii, tanta dicedi vis, atq. copia,ut prς clarissima, quς per Sanctitate tuam a Deo immortali in genus hominu promanai ut beneficia vel dicendo no dica explicareaed adumbrare, vel assequi possit c .gita doξ.Quς porro tam fera gens est,& ab ipsa hominum comuni

ne a natura in ultimas terras ablegata, tamque inaudita existit,

cui sanctissimi Pontificatus tui inaudita felicitas esse possit ξ Equisdem cum cogito, & veteri quadam memoria temporum, rerumque preclare gestarum monumenta diligenter perfautor, ex innumer

bilibus propemodum principibus, qui rerum summa potiti sunt,paucos omnino esse animaduerto, qui ita regnasse dicantur, ut nunc in laude positi versentur: adeo ut non male exceptum semper sit, alo ui nescio quo scurra non leuiter tamen dictum; Posse bonorum omnium principum nomina uno vel in anulo insculpi: atque ex ijsi quidem , qui digna laude perpetrarunt, bonorumque nomen sunt adepti, ne vetera nimis perquiram, duo maxime apud gentes exti terunt: Augustus nempe,&Traianus, quorum alterius felicitas, alterius bonitas populorum prςdicatione celebraretur. Enostris

vero Ecclesis pastores dico quorum copia maior semper fuit, tantaque in omni genere virtutis laus, quae digna Christiani imp ris religione esset, & propter sanctς legis gratiam, qua priores c ruerunt,& propter diuini numinis amorem singularem, quo hanc

orbis aetatem ultimam pre ceteris adamavit, dum & in terris nasci,

ct nobiscum per Spiritum sanctum usque ad finem seculi voluit per manere, multos quidem nominare possumus, post sanctissimos illor exorientis Ecclesiς fundatores, quorum sanctam, integramque vi. am clana apud posteros gloria consequetur'; sed tamen nescioe

10쪽

quonam pacto fit, ut dum in altero bonitatem, in altero religione dc

in alii ac aliis aut prudentiam, aut iustitiam, aut liberalitatem,&ne infinitum sit cuncta persequi; nescio dico quomodo fit, ut dum sngulis singulas virtutes tribuimus, reliquas tamen, quasi minus adessent, desiderare, atque requirere videamur: at in te, Sanctissime SI X T E, quis est, qui orbem suum non confecisse virtutes omnes fateatur, ac pr dicet & ita pr dicet, ut dum in te pietatem a rue sanctitatem colit, prudentiam etiam, rerumque administranarum solertiam non laudet dum eruditionem, maximarumque

di pridiarissimarum disciplinarum scientiam suspicit, idem simplicitatem, atque moderationem summam non extollat dum iustitiam ac fortitudinem celebrat, clementiam tamen non minus, ac man

suetudinem laudibus efferat Θ dum fiugalitatem, honorumque comtemptum, ac omnium denique rerum subsele positarum imperii despicientiam tantam admiratur, idem etiam non adamet, ac ve neretur liberalitatem, vigilantiam, grauitatemque plenam maiesta tis perpetua celebratione dignam iudicet ξ Hsc sunt P. B. virtutum tuarum lumina clarissima, quorum splendore collustratus orbis, illud de tuo Pontificatu sanctissimo iudicium tulit, quo nihil tibi beatius, nihil in terris maius, vel illustrius contingere unquam pote rat. Illa est una vox, qua nunc orbis uniuersus personat, R E-

. GNAT N UNC SI XTUS PONTIFEX, o vocem tibi

non minus gloriosam, quam ipsi orbi salutarem, qua una declar turbabunde, non in te iam illam, vel illam elucere virtutis speciem, dignamque quam praedicemus unam, ut in Augusto, ipsoque Traiano suit; sed quae habeat testimonium locupletissimum Pontificem SI XTUM&priscis seculis ornamento ,&nostro gloriar, &s quentibus exemplo semper esse futurum ; ita ut dum perpetuis seculorum conuersionibus futuris felicissimus tuus praedicabitur Pomtificatus , omniumque gentium litteris, & linguis celebrabitur ; habeant in te uno, qui tibi in ista secundnm Deum rerum omnium potestate successuri sent, virtutum, ac felicitatum omnium sibi populorum votis prop0situm exemplar ad imitandum. Enimuero cum saepe antea intellectum est, quam recte, prudenterque dictum sit, solere magistratum ostendere , qualis ille sol et, cui committebatur, tum id vel maxime summo nostro bono in te uno seliciter est

comprobatum. Vt enim qui varie personati in scenam prodeunte . v a viar

SEARCH

MENU NAVIGATION