Chronhistoria de apostolicosacrario, nomenclaturam et instructionem, munia item et seriem sacristarum in Augustiniana familia, tercentum et amplius ab hinc annis conservatam et nunquam interruptam comprehendens

발행: 1605년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

pi eum quotidie in eadem Cappella Missa decantetur.

sicut hanc rem fusius explicauimus Eorumdem Clericorum est, curare, ut Lampades hinc inde diu, noctuq coram Sacrosancto Christi corpore pendentes

ardeant.

Altare ijdem Clerici quotidie apparant, praesertim

vero dum Cappella celebrantur, in quibus Altare pallio, mappis, candelabris, cereis, Cruce, argenteisq. Apostolorum imaginibus ab eisdem ornatur Abacus stem, sive Tabula, quam credentiam vulgo appellant, mappa amplissima, duobus etiam eandelabris, necnon duobus urceis argenteis inauratis,4 quidem magnis,

cum Cardinales solemniter celebrant, ornatur. Super ipsum autem Altare praeparantur,omnia ea , quae ad rem sacram faciendam pertinent Iidem faculas super candelabra figunt,4 accendunt; atque, cum opus est, emungunt, extingunt. Faldistoria quoque per eosdem suis in locis statuuntur,& exornantur. Am

bo, praesente Papa in Cappella, vel eo absente, coram sacro Cardinalium Collegio diuinis olscij interesse ac seruire solent: in alijs vero Mussisis ossicijs

quotidianis, alie in una, alter in alia hebdomadaia vicissi seruiunt in omnibus Cappellano celebranti; superpelliceo induti, Epistolam decantant. Quando autem Sacrosanctum Christi corpus ante Romanum Pontificem,longum iter facientem,desertur,ijdem Clerici laternas argenteas super hastis at fixas, cereis ardentibus intra eas occlusis gestare solent, uti fusius Commen in Commentario nostro de Sacrosancto Christi corpo re Romanis Pontillaibus praeferendo dictum fuit olim vero tintinnabulum stem, quod ante Sanctissimum Sacramentum portabatur, pulsabant, ut ex antiquo a

62쪽

remoniali Auenionensi constat. Hinc sertasse Clerici Cleries campanarum vocitati iam sunt; vel quia olim campa py' 'nulam Palati pro ossicio Cantorum quotidiano pul viat ''sare solebant, quando scilicet Cantores quotidie in Cappella matutinas horas inchoare volunt nunc vero Subclericus, eos adiuuans, illud facit, uti statim infra dicetur. Haec de Cappellae Clericis.

De Canem Subclerico, quem Clericorun

eoadiutorem ali vocant.

LERICORVM coadiutor, quem Subclericum passim vocitant, a Sacrista item eligi solet, ac debet, sicut a Praedecessoribus meis factum de constat , praesertim vero, ut ceteros silentio praetermittam, a Magistro Fratre Iosepho Pamphilo Veronensi, a Magistro Fratre Augustino FluiZanio, Sacristis ille enim Tarquinium de Virtutibus hie vero Κarolum Antonium Vaccarium Bononiensem , qui ad hane usque diem seruit, ad huius generis ministerium adscivit. Paris Crassus, caeremoniarum Magisteri, in Diario Ahri, Do. Leonis Decimi in Dominica Palmarum Anno Domi mi, si . ni a I . mentionem facit de hoc Subclerico, qui Cle ricorum coadiutor est De hoc item Subclerico fit mentio in Diario Clementis VII. Hic pro Clericis ape Diarium

rit inlaudit appellar sores, campanulam pulsat Vi '' pro diuino ossicio in diebus non solemnibus a Camo ribus recitando:& in Missis quotidianis una cum Cle rico hebdomadario seruit Altari, &celebranti parat vinum laquam promissa cclebranda. In officijs vero a solem-

63쪽

solemnibus, ad quae Papa, cardinalium Collegium

conuenire solent, intorticia supra cancellos accendit, extinguit Parat thuribulum, cui etiam carbones vivos a se praeparatos imponit habetq. domicilium Cappella Paulinae contiguum, supra quem Iocum Clerici habitare solent Clericorum olim coadiutor librorum item Custos dicebatur, quia libros Cantorum Cappellae Pontificia custodire solebant, ut insta videre licet. Nunc vero pro libris Cantorum custodiendis alius ab his eligi solet.

De duobus Parastanariν Sanctissimi

Sacramenti, Papa iter longum faciente .

O M A NU Pontifice, Iongum iter famciente, Sacrosanctum Christi corpus super Achineam honorifice impositum, eidem Pape ira ferri solet. Tunc Achinea, siue Asturco a duobus vi ἀcissim parastarnarijs per fraenum duci. tur propterea Parast nari sanctissimi Sacramen- P r si ' ti nuncupantur. Vterque a Sacrista eligitur, ire sen

electio latur Papae, qui in forma Diplomatis, quod reue

appellant, confirmat illos, iubet admitti. Vnus ex Parastarnarijs , Papae. ipsi famulantibus assumi solet a Sacrista, cum hoc nullum habet Sacrista negotium, nisi dum Papa est in itinere cum sanctissimo Sacramento Alter vero ab eodem Sacrista,& suo quidem arbitra tu, eligitur; lic est vere perpetuus Sacrista pro tem pore existentis famulus, iiijs presertim,quae ad Sacrae ij

64쪽

De Apostolico Sacraris 4

ri Pontifici ministerium pertinent ipse nanque praeceteris appellanum, seu Substitutum Sacristae adiuuare tenetur in praeparandis portandis, quae ad ODficia diuina peragenda pro temporumvarietate sunt necessaria De ipsitus autem victu, habitu , necnon de alijs emolumentis ad eundem pertinentibus, in codice, qui in Sacrario Pontificio asseruatur, habetur sermo Haec de Sacristae Ministris. Nunc reliquum est, ut videamus, cur quomodo ad Sacristatum Apostolicum,& ad alia ostici Fratres ex instituto aut Sodalitate S. Patris Augustini fuerint admissi.

De causis, cur acri Ius ponolicus tamdiu a Fratribus Augustinianis exerceatur;

Deq. prima huiuste scidi signatione

in Chrovicis inuenta.

VONIAM multi scire cupiunt, quo nam modo Fratres Augustinenses tam nobilem Apostolici Sacrari Praesect ram in Vaticano Rome; adepti sint, hoc loco nonnuli in memoriam reuocan da videntur, ex quibus sane rebus facile quis intelliget, cur in Ecclesia sancta Dei, cin Romana praesertim curia Religiosorum hominum Sodalitates dignitatibus4 officiis tuerint cohonestatae. Duae sunt profecto res, in quidem praecipue: e quibus Ecclesia Sancta Dei iam inde a primis illis tempori zz a bus incrementum, ac stabilimentum cum decore susce talimen

Pit, praeclara scilicet vitae Sanctitas, catholica doctrina

tum.

65쪽

ctrinata. Duabus hisce rebus Religioserum hominum Sodalitates arctiori quadam vivendi ratione Deo ad indictae, mille ab hinc, amplius annis Ecclesiam Dei

sanctam iuuarunt,& mirum in modum decorarunt.

Quod ad ipsam pertinet sanctitatem, tot Religi

sanctita num, siue ordinum Fundatores,Sanctos extitisse, totq.

Religiφω Sanctorum in Beatorum millia in ijsdem Religionibus fioruisse, ad hanc usque diem florere, tot denique ex ijsdem Sanctis miraculorum splendore illustratis canonizatos, necnon Martyrio decoratos fulsese, constat. Quam profecto rem, sole clariorem, hoc attigisse loco sat ege censeo, ut caput alterum nuper propositum explicemus. Quod autem religiosam vitam intra Monasterio-

Doctrina rum, aut Coenobiorum septa degentes, siue Coeno Rςligi ' Ditae tam Fratres, quam Monachi nuncupati, cathois I licam coluerint doctrinam, eaq. 1anctam De Ecclesiam tot seculorum interuallo iuuarint, nemo non nouit, dummodo in Scriptoribus Ecclesiasticis medio. criter sit versatus. Hi enim vel viva id voce concionando, seu praedicando ac disputando, vel Theologiam publice profitendo , necnon in Concilijs laborando effecerunt vel utrumque doctissimis prestiterunt scriptis, ut ex Chronicis dii Historijs cuiuscunque ordinis

aut Instituti tam Fratrum quam Monachorum videre Coeion, licet. Nam praeter illos, fere quidem innumeros, ore 'ς qui ad Populos in variis mundi plagis conciones ma'. ' ima eorumdem Populorum utilitate habuerunt, multi sunt, qui Concionatores, aut a consilijs,d a secretis confessionibus tam Summorum Pontificum, quam Regum , Imperatorum , aliorumq. Principum tot abhinc fuerunt seculis. Non

66쪽

De Apoctolico Sacrario. 47

Non desunt interea, 'uidem non pauci, qui Commentarios in uniuersam Theologiam, cin uniuersali commm blia sacra, vel in aliquot saltem utriusque Testamentia si es

Libros, necnon Summas ad conscientia casus pertinen in crapxutes,& libros contra hereticos conscripserunt. Quae sane 'tra omnia si scriptis nominatim mandarem, liber prς gran eorunden dis ad tantam excresceret altitudinem, quantam ho 2 loco noster Commentarius pati non videtur. Ceteris tamen omnium ordinum aut Religiosarum Sodalitatum ex omni genere Scriptoribus, alijsq. viris tam doctrina, quam etiam linguaru peritia excultis, qui Christianam Religionem non parum iuuarunt, silentio pre termissis; duo tantum ex nostra Augustinensi Familia hoc loco Res tiris explicare libet, quorum alterum ad eos, qui in defen Mi,v, οsionem auctoritatis ac iurisdictionis Romani Pontificis libros conscripserunt alterum vero ad eos, qui Nun is munia' ci aut legationis munere apud Principes in rebus gra ' 'uissimis functi sunt , pertinet . Quae quamuis in alijs quidem insignibus tam Fratrum, quam Monacho rum Sodalitatibus abunde reperiantur, ea tamen, quia ad hunc locum non faciunt, subiicenda censeo. De recentioribus autem, praeclarissimis quidem Familijs, quae inter Fratres aut Monachos atque in Sodalitate Presbyteros seculare mediae sunt , quia regula VI li re Omnino extant, dum instituta Fundatoris ordinis .is es ad vitam communem,& religiosam quidem pertinentia obseruant sed habitu Presbyteris seculatibus ad ' similes, necnon aIiae ab his parum dissimiles, non tamen regulares. Quae sane omnes ad Populorum excitandam deuotionem, necnon ad animarum praemonstrandam salutem, atque ad Sanctam Dei Ecclesiam iuuandam tam doctrinis, quam diuino cultu. per

spicuis

67쪽

spicuis ac redis, sancteiq. vite exemplis, magnos in dies

esciunt progressus , maioremq. in modum florent a non loquor, quia non nisi antique Religiosorum ho minum Familiae hoc loco recensentur,quq aliquot abhinc seculis tanquam de Christiana Religione, eq. Apostolica praesertim Sede optime meritae, officia nonnulla in Romana Curia fuerunt consequutae Esodalix quarum numero praesertim sunt, praeclara lancti Do-k btiri es inici Familia allustrissimo Praedicatorum titulo in. hominum signita, nec non Sancti Francisci, Carmelitarum , de Uxi Servitarum ordines , ωFamilia Sancti P. Augustini solitario Eremitarum titulo nuncupata. Familia Dominicana ut multa, iraeclara quidem alia a Romanis Pontificibus ei demandata , breuita tis causa latentio praetermittam Sacri etiam Palatii Ordo S Magisterio fuit decorata; Sanctus nam q. Dominicus PRN Ordinis fundator, primus ab Honorio huius nomis . : c. nis Ilicinstitutus fuit Sacri Palati Magister, seu Le. stigii cctor, ut ini Palatio Apostolico Aulicos, dum Consi. Thim xi, storia haberentur, vel aliquid e sacra Scriptura inter.

e. 34. hist Palatio peruagarentur . Qui autem dictum officium olim exercebat, Sacri Palati Lector antiquitus vocitabatur,4 in Cappella Sixtina superioribus etiam annis, tempore videlicet Pi V dum Consistoria habe. Surius in rentur, plubice Lectoris munere fungebatur. Ad quod legendi munus viri doctrina clariores assumi semper

lib. 2. e. z. conlueuerunt, quorum numero , t ait burius, Iuli

Sanctus Vincentius Valentinus Hispanus, Concionator fit la'. . celeberrimus, necnon Frater loannes a Turrecremata Fofoeoine Cardinalis Frater Siluester de Prierio Summae ca-iiςnsi suum conscientiae Auctor . Nunc autem Sacri Palatii

68쪽

non Lector, sed Magister vocitatur,& Iudex ordina rius in Urbe nuncupatur, dum publica edicta ad ODficium spectantia promulgat , Libros iam impressos. imprimendos recognoscit, sine cuius recognitione

aut licentia nec libri typis mandari, nec impressi ad Lib. r.eae. Urbem, nec extra Vrbem asportari possunt. Orationes

etiam in Cappella Pontificia sine ipsius Magistri am ' ''

probatione recitari non queunt ι atque in Romano Theologorum Collegio, quorum numero sunt Apostolici Sacrari Praefectus , Commissarius Sanctissimae Inquisitionis, Procuratores Generales, ordinum vid licet S. Dominici, S. Augustini, S. Francisci, Carme-litarum, ac Semitarum, necnon illi, qui Rome in Schola seu Gymnasio, quod Sapientiam appellant, Theo- Iogiam publice profitentur, Doctores Theologos, rigoros examine praeuio, ab ipsomet Collegio per si creta suffragia admissos creat, creatosq. declarat, primuilegium Doctoratus conscribendum curat, offici j q. sigillo, suaq. manu munitum reddit. Sigillum est Ima go Sancti Thomae, Angelici Doctoris Insta ver,extant insignia Romani Pontificis,& Magistri sacri Palati pro tempore existentium:& circumcirca eiusdem Magistri legitur nomen Congregationibus librorum Indicis, sanctissimaeq. Inquisitionis, etiam coram Sum m Pontifice una cum Magistro Generali, vel eo a isente, cum generali eiusdem Sodalitatis Vicatio interesse solet, in Cappella Pontificia post primum Rotae Auditorem immediate locum tenet. Ex eodem altem ordine, aut Instituto, Sanctissima Inquisitionis Commissarius generalis eligitur, & instituitur, officium sane sanctissimum,&Iaboriosum, viroq. tam do. ctrina , quam animi integritate insignito dignum . Com-

69쪽

3o Christinoria

Commissarius autem omnibus item Congregationibus Sanctissima Inquisitionis etiam coram Summo Pontifice interesse solet 'Honestiis ima quoque Familia ex Inltituto S. Francisci, Carmelitarum Beatae Maria. semper Virginis , de Seruitarum ob eandem rationem nuper assignatam aliqua Romae Osricia sunt consequutae, ni Poenitentiaris Confessarii Summorum Pon zrificum, necnon Orato rum munera linterdum exercue

rint, ut ex Chronicisis Historijs eorundem constat. Adde etiam, quod Eugenius IV ad Fratres Carmelitas scribens, eos Cappellanos suos appellat antiquitus enim nonnulla cauta ad beneficia Ecclesii astica, Madiri genus alia pertinentes, ad Romanos Pontifices de- Roxae Au ferebantur, & in Cappella oriuata, Quam secretam

Papi C, Vocant, abolidem Pontificibus audiebantur, viris do pes lanidi ciis, ac iurisperitissimis ad eas pertractandas adhibi' ' μ tis qui a Cappella ipsa, ubi causa audiebantur, &χO-gnoscebantur, ut ait Franciscus Penia, vir doctrina In vitara clarissimus, Rotae Auditor i Cappellani Papa no- ' V minari consueuerunt, e quorum numero fuit etiam Sanctus Raymundus Dominicanus, quem Gregorius Greg. IX. IX. in Prooemio Decretalium Cappellanum, .Poe-DE nitentiarium suum appellat. Hinc hodie quoque Aulium. ditores Rotae Cappellani Papae dicuntur, Win Cappella Pontificia ipsi Papae inseruiunt. Duo denique ex ordine Ci'sterciensi, nec scribere, nec legere omnino scientes, conuel siq. nuncupati, ra tionabili quidem de causa eligebantur, qui Bullis plum beo sigillo muniendis praeerant, ad Sixtis usque tempora officium , quod plumbi vocitatur, eXercue runt, Fratres plumbi nominati. Nostra vero Augustiniana Familia non solum S,

70쪽

D Apinolico Sacrario. I

eri statu, sed etiam Poenitentiarij,4 Bibliothecari ob Ord. s. Auficio sui decorata, ut ex Chronicis mistorijs id ita esse iam demonstrauimus Dum enim in vinea Domini soli fere Monachi aut Fratres laborabant, ab aliquo nostri ordinis Fratre, perpetuo& coniunctim illa tria

osticia Ioannes XXII exercenda decreuit Anno DOm . Anno .

M. CCC XIX. Alijs deinde Operarijs superuenien , tibus, distincta fuisse constat. De Sacristatus initio, ut

ex Alexandri a testimonio diximus, memoria hominum non extat . Bibliothecae autem Praefectura a Fratribus Eremitis Sancti Patris Augustini exerceri coepit Anno Dom. M. Cc C. XIX. Poenitentiari vero Anno D ossicium ijsdem Fratribus tempore Nicola IV. Anno Domini M. CC. LXXX VIII. committi coepit,Cle Anno D

mente Auximano Generali ordinis nostri Magistro bi: - : 'seu Priore, qui ex Nicola Papae mandato aliquem in urbem Romam pro confessionibus audiendis , poenitentijsq. imponendis Fratrem, qui Poenitentiari ossicio fingeretur, accersendum curauit, aratrem Augustinum Thermitanum, cognomento Nouellum, iuris utriusque peritissimum, ob insignem vite sanctitatem, ac doctrinam accersivit,in Papae obtulit, ut Frater Lib.2.op. iordanus e Saxonia scriptum reliquit in libro, quem 'Vitas Fratrum, appellant.

Ex tot tantisq. Fratrum aut Monachorum ergara Chron.

Christianam Religionem, praesertim vero erga po- - - stolicam Sedem meritis, quae rudi, ut ita dicam, penicillo delineauimus, facile quis intelliget, cur unus ex ordine Fratrum Eremitarum Sancti Patris Augustini ad Sacristatum Apostolicum assumi antiquitus coeperit dictumqa officium tamdiu in eodem ordine fuerit conseruatum . Ut autem id expressivis explice G a musa

SEARCH

MENU NAVIGATION