Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

3쪽

THOMAE PHAEDRI

VOLA TERRANI

ORATIONES DUAE

5쪽

THOMAE PHAEDRI INGHIRAMIUO LATERRANIORA TION ES DUAE

ALTERA IN FUNERE

GALEOTTI FRANCIOTT

CARD. VICE CANCELLARI

PRO IULIO II. PONT. MAX.

A D. PETRO ALOYSIO GALLETTIO ROMANO

R BATE 1s. SALTATOR Is ET CYRINI DE INSULA

CONGREGATIONIS CASINENSIS

TYPIS GENEROSI SALOMONI

7쪽

CAROLO MARIAE FRIDERICIO

Sanistissimi Domini Nostri PII SEXTI P. O. M. ab intimo cubiculo , & ab arcanis notis. PETRUs ALOYSIUS GALLETTIUs

ΜΕ, quae in universa re historica cognitu digna plane esse animadverti , non postremum locum tenent literatorum hominum orationes nondum editae , quae & ad eorum nominis celebritatem,& ad mores gestaque cognoscenda Virorum illustrium quam maxime utiles esse possimi , praesertim vero , quum in ejusmodi opusculis plura saepe minus n ta , minusque perspecta contineantur. Quantum vero in Thoma Phaedro Inghia ramis Volaterrano eruditionis , eloquendique artis extiterit, nosti jam , cum non modo inter doctos homines illius nomen multis efferatur laudibus , ve-

8쪽

rum egregia etiam, quae supersunt , ingenii ipsius monumenta, e X quibuS Omnis ejus scribendi , dicendique facultas perspici potest , diserte , magnificeque

testentur. Horum nonnulla ex MS. codice clarissimi viri MariiGuarnacci praesulis omni doctrinarum genere instructissimi , aliquot ab hinc annis in Romanorum scilicet ane dolorum collectione , publici juris feci. Tres nempe Phaedrie vulgavi primum orationes , unam in obitu habitam Ludovici Podocathari CD

i Gentem Podoeatharam , de qua multa ibi in monito scripsi , etsi suspicabar iampridem extinctam esse ; post tamen deprehendi, eam ab ipsa utique stir-Pe etiamnum superstitem manere in familia Christianopula ; qua notitia leetores fraudare nolo. Etenim ejus rei indicium eam , ac fortuna nactus , cum deinceps curiosius quaesivissem , se reperi: Podocatharam familiam olim non solum in Cyprio regno floruisse , sed ex eadem Cypria stirpe in Cretam quoque fuisse Propagatam , ubi in urbe Cretici regni principe, Uenetis utrobique dominantibus , eumdem ac in Cypro nobilitatis loeum tenuit, floruitque opibus , & in Christianopulae gentis haereditatem successit, unde podocatharo avito eoenomini Christianopolum cognomen acerevit. Ex authenticis autem , ae synch nis diplomatibus haec apertissime constant: Petrum

9쪽

Cypri S. R. E. cardinalis , alteram in

ae Georgium fratres Podoeatharos Christianopulos inde ex Creta anno MDLxx r. intersuisse celeberrimae navali pugnae apud Naupaetum, qua S. Pio V. Pontifice maximo Turcarum classis a Christianis fusa , ac disjecta est 3 ac tum strenue pugnando, tum hortand alios insignem bellicae virtutis Iaudem adeptos esse. Deinde seculo proxime superiore, cum Cretam DP pu gnarent Turcae, Iohannem Podoeat harum Christianopolum cum armatorum manu suo aere conducta , tum ex praesidiis , tum eruptionibus ad Turcarum castra, muIta sortiter fecisse. Deinde Creta in Turc rum potestatem redacta , Iohannem ipsum in insulas AEgei maria ; mox autem Naupliam regni Peloponnesiaci metropolim demigrasse , in cujus item urbis PM

triciorum numerum ob nativam generis nobilitatem s& virtutis merita anno MDCCx. una cum Bartolomaeos

ct Iohanne nepotibus, ex Georgio filio praemortuo sex Publica auctoritate eooptatus suit. Ad extremum Peloponneso quoque a Turcis occupata , eumdem Bartholomaeum, qui tum supererat, ex tot calamitatibus , ac demigrationibns , tandem in Dalmatia conquievisse , ubi Iadrae anno MDCCLx II. die V. Apr,

lis septuagenario major decessit, susceptis ex Rosa Castellia Dominici equitis filia pluribus liberis , in qui

bus adeo stirps Podocat hara, ut initio dixi, etiamnum manet. Εκ quo Bartholomaei filiorum numero habemus heic Romae, quem honoris causa nomino P. Hermannum Dominicum Christianopulum inclyti ordinis Praedicatorum sacrae theologiae magistrum sae sui ejusdem ordinis annalium seriptorem, inque eollegio Germanico Hungarico sacrorum canonum professorem ordinarium litterariae reipublicae pluribus editis libris notum nomen . Ne illud quidem praetermittam , his paucis anuis ob illustratam singulari lim

10쪽

slaudem Ferdinandi Hispaniarum regis catholici ob Bugiae regnum in Africa captum, tertiam denique in funere Petri de Vicetia episcopi Caesenatis & camerae apostolicae auditoris, quam IOHANNIANGELO BRΑsCΗIo cardinali S. Honu-phrii nuncupavi , cardinali nempe illi praestantissimo, cui pietas, religio, fides, doctrina, gravitas non fucata adsiduae

fuerant vitae comites, qui bonorum vOtis expetitus pontifex, xvI. kal. martias anno MDCCL xxv. sanctae ecclesiae ade- iptus principatum, PIUS SEXTUS pr clamatus , ubi primum pontificiis ornatus vellibus, ac majestatis insignibus in populi conspectum prodiit, quasi benignum quoddam sydus christianae pacis apparuine visus est. a Plura in monitis dedi, quae de ipso

. . Phae bro ab ipso veterem s. Exuperantii Cingulanorum episcopi memoriam , grati animi ergo familiam Podoea-tharam Christianopulam Cingulanorum quoque ciVitate , patricio item loco , esse donatam.

SEARCH

MENU NAVIGATION