Laurentii Pignorii Patavini De servis, & eorum apud veteres ministeriis, commentarius : in quo familia, tum urbana, tum rustica, ordine producitur & illustratur

발행: 1674년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 로마

332쪽

a 66 L A v R. PIGNO R I v setior fuit; ideoque Cicero penula irretitum Milonem. Quintilianus

sive ille Tacitus ) adstrictos ct iu-

clusos penula causarum patronos scripserunt. huc allusit Martialis, qui cucullum papyra eum, olivarum pGnulam Vocat. Fuit autem penula d pallium cum fimbriis longis, quo usi sitat Grammatici , quos pen latos magistros vocat D. Augustinus, ut & Grammaticam ingres.ssem fuisse Deorum Senatum penulatam assirmat s Marcianus Capella. Et Muciani quidem verbiS , quae nescio quibus deformata librariorum praestigiis , Criticis omnibus, sub specie probae lectionis , hactenus imposuerunt , nos per nam detrahere conabimur. Quod enim vulgo legunt; quae femina licet in ADtica , ubi majore cui Parte floruerat , se ossereret incedere palliatam, tamen ritu

333쪽

DE SERvΙs. 26ZRomuleo, propter Latiale numen 2 olim caput, propterque Martiam gemtem , Venerisque propaginem sto. ita corrigendum est ; propter Latiale nomen, ct Toli caput. Nota est narratio de capite Toli Vulcentani, evoluto

ex fundamentorum sedibus in colle Tarpeio. Et mihi quidem aliquando placuit etiam ' Varronis locum hoc Toli nomine insignire , ad ipsius etiam auctoris mentem: Capitolium dictum, quod hic, cum fundamenta foderentur aedis Iovis, caput Toli hominis inventum dicitur. Verum haec hujus loci non sunt. Ad penulam ut revertamur , selectiora quaedam qui volet, legat commentarios ad Lampridium , & Spartianum I S. C A S A v-R O Ν I. Incedebant autem lecticarii

canusinati. si Martialis; Vt canusi natus nostro Syrus assere

sudet. Penula igitur, ut vidimus, hi usi sunt, M a quam

a Ἀν. q. de L. L, b lib. 9. 22.

334쪽

268 LAvR. PIGNORIUS quam tunicae superponebant. alioqui tunica solemnis vestitus servorum fuit. ' Afranius; Vos quibus cordi est intra tunicam m nus lava, dextra intra penum he-

PlautuS : Advenisti, audacia columen, cons iis dolis. S O , Imo quidem tunicis confutis huc advenio, non dolis.

Phaedrus de Atriense, Cui tunica ab humeris linteo Pelusio Erat destricta. - JuvenaliS,

' pstvunt Cometa tunicas.

. idem - simplex ne furorsestertia centum

335쪽

DE SERVI S. 26' 'Pendere , ct horrenti tunicam noureddere fervo 'μ Gellius: Flutarchus, servo suo, nequam homini ct contumaci, sed libris dii putationibusque Philo phia aures imbutas habenti, tunicam detrahi, nescio quod delistum , caedique eum loro

iussit. ρ Appuleius de servis in pistrinum conjectis; cuncti tamen ita tunicati , ut essent per pannulos manifesti Ammianus Marcellinus: stetit it

que subtabidus Procopius) excitum

putares ab inferis , nusquam reperto paludamento , tunica auro distincta ut regius minister induim. Τranquillinus martyr Chromatium Praefectum alloquens: postea vero tui e positis fe- ricis, quibus indutus es vestibus, s arvilem tunicam induri. Et hoc demum est quod innuit Lampridius, apud quem Alexander Severus Imperator,

fervos suos semper cum servili veste M 3 habuit.

336쪽

aro LAvR. PIGNO RIVS habuit, libertos sita habet antiquus luber, & recte) cum ingenuorum. Liberti enim Caesariani servorum loco aliquando videntur habiti fuisse. Antiqua inscriptio.

Praeterquam quod ' libertinis omnibus, etiam jure aureorum annulorum

donatis, imago potius obtigit, quamst tus ingenuitatis. Et hoc est, quod si Seneca vestiarium vocat ; est alia

quid quod dominus praestare servo δε-

beat , ut cibarium, ut vestiarium: nemo hoc dixit beneficium. Idem auctoralibi; Familia vestiarium petit, via tumque. At hac tunica non demissa, sed ita constricta usi siunt, ut succingerentur laciniis ejusdem. 4 Hor tius a in puer

337쪽

Phaedrus, Ex alticinctis unus Atriensibus. - Seneca: Convivia me hercule horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam quam sollicite argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant. Juven iis de ancilla tabernaria, Et cum venali Cyane succincta la-

Et hoc sibi voluit d Horatius,

-- ut omnes

Fracintili reste pueri , comptique ministrent. Neque alio respexit CHRISTvs dominus , discipulos monenS , ut

a lib. a. fabul. s. b de brevitate vitae cap. II.cSat.3. vers. Ioa. d lib. I. Sat. 3. e Lucae i 2.

338쪽

a et L A v R. PI GN O RIus lumbos praecingerent fervorum in morem , qui dominum a nuptiis revertentem expectant domi. Petrus Chrysologus scripsit egregie : ciugulum quidem est proprie indicium servitutis; quod st dis cursus expeditos reddat, ct

faciat obsequentes. Animadvertendum obiter hic est, vestem aliquando traditam servis fui ste , ut ea perpetuo uterentur , secundum ordinem, &dignitatem mancipiorum , ut scribit - Vlpianus : aliquando ad certum usiim , & ad certa tempora, ut cum deducerent dominum , vel ipsi coe nanti m1nisti ai cur, ut apud f Pomponium legimus. Et de his hactenus. Ad lecticarios ut rede mus ; efferebant illi mortuos. 4 Ca-jus Gracchus: is in lecticaferebatur, ei obviam bubulcus de plebe Vimusina aduenit , ct per jocum, cum ignora tqui ferretur , rogavit num mortuum ferrem ' Ser. Sulpicius ; coactus

339쪽

Ds SERVI S. 273fum in eadem illa lectica, qua ipse δε-

latus eram, meisque ieriticariis in umbem eum referre. Marcellum intelligit, quem Magius necaverat. - Cornelius Nepos; Atticus elatus est in lecticula. si Cicero: at iste operta le-Ltica latus e sper oppidum ut mortuus. e Asconius : cadaver ejus in via relis Llum, quia servi Clodii aut occisi erant, aut graviter saucii latebant, Sex Ta- dius Senator, qui forte ex rure in urbem Vevertebatur sustulit , ct leotica sua Romam ferri jussit. Et de hoc vario lacticae usu extant lusus aliquot apud

a Martialem.

Latior hexaphoris tua sit lectica licebit :Dum tamen haec tua sit, Zoile,san-

l . Item

Invidiosa tibi quamsit lectica, requiaris p

dapita.

340쪽

Ocito Syris suffulta datur lecticapuella iNondum sandapila pon s amicus

Imo & posterius seculum, atque adeo nostri receperunt, ut lecticarii in vesipillonum agmine essent. CXtant Novellae Justiniani , quaS Vocant. XLIII. & LIX. ad quas, & ad librum xi Codicis notavit clarissimus C AC IUS. Hexaphorum autem, ει octophorum denominarunt homines , prout sex vel octo lecticam subibant, delicatorum dominorum arbitratu: & illam quidem laxiorem ad modulum opum & luxus. Modesti sane & frugi homineS quatuor tantum adhibebant, & h Marcianus Capella Philologiae in coelum eunti totidem

SEARCH

MENU NAVIGATION