장음표시 사용
5쪽
7쪽
REGIS IN IUDICIO CONVENTUS VRATISLAVIENSIS A CONSILIIS
HOS REPURGATOS CΟΜΜVNIVΜ STUDIORUM FONTES AMICITIAE CAVSA
9쪽
Cum ante hoc biennium et quod excedit, a bibliopola de
omni genere bonarum litterarum meritissimo rogarer, ut in edenda nova reliquiarum iuris civilis anteius tiniani collectione, quae usibus quidem maxime academicis accommodata, sed etiam dotibus suis n0stro tempore non indigna esset, consilio atque opera mea eum adiuvarem, intellexi quidem opus et informatione et persectione arduum a me desiderari. Cogitans tamen magnam 1 si utilitatem et studiorum meorum n0n alienam a tali opere rationem, deesse desideriis honestissimi viri nolui et alacri studio rem aggressus sum. Iam ad sinem perducto opere video hoc loco exspectari a me, ut, qu0d in e
adornando consilium secutuS sim, eXponam.
Juae expositio in tres partes commode dispescetur. Primum enim quaeritur, quae antiquitatis 1110numenta hac collecti0ne receperim, deinde quemadmodum ea comp0Suerim, po Stremo qu0 modo singula instruxerim.
Ad primam quaestionem quod attinet, cum et bibliopolae
et meo consilio ad ius civile anteius tinianum eo sensu syllogen0Stra Spectaret, quo solum ius prudentium auctoritate constitutum intellegitur, constituti0nes principum ab ea procul habendae erant, et ne hoc in dubium veniret meminimus enim, et Gustavum Hugonem et ICtos Bonnenses latiore sensu iuris civilis mentionem suis collectionibus etiam Codices constitutionum complectentibus inscripsisse , Antonium Sehultingium
10쪽
secutus, statim in titulo operis ad iurisprudentiam anteius tinianeam id retuli. Itaque etiam ' Divi Hadriani sententias et epistolas , a Dositheo grammatico n0bis servatas, quas Schul tingius recepit, omittendas censui; ut enim ipsae, quatenus ad ius pertinent, c0nstitutionibus principum sine dubio adnumerandae sunt, ita nec compositio earum, qua DositheuS usus est,
a iurisconsulto prosecta vel iuris studii pr01110vendi causa facta esse videtur. Hoc idem quidem de Codicibus Gregoriano et Hermogeniano dici nequit, ex quibus etiam Visigothos quae
exqui pserunt inter iuris civilis scintillas retulisse satis 110 tum HSt, nec prosecto peccasse mihi viderer, si hos quoque admi-Sissem: quum tamen, quae nunc ex his Codicibus supersunt, ex meris constitutionibus principum consistant, ex ea ratione, qua nunc iuris civilis sontes intuemur et tractamus, rectius atque consultius sacere arbitratus sum, si eos omitterem. Nec Ver0 hanc rationem eo perducere, ut etiam singulae constituti0nes, quae in Collatione, Fragmentis Vaticanis et Consultatione inveniuntur, eliciendae suissent, Vix est, quod moneam. Alia ex parte certos fines mihi praescribebat illa taxatio, quae ad ius anteius tinianeum hanc collectionem restringebat. 0uaecunque igitur libris iuris a Iustiniano consectis continentur, nec alia ratione ex antiquitate ad nos pervenerunt, aliena ab hoc opere duxi. Hanc vero rationem quod in tantum tenui,
ut etiam singula Digestorum vel Institutionum loca, quibus manci vel lacunosi libri huius collectionis pr0prii, velut Ulpiani liber singularis Regularum, eiusdem Institutiones et Paulli Seu-tentiae repleri poterant, et partim in editionibus repleri solent, suo l000, verbis ipsis omissis, tantum indicarem, id, sateor, simul vel etiam mugis alia de causa, scilicet ut spatio parcerem, factum est, quamobrem idem institutum etiam in his locis cust0divi, quae ex aliis partibus n0strae collectionis servata sunt, sui puta Paulli Sententiae in C0nsultati0ne , et recessi ab