Demosthenis Orationes quatuor contra Philippum, à Paulo Manutio latinitate donatae.

발행: 1551년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ORA IIII. CON PHIL

disputando nunqitam sumus neque Commisi mus quod corrigendum uideretur sed ipsi omnes, qui ubique sunt uincimus .ac orandi laude praecurrimus . num igitur propterea illius afflictae fortunae sunt nostrae florentes longe abest. cum enim ille quidem ueniat armatus cumsomnes suas fortunas in belli discrimen alacri ter soleat adducere nos contra capti ueterno sedeamus posteaquam Sc sapie ter disputauimus, Boaudiuimus quae digna censuimus ut opinor.

uerbis facta anteeunt neque quam diserti nos aliquando fuerimus.aut nunc simus in disputado, sed quam acres in agendo omnes attendiit.

quo modo quidem nunc agimus ex iis quibus infertitur insuri aeseruare neminem possumus nihil enim dicendum est grauius. Proinde clau.qui in ciuitatibus uruunt in duo genera diui dantur alterum eorum, qui neque ipsi perti imimperare cuiquam, neque seruire uolunt sed ita rempub. gerere.ut libertate fruantur ., tantum modo legibus aequo iure serviant; alterum autem eorum qui imperium quidem in ciues habere concupiicunt, sed ipsi parere alteri non recusant, per quem modo, ut in ciuitate domi nentur, se se posse consequi confidant accidit,

82쪽

ut ad eos, qti Philippi partium studiosi sunt.ty

rannidis , de dominationis amatores, ubique potentia peruenerit neque ut ego arbitror ex omni biis ciuitatibus praeter uestram ulla iam reperitur, cuius adhuc penes populum administratio sit potentiam autem istam S statum ciuitatis ad ipsorum uoluntatem ita constitue runt, cum nihil quod in eo genere fieri posset, praetermittercnt. quod enim primum Omnium, S maximum est, habuere qui pecunias accipere uolentibus eorum gratia numeraret deinde, in quo momenti non minus est, ad contrariam factionem euertendam quandocunque petie re Philippi exercitus praesto fuit . at uero non modo . quod aliis fuit adiumento nos deficit;

sed ne excitari quidem e somno pos umus: ut mandragorae succum.aut aliud quodpiam eius modi pharmacum ebibisse uideamur hinc opinor quid enim uera dissimulentur cita male audire coepimus . ita despici ut ex iis ipsis qui in

discrimine uersantur, alii nobiscum de imperio alii dignitatis causa de loco contendant, nonulli etiam suas ipsime potius iniurias . quam uobis sociis uindicare decreuerint. sed quor sena haec ego commemoro: non mehercule

83쪽

CONTRA PHILIPPUM.

quod ita sim stultus ut offensionem uestra sub ire cupiam; sed ut hoc unusquisque uestrum intelligat, ac uideat. quotidianam scgnitiem dc ignauiam . quemadmodum in priuatis facultatibus sic etiam in rebus publicis . non tu quidquid per negligentiam peccatur , illico sensupercipi sed in summarcrum patefieri . Aspicite Serrium Doriscum haec enim post pacem primum neglecta sunt a uobis, quae multi ue

strum fortasse ne nouerunt quidem haec in 'tiam neglecta dc Thraciam de socium uestru er blepten perdidere cui malo etiana illud

adumetum fuit quod, cum haec Philippus contempta uideret, neque opςm ullam a uobis impetrasses muros uertit in sinu maris praesi. dusq; impositis tyrannidem contra Atticam in Euboea tanquam castellii uobis obiecit . quod ipsum quoque cum negligeretic parum ab

fuit.qum Megaram caperet non curastis com

moti non estis me hoc quidem denunciastis permissuros uos non esse ut illa committeret. perreXit. 8 Antronas emit nec multo post Oreum quoq; in potestatem redegit etiam multa praetermitto , Pheras .uiam in Ambracia truci dationem in Elide alia seXcenta . non enim,ut

84쪽

ORATIO LIII.

eos'itos Philippus uiolavit. aut laesit, enume rarem .haec a me suscepta narratio est.sed potius ut hoc ostenderem. Philippum, nisi quis ob Diana eat.finem iniuriis non esse facturum do nec omnia omnium ad se se trahat . Neque e. to me fugit quosdam esse quibus ante quam orationes de republica audiant.confestim interrogare mos est, quid igitur oportet agere e non ut cum audierint, agant esssient enim patriae ra tionibus ciues omnium utilissimi sed ut ab orationibus maturrime se tanqua ab aliqua mo/Iestia expediant quod cum ita sit, tamen, quod mihi ere uestra uidetur . dicam . Primum id animis uestris persuasum ac plane certum es se oportet, Philippum egi ecta pace bellum cotra uos gerere esse non dico male animatum. sed hostem uniuersae ciuitatis , d ita acerbum quidem hostem ut uel illius fundamentis at

que adeo diis ipsis , qui illi praesident minite tur qui quidem ipsum male perdant. nihil autem maiore odio insectatur, quam libertatem,

neque ex omnibus rebus quidquam cogitat, quam quo modo hanc dissoluat, ac destruat. atque, ut id ipsum conficiat impellitur neces state quadam Icenim considerate . imperare

85쪽

CONTRA PHILIPPVM.

uult in hoc autem solos uos esse nouit adticosarios . iniurias iampridem infert: idq; sibi posse conscius est optime abstulit enim uobis ea

loca quae quia possidet reliqua illi extra periculum omnia sunt: si enim Amphipolim de P

tidaeam dimitteret, sese ne in Macedonia qui in dem tuto putaret esse posse utrunque igitur nouit. 6 se uobis insidiari. dc uos ipsus insidias non ignorare. quia uero probe sapere uos intelligit, infensos sibi iure putat. ad haec tam multa etiam illud accedit . quod etsi reliqua omnia imperio suo subiiciat tamen, quoad uos liber

tatem retinetis, stabilem sibi postasi, onem esse non pos e perspicue uidet sed si quando illi

minus prospere quid euenerit, qualiacuenire homini multa possunt , futurum intelligit ut ii quibus ipse iniustam seruitutem nuper im posuit ad uos tanquam ad uexillum aliquod ii sertatis recuperandae omnes conuolent este nim naturae consuetudinisq; uestrae, non uobis ipsis nimiam potentiam appetere:&uelle ad imperium ascendere, sed alios ascendere conan te prohibere, aut si iam ascenderint delicere in summa. regnare cupientibus acriter obsi stere et Onanc homines in libertatem summa

86쪽

studio ti: ndicare .non uuli suis consiliis 3c occa/sionibus impedimento esse uestram libertatem. neque uero illum ita ratiocinantem res ipsa fallit quare ita uelim existimetis, animoq; uestro proponatis .ciuitatibus illum. ac populis hostem aeternum G implacabilem esse deinde, quidquid agit hoc tempore, quidquid parat, id to tum ad ciuitatis nostrae perniciem adornari. ne queenim uestrum est quisquam . qui ita desii

piat.ut Philippum existimet huiusmodi quisquilias in Thracia quo enim potius nomine ap/pellentur Drongilum de Cabylen d Mastiram ,δ quae praeterea tenere dicitur, concupiscere.& tantula de causa labores, hyemem , CXtre ma pericula subire, atque perferre; portus aut, qtii in Attica sunt naualia triremes, argen

tum factum . haec tam copiosa uectigalia hanc regionem hanc gloriam qui bit S utinam neque Illi neque cuiquam nobis uictis frui liceat minime concupiscere; sed haec uobis fruendare Iicturum interea panici 5 siliginis Causa. quae in Thraciae cuniculis nascuntur, in ipso plano barathro hyemem traducere non ita est: sed dc illa.& reliqua omnia propterea fiunt ut haec, quae nos habemus ipse habeat. quae cum iri nibus

87쪽

CONTRA HILIPPUM.

nibus perspicua.exploratast sint,nihil est quod oratorem optime semper de repubaeonsulen tem de inferendo bello statuere iubeatis foeenim est eorum . quibus id propositum est, ut habeatis cui tanquam hosti molestias damnaq; inferatis .non ut ipsi,quae ciuitati conducunt, a gentes bonorum ciuirum ossicio fungantur at tendite enim Philippo semel iterum 3 ter tio foedus uiolante saepe enim deinceps idem fecit squis de ipso uindicando retulisset; at. que is nihilominus Cardialiis opem tulisset sicuti nunc fecit, nemine uestrum de bello re inrente non qui illum hostem iudicandum censuisset discerptus esset atque hanc ipsam ob causam Philippum Cardianis opem tulisse omnes uociferarenturi nolite igitur quaerere.quemnam ob iniurias a Philippo acceptas odio ha/beatis , desiis qui suam illi operam uendide runt dilaniandam rempub obiiciatis neque cum ipsi bellum iam decreueritis, inter uos ipν sos disceptetis.utrum decreuis oporteat, necne sed qualem illum gerendis rebus cognoui/stis . tales uos in ipso ulciscendo praestate iri munitis.quos habet aduersarios pecunias

necessaria quaeque suppeditate deinde ipsi ipsi

88쪽

o Athenienses collatis pecuniis CXercitum , celeres triremes equitatum , naues conductitias,

d quaecunque bellum postulat,comparate quomodo quidem nunc agimus ridiculi sumus neque uero aliud Philippum ipsum a diis precari puto . quam ut haec quae facitis eadem perpetuo faciatis . opportune nihil agitis pecunias inconsulte disperditisci cui res militaris com mittenda sit , quaeritisci stomacham iniri inui cem accusatis . horum ego malorum& causas. 5 remedia docebo. Nihil unquam princi/pio instituistis, aut mature satis apparastis sed post castim semper accurritis deinde . ubi in tempestiuam atque inanem esse operam intellitis , apparatum infecto negotio dis luitis rur sus si quid contingat, apparatum instauratis de tumultuamini mihi quidem ista consuetudo non probatur quid enim i tum demum auxi lium ferres, cum in discrimen adducta res est nihil haec ratio proficit sed¶re copias ante oportet, doliis commeatum curare dc ut pecuniae diligentissime conseruentur, dispensationi certos homines praeficere: ubi haec ita con stituta fuerint pecuniae rationem a dispensato tibiis, belli uero a duce reposcere, eiq; si quo

89쪽

CONTRAJPHILIPPUM.

praeter mandata uestra nauigauerit , aut aliud quid egerit.locum excusandi nullum relinque re haec si feceritis meumo consilium proba ueritis necessitatem imponetis Philippo. ut reuera pacem optimo iure seruet.&in sua se regione contineat, aut, si temperare ab iniuria noluerit bellum aequa conditione geretis. forsan forsan o Athenienses, quemadmodum nunc

uos, quid agit, aut quo proficiscitur Philip

us, interrogatis, item ille, quo nam se contu it uester exercitus. 3 ubi sese ostendet, solicito animo cogitabit quὀd si quis haec d mulis impensae, dc multorum laborum, multaeq; operae putat esse; recte sane putat: uerum, si quae ci uitati mox euentura sint, nisi haec facere uolite rit idem considerabit cuius emolumenti sit, intelliget ea, quaere postulat, sponte, ac libenter facere nam, si quis nobis deus hoc poli deat neque enim cui fides eiusmodi re har

beatur, satis dignus homo quisquam sit Philippum si quieueratis . quos oppugnat, nulla

ope iuueritis, contra uos ipsos ad extremum non esse uenturum, turpe meherculeri vobis. ac praesenti ciuitatis nostrae dignitate 3 auita

gloria sit indignum propriae delidi causa comet

90쪽

mittere, ut caeteri Graeci in seruitutem omnes tradantur: dc ego ipse mori sane, quam haec tam pudenda suasisse,maluerim . at uero, si quis a lius suadet desit quidem, ut etiam persuadeat; esto ne uindicate iniurias uniuersam Graecia perdite. Sin hoc nemini probatur contraq; ,

quo plus illum potentiae quaerere permittimus eo dissiciliorem. ac ualentiorem nobis hostem fore prospicimus . quid tergiversamur e aut quid immoramura aut quando tandem Athe nienses praeclare.& laudabiliter agere animum inducemus Lam, cum necessatas coget prό dii

immortales,quae necessatas quam enim libero rum hominum necessitatem aliquis dixerit . ea non solum iam adest sed etiam multo ante praeteriit quam Uero seruorum, eXecrari istam no,

ut adsit expectare debemus . differt autem hoc inter tranque quόd homini libero maxima necessatas est dedecus.&lia famia; atque haud scio, an ulla maior esse possit seruo autem plagae,

corporisq; percussio, quae ne unquam subeatur ignominia, ne monere quidem honestum est

at cro . quόd ita affecti animo estis ut ab iis muneribus, quae uestrum unusquisque 3 corpore, iacultatibus obire pro repu. debet, O

SEARCH

MENU NAVIGATION