장음표시 사용
11쪽
NOBILIMIMUM ATQUE CONSULTIssIMuM IURIS UTRIUSQUE CANDIDATUM NOSTRUM
Causarum Patronum, Albo - Advocatorum dudum suo .merito insertum.
de cuius origine, vita & studiis nonnulla, more recepto, commentabor. Primam is lucem adspexit in illustri ae splendida Aulae Regio-Electoralis sede, quae DRESENAE nomine celebratur, & quidem d. aa. Sept. A. M DCXCVIss. Parentem veneratur Virum, varia eruditionis morumque integritatis, ac prudentiae laude insignem, HIERONYMUM GODOFREDUM BEHRISCHIUM. Civitatis Dresdensis Syndicum ultra annos LIII. de salute publica non frustra sollicitum, necdum octogesimo aetatis anno defatigatum. Avus fuit CHRISTIANVS BEHRISCHIVS I. V. D. Equestris laudi Greislaviae inferioris Dominus, & Dicasterii Aulae Saxo-Martisburgensis Consiliarius quondam meritissimus. Abavus, IOHANNES BERIS CHIVS, primum Quaesturae Provincialis Scholae Grimmensis, post modum ditionis Veisenset sensis reditibus Electoralibus per decursum L. annorum Praesectus. Atavum habuit IOHANNEM BE HRIS CHIUM , Armamentariorum per Electoratum Saxonicum rationibus Praefectum primarium. Matrem porro filiali amore prosequitur Matronam, prae claris virtutibus conspicuam , IOHANNAM AMALIAM ,
NHA IS GEORGII de HANTSCM ANN , Equestris illitiae Centurionis filiam: URBANI de HANT SCMANI. V. D. Comitis Palatini Caesarei & in statum Nobilium
12쪽
speciali RVDOLpHI Imperatoris gratia evecti , neptem.
Sacro Baptismate regenitus Omni cura ad eam uSque aetatem educatus fuit, qua ad literas animum applicare ipsi licuit: Tunc privata informatione latinis aeque ac graecis
imbutus fuit literis , diversis ad hoc selectis usus Paedagogis , usquedum una publicas Lectiones Viri Praeclarissimi M. IONAE GELENII, Scholae Senatoriae ad D. Crucem Rectoris meritissimi & M. IOH. GIDEONIS GELII ejusdem
Scholae Conrectoris solertissimi, frequentare potuit. Deinceps mense Apr. A. IIIa. in Gymnasium, quod Freibergae floret, missus, curae & informationi Viri itidem Praeclarissimi M. MOLLERI, Rectoris Gymnasii tam literis quam moribus maxime celebris, creditus fuit, ubi humanioribus litteris strenuam navavit operam, & prae primis arte Oratoria, ejusque exercitiis crebris publice habitis, fiat dix, quod ipsi a Summo concessiim est Numine, ingenium excoluit. Suasit autem sanitatis ratio , ut, relictis hisce montium jugis, & exhalationibus metallicis, mitius coelum in ista aetate quaereret.. Gymnasium ergo, quod ZiZae est, Episcopale electum, quo & mense Septembris A. ITI .
missus suit, ut ibidem M. GODOFREDI GLEITSMANNI,
Rectoris praecIare de multis doctrinae avidis meriti , cura & ductu, ut & Clarissimi Viri, M. HERTZOGII, Conrectoris, lectionibus publicis & privatis uteretur; a quibus fideliter instructus elegantioribus litteris unice incumbere non desiit, & quod coepit, Eloquentiae studium excolere perrexit; unde & industriae & morum excultorum. ncOmium reportavit. Ad altiora postmodum studia ut progrederetur; VNENSEM Academiam anno III 6. petiit, & a Magnifico Pro-Rectore, MICHAELE FOERTSCHIO, S. S. Theologiae Doctore & Professore Primario, albo civium Academicorum inscriptus, doctrinis Philom hicis, ut rite nimirum & ordine studia pertractaret s qVidem in Logica de Ethica a Viro Praeclarissimo, NMOH.
13쪽
GOTTHEL FF ROSA, Ord. phil. Adjuncto, nunc
Scholae Rudeli adiensia Directore solertissimo : In gure Naturae & Gentium a Doctissimo GER HARDO postea Proe Publ. in Academia AL TDORFFIENd nunc beate de lancto: in Theologia morali .vero a Celeberrimo per ομhem litteratum Theologa D. BVDDAEO fidelissime instructus fuit. Ibidem porro Consultissimos Viros , DITHMARUM & BECKIUM, illum Institutiones Iuris Civilis;
hunc Pandectas interpretantem . audivit. Sicuti autem arbor justo tempore transplantata uberius crescit & fructibus mitioribus laudatior evadit , ita Noster, ut doctrina cresceret, nostrum hoc Reipublicae atque Ecclesiae Semina.
rium , Academiam nempe VITEMBER GENSEM sub finem anni i7I7. adiit, in qua Pro-Rectore Magnifico, Viro Excellentissimo , MICHAELE HENRICO GRIBNERO,
tunc Pandectarum, nunc Codicis Professore Celeberrimo, quem etiam insignia merita, praeserti m solidioris eruditionis laus, ac praeclara publicarum rerum peritia , in Aulam pertraxerunt, atque ad munus & dignitatem Consiliarii Aulici & Iustitiae, nec non Archivarii Intimi, evexerunt, jure Civitatis Academicae fuit donatus. Iure-Consultos
hie audivit Celeberrimos , & quidem in jure Canonico B. HORNIVM, ad Digesta viros Excellentissimos. UERNHDRUM & MENCKIVM , ad Insitusiones Consultissimum BRENDELIUM, in nre Publico. & Historia tam Universali, quam speciatim Saxonica Doctore gavisus fuit fidelissimo, Doctissimo SPENERO, Mathesin autem superiorem, quam vocant in inferiori jam domi iundamentis gnaviter pos sitis a M. Liberto fideliter edoctus fuit. Quibus studiis absolutis. ut alios etiam audiret Doctores, in Academiam LIPSIENSEM se contulit, ibidemque Excellent illimorum Jure- nsultorum MENCKENIL PHILIPPI. SCHACHERI,& WEID LINGII scholas sedulus frequentavis.
Redis postea IENA AI, atque ab ore Viri eruditissimi,
14쪽
cum,Historiam universalem atque Germanicam,nec nou Ita rium controversias, a tempore pacis Nestphalicae exortas, expli- Cantis, aliquamdiu pependit. Tandem ad nos reversus
precibus ab Ordine nostro contendit, ut inter Candidatos Iuris reciperetur. Ad Examen igitur utrumque, quod his subeundum est, admissias, in utroque egregios suos in Jure profectus, ad ea, quae proponebantur, promte ac recte r spondendo, ita probavit, ut dignissimum eum, cui & causas in foro orandi, & summos in utroque jure honores obtinendi copia & potestas fieret, ipsum iudicaverimus, quod illae,
quas ipsi d. Xu. Jul. i 2o. dedimus, tabulae publicae testantur. Curinsu igitur academico, qua par est, industria absoluto, plura expe-Tiendi atque exterorum mores, sacra, & quae ad cultum vitae spectant, cognoscendi, diicendique ardore flagrans, exteras regiones visum ivit, atque iter per Bosemiam, Mor aviam & Abbiam
ad Aulam IMPERATORIS SACRATISSIM l, Viennam, suscepit; In hac Augusta Aulae Imperialis sede non solum Summi illius Iudicii Imperialis Aulici instituta coram intueri, sed etiam Gonsilia ἀriis Imperii Aulieis, aliisque Summis Viris, publicarum imperii rerum peritissimis, innotescere licuit. Licuit quoque celebratis simae Urbis statuta, regimen civile, ae possiticam di 'ciplinam, itemque administrationem iustitiae, atque in tanto hominum con fluxu commode vivendi modum, studiosus observare. Dimidio anni spatio ibidem consumto, in Huuariam prosectus est, aenon solum inferioris illius regionis, urbes visu dignas, seddi, retroversus Austriae utriusque oppida, ad utramque Danubii ripam sita, non cursim, sed cum cura & mora, ut in is doles cuiusque loci di incolarum ipsi innotesceret, lustravit. Salisburgen is postea Archi-Episcopi ditiones & sedem, quam natura & ars stupendam secit, per aliquod tempus contemplatus est. Inde Oenopontium perrexit, ac urbis splendore aliisque observatu dignis illectus, aliquantum ibidem substitit. Hinc per Bavariam regressus, splendidissimam Electoris aulam, quae Monachii sedem ha
bet, visa, & urbis illius regimen, aliaque notabiliora animadvertit. Postquam vero ulterius per Suevia & Francoaia terras progressus, praecipuas imperii urbes obvias aut circum sitas vidit, earum . que Diuitigod by Cooste
15쪽
que ordinationes, statuta & quae ad rem civilem pertinent, pari studio perscrutatus fuit; EMIssona per aliquot menses commoratus Comitiorum, quae ibi habentur, rationes diligentissime cognoscere annisus fuit: summis quoque splendidissimisque nonnullis Imperii ordinum Legatis notus factus. Peractis hac ratione nons ne fructu itineribus, atque mense Febr. A. I721. Dresdam reduxsactus, citra moram ea, quae in Academiis didicerat, ad usus ciuiles transferre conatus est, atque hinc ad causas in foro orandas animum adjunxit. Exhibitis igitur consuetis speciminibus d. I9.
Mart ei. anni in numerum Advocatorum receptus est, quo munere etiam satis dextre usque adhuc, in causis ipsi demandatis, est perfunctus. Cumque jam ipse non solum varia eaque praeclara eruditione ornatus, sed etiam prudentiae ac in rebus gerendis deis xteritatis laude clarus, ad nos rediisset: non dubitavit ordo noster, Summos in utroque Jure Honores, quos modeste ambiit, atque dudum promeruit, ceu praemia virtutis & studiorum, quantocyus ipsi conserendos, decernere; atque hunc in finem ad D, sputationem, quam vocant, inauguralem de FVRE CIVIUM
. MISNIAE ET T H VRING IAE ACU IRENDIFEVDA E NI ES TRIA, sub Praesidio Viri Magnifici atque Excesientis mi DN. GODO FREDI LUDOVICI MENCKENII, Antecessoris in hac Academia Celeberrimi, proxima die Jovis, horis consuetis, in Auditorio Maiori, publico examini submittendam, eum admittere. Quem Actum ut MAGNIFICUS
ACADEMIAE RECTOR, ILLUSTRISSIMUS COMES, PRO CERES ACADEMIAE ac CIVES, LITTERARVA VE FAM
RES, praesentia sua honorifica splendidiorem reddere haud dedist nari velint, & Ordinis nostri, & Candidati, nomine, observan tissime humanissimeque rogito, offetaque nostra promtissim paratissimaque vicissim ipsis pollieeor. P. P. Dom. I l. a Festo