Notitiae orbis sacri, & profani ab ejus exordio ad praesentia usque tempora compendium, auctore Vincentio Fuga ..

발행: 1715년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

111쪽

tot , Nottaae orbo te, praecipui ejus satores succisi, Siotus anno Christi di , sedis ejus Io:

TELESPHORUS deinde , Graecus,

Pontificatus anno P . mox HYGD l- . NUS Graecus, Atheniensis , anno

M. Chri cessit. Interim vero Antonino defuncto anno Christi I 6r. M. Aurelius, qui unlica L Vero Impertu cepit insequente a

no, QUINTAM PERSECUTIONEM

excitavit. Septemdecim fermo annos haec Ecclesiam afflixit. Anno Christi 6s. PIUS decimum annum Ecclesiam regens, Martyr in Coelum evolavid. ANICETUS Syrus ejus successρr a no 2 3. sedis ejus 8. quem SoTER Fundanus excepit . Anno sequenti , Christi I M. M. Aurelius Quadis, Marcomannis, aliisque barbaris gemtibus , a quibus numero SIT. millibus, eius exercitus intercluseas sit con ciebatur , precibus legionis Melitenae, quae Christiana erat, su peratis, C pioso divinitus suprae Romanos effuso imbre , quo sunt recrerii, hostibus vero eadem pluvia, quae quasi ignis,& fervens oleum cum crebris fulminibus supra ipsos cadebat , exustis, aut in fugam actis , persecutionem edicto prohibuit , comburi insuper jussis , Christianos deinceps talo Christianae Religionis nomine accusantibus. Haec nihilominus, haud multo post ace Hor recruduit. Insontes Christianos vel confictis a Gentilibus criminibus intaiulatis, vel haereticorum, qu

112쪽

Saeri, es Profani comp. rvrum istud faeculum omnium seracili mum extitit , in quibus Basilides, Saturninus, Carpocras, Valentinus, Cerdo, Marcion , Montanus, Tati nus nefandis libidinibus, ae flagitiis infamatos, atrocibus suppliciis torquinri , atque assic , saepe contigit. Soter anno Christi rin Pontificatus , maryrium consummavit , cu, sue-eessit ELEUTHERUS Graecus , Nicopolitanus. Huius Pontificatus an os . Christi iso. M. Aurelio voluntaria inedia extincto, optata pax Eccliniae assul sit, quae annos decem & cto perduravit. Hane Commodus, qui M. Aurelio Parenti suecessit, Ecclesiae dedit, ac deinde Pertinax Did. Julianus, & Septimius Severus, qui Imperii initio , in debellandis aemulis Pelcen o Nigro, & Cloae Albino o Eupatus, Christianos bene habuit. Uleutherus nihilominus anno Christillsa. Imperii Commodi postremo , post

annos II. Pontificatus martyrio cor

natus est , cur suffectus v CTOR,

Africanus . Excitata rursus , quae prismum Pio Pontifice fuerat exorta, coibtroversia de tempore celebrandi P

atis, Victor Romae, in Palestino in Ponto, in Graecia, in Galliis litaque regionibus celebratis synodis , jumea Apostolicam tradicionem 1 Pio quo

que antea decreto confirmatam , condimunt omnium consensu Pascha D minica die, proximo sequente Lusam decimam quartam primi me in

113쪽

uo Notitiae Orbi, sis, seu Martii, celebrandum statuit, anno Christi I M. cui deinde decreto Asiae Episcopos, ac finitimos parere detrectantes, & pertinaciter ex praetenta Ioannis Euangelistae traditione Luna decima quarta, laquamcumque hebdomadae diem incideret celebrandum Pascha contendentes ' idem Victor

Saeculum ab Eceleste communione submooit .

p. rumi. Tertii Saeculi exordium Victor, deci

SI a. mum sui Pontificatus annum auspic mi tus, Martyrio consecravit. Severus extinctis cdpetitoribus, imperio sibi conii

malo SEXTAM PERSECUTIONEM

adversus Ecclesim suscitavit, elapsi saeculi anno Iss. duodecim annos ad usque ejus interitum duravit tantae Christianorum strage, ut putarent ommnes Antichristi tempus advenisse , re Mundi occasum brevi affuturum . Victor ea sublatus successorem habuit ZEPHYRINUM , Romanum . Severio Imperatore, Symmachus ex Samarita, sive potius ex Christiano, Ebio- .nita, suam edidit Scripturae Sacrae interpretationem. Haec quarta Sacri Textus ex Hebraeo in Graecum sermonem editio. Prima fuit septuaginta in te pretum , Ptolemaeo Philadelpho AL-gypti Rege : alteram edidit Aquila Ponticus, ex Christiano Judaeus , imperante Adriano'. tertiam Theodotion, ex haeretico Iudaeus , Imperatore Commodo. Anno Christi EII. extincto S vero , imperantibus deinde Antonino

Caracalla ejus filio, Macrino, Au IQ-

114쪽

hino Heliogabaelo, & Alexandro Severo , tranquilla pace per ann E clesiae est potita Postquam Tephyrianus decem, & octo annos Ecclesiam administrasset , vita functus est,. anno Christi et Is., quem Montanismi per ol

fummam calumniam Novatorum nonnDL I

ii in Mant. Huici Z A L L I S TUS saccessit, Romanus, ORegnante Alexandro, quem erga Christianos bene affectum, ipsum etiam Christum una cum falsis numinibus in suo larario solitum adorare tradit Lampridius, eodem inscio, Domitii Ulpiani Iurisconsulti , quem Praefecti praetonio, dign itate decoraverat, catque Imperii

curam commiserat, nequitia nonnihil

Ecclesiae pax, Romae praesertim , est serturbata . Ejusdem jussu Callistus post annos s. sedis martyrio coronaeus , ejus deinde successor URBANUS, Romanus anno Pontificatus I.; quem PONTIANUS , . Romanus excepit Verum Alexandro sublato I Maximino, Nut Imperium arripuit,mota est SEPTI- MA PERSECUTIO, anno Christi ag s. R I. Trium haec annorum fuit. Soli ea Ec-. 'u clesiarum Praesides morti addicti. E '' s. jus exordio Pontianus martyr occubuit sedis anno s. ANTHERUS, Graecus, ei suffectus , insequente anno 236. cum vix mensem sedisset passus est. ae ABIANUS, Romanus post Antherum sedit. Anno Christi a 38. extan-oo Maximino , & quatuor aliis Imph.racoribus , quos cieaatus binos succes.

115쪽

tis NotuM OUDfvh adversus Maximinum creaverat snimirum Gordianis patre , & filio, ae Maximo Pupieno , & Clodio Baiahino, per annos duodecim pax Eccle-sae reddita fuit, regnante Gordiano. puero, senioris nepote , de deinde

Philippis, patre, Ac filio ' qui primi

inter stomanos Imperatores christiana f. sunt amplexati . occupato Decius , pera

e, b emptis Philippis, Imperio OCTAVAM PERSECUTIONEM indixit , anno

Mo Christias Haec insequente anno Fabianum post annos sedis I F. martyrem Cplo dedit, Sedes deinde uno amplius anno , furente persecutione, vacavit . Hoc eodem anno Esi. extincto Decio, Gaialus deinde , di Volusianus filius Ecclesiae pacem concesserunt Postero anno

Fabiano CORNELIUS Romanus, sum cestor datus est . Adversus Cornelium Novatianus, Romanus presbyter, primsehisma mum in Romana Ecclesia Schismaxon-h flavit. Ei auctor Novatus, Africanus Episcopus, qui Romam advenerat,cum Carthagine Felicissimi presbyteri schiasma omnium in Dei Ecclefia primum, in Cyprianum ejus Urbis Episcopum, di Africae primatem, concitasset. Sed vix annum Ecclesia pace potita. R manus Senatus Christianis insensissimus ad instaurandam persecutionem Pe pennam novum Augustum dedit, anno quo mox peste sublato, Gallus deinde, de Volusianus restitutam pe

fecutionem sunt prosequuti. dc dei de milianus. Cornelis altero sedis

116쪽

anno martyrio consummato LUCIUS, Romanus substitutus est. AI miliano brevi extincto, rursus Valeriam , &Galieno Filio, imperaetoribus, pax alia qua Ecelesiae affulsit, anno ISy, quo LMeius martyr altero ejus Pontificatus STEPHANo , Romano sedens reliquit . Hoc tempore praesertim agitata de validitate Haeredicorum Bapissimatis controversia ; quod Stephanus ite 'rari prohibens, Cyprianum infestum

passus est ' Eumdem tamen una eum Fim 'miliano Cesareae Cappadoeiae Episcopo aliis gae eis consentientibus non excommunica vit. Hunc errorem Tertullianus Carthaginensis adhuc in Catholica Ecclesia existens primus docuit ; qui error deinde per Africam , & orientem propagatus dia Ecclesiam perturbavit. mcerrimus primum Tertullianus orto. doxae fidei defensor , miserando dei de lapsu in Cataphrygum , seu Moam tant naeresim deflexit. Hoc eodem si eulo Haeretiei extiterunt origenes, Novatianus Cornelii sedis invasor, Sabellius, Chiliastae, sive Millenarii , Paulus Samosatenus , dc Manichaei . Resumptiu vero rursus anno Psy . larianus , dc Galienus persecutione durissimo saevierunt . Insequent ann Stephano, quarto eius Pontificatus, mari tyrio coronato, post eum MXTUS II. Graecus Atheniensis, vix annum s dit . Eumdem Martyrem Dio-SIUS , Graecus excepit, anno 26αPersecutio proximo sedata est. Hanc

117쪽

II Notitiae orbo Galienus, capto a Sapore Persarum Rege, Valeriano patre , quem barbarus cavea inclusit , ac deinde quoties equum ascenderet, ejus ad humum in. curvati cervicem calcans, eo , veluti

suppedaneo subsellio, est usus, gra fantibus per Imperium triginta Tyrannis , promulgatis ubique edictis reis misit, sacris etiam locis ipsis Christianis iussis restitui . Imperium orientis hoc tempore odenatu Rex Palmyren rum obtinuit Galieni concessione, qui eum collegam sibi adscivit , ut illud adversus. Persas tueretu P. E-jus deinde uxorem Zenobiam id sibi vendicantem Aurelianus vicit, & captivam in triumphum duxit quae Romae deinceps , unae cum filiis egit, in Tiburtino agro accepta a Senatu po sessione, Christianam orthodoxam ,

relicto Judaismo , ct duratis Pauli Sa

mosateni erroribus, amplexa , ut creditur, Religionem. Anno 268. Ex

tincto Galieoo , insequente Claudius

persecutionem redintegravit . Haec ve-io postero anno 2 o. una cum eodem,& Quintillo Fratre sublata, Pace EC-clesia potiente, Dionysio, quo Pontifice Pauli Samosateni haeresis duobus in Concilii; Antiochenis 'est confossa sequenti anno, sedis ejus 22. vita furi-R L .cto , FELIX, Romanus regnavit. Post, des Quintillum Aurelianus Imperium na-''1ri .ctus NONAM ' PERSECUTIONEM

exorsus anno 232. In ea Felix an .ATq.

sedis ejus s. martyrium passus, cui EUM.

118쪽

etvCHIANUS Thuscus, Lunensis, sucfectus. Initio sequentis anni Aur liano, quem Romanae Civitatis muros ad sin milliariae amplificasse Vopiscus scribit, sublato , annos septem a persecutionibus Ecclesia quievit , rerum potientibus. Tacito, Floriano ejus Fratre, Probo, & Caro quo regnante Numerianus ejus Filius, quem um Fratre Carinci Caesarem dixerat, Christiania infestus , nonnullos martyres fecit. Ea persecutione Eutychiano annona 83. sedis ejus S, Martyrio affecto, CAJUS Dalmatae Salonensis, Diocletiani Imperatoris ex Fratre M Eimino nepos, eius idi locum est su, si tutus.. Insequente anno, Christi ai extinctis Caro,& Numeriano, Diocletianus ad Imperium evectus principio br ivem Ecclesiae pacem dedit . Ab hoc anno ejus Epocha initium ducit. Haec

Martyrum aera etiam dictae a Christianis AEgypix etiamnum usurpata. Postero annota caeso Diocletianui Carino Maximianum Herculeum Caesarem creavit. Eundem sequenti a86 Augustum nuncupatum , Imperii coli

gam sibi adscivit, & occidentem ad

inanistrandum tradidit. Anno deinde etsi , Tyrannis & Persis Imperium infestantibus, novos Caesares. dixit, Constantium Chlorum , Magni Constantini Patrem , Claudii Iunioris Imperatoris ex Claudia filia Crispi, riu

dem Claudii fratris, nepotem , &Galerium Maximianum, Armentarium. - di,

119쪽

Iris Notitia ortis P. I. dictum , quod armentorum Pastor mise m set. DECIMA Diocletiani PERSE-18ι. CUTIo anno Christi 586 incepit. Amplius 3o annos nonnullis aliquando subsistens intervallis grassata est, in is riente praesertim, post Diocletianum,& Maximianum Herculeum a Galerio Maximiano , Maxentio , Maximino,& Licinio propagata . Eius exordium Romae Sebastiani Ducis sortitudo ill stravit. Eadem Cajum Pontificem antano as6. sedis ejus 13. martyrio abstulit . Hunc excepit MARCELLINUS,

Romanus. Insequente anno Thebae rum Legio una cum ejus Duce Mamritio illustre fidei dedit testimonium in Gallia apud Agaunum oppidum , quod S. Mauritii . deinde est vocata

tum o

aeratam Insigne ad memoriam quarti saecu i initium ipse jamdudum cepta Pers P. i. cutio reddidit . Haec diri isma tertio si6. ejus anno feralibus a Diocletiano , &n oth Maximiano Herculeo promulgatis edia eis est concitata . Solo Ecclesiae ubiaque aequatae ; quod Theodoretus una die , nempe Passionis Domini contigis se, affirmat, Eusebius diebus ipsis P schalibus. Scripturae Sacrae conquisiis,& igne consumptae ; Christiani comprehen fi , & morti addicti; quin imis puno oceidi permissi . Innumeri toto

Romano Imperio martyres extitere .

In hac persecutione unam AEgyptum

2 millia Cilo dedisse tradunt, re septingenta millia ibidem.exilium esse

120쪽

Saer; , es Profani Com. TrypEssa. Marcellinus sequenti anno 3o sedis ejus i. martyrium obiit Hio'

metu mortis ibus idolis non adolevit , nee ob id in Sintiae ana nodo damnata

rus . Cujus lapsus,letsi verus esset, ' R

mana ramen Ecclesiae integritati non ob

fuit. Amplius sex menses post Marcellinum sedes vacavit . MARCE LUS Romanus deinde sedit. Hoc eo dem anno Diocletianus, ct Maximiamnus Herculeus, ambo Imperio cesse runt, uno & eodem die deposita pure pura, Diocletianus Nicomediae in Bithynia , Maximianus Mediolani , ille taedio , & desperatione , quod Christianam Religionem extirpare non posset, Maximianus ejusdem suasione, &a horitate. Deinde Constantius Chlogus ', & Galerius Maximianus Imperium sibi partiti, imperarunt. Italia,

Gallia, Britannia, Hispania, & Africa Constantio obtigerunt ; Galerio Iulyricum , Asia , & oriens. Sed mox Constantius Hispania, Gallia, & Bristannia contentus, Italiam & Africam , Galerio reliquit, qui duos Caesares s tit, Severum, quem Italiae praefecit, de Galerium Maximinum ex Sorore nepotem , quem orienti praeposuit, dum ipse in Illyrico resedit. Propenso erga Christianos Constantio, mox in ejus Imperio tranquillam pacem Ecclesia adepta est. Anno Christi gos, illo

mortuo, Magnus Constantinus, qui in Britannias e custodia , qua eum Galerius detinebat, ad Patrem fugerat, ejus

SEARCH

MENU NAVIGATION