Notitiae orbis sacri, & profani ab ejus exordio ad praesentia usque tempora compendium, auctore Vincentio Fuga ..

발행: 1715년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

171쪽

Noestgae o b aegressus, Brundulum , Clodiam , ac reliqua circum stagnantia loca cum Metamauco brevi temporis spatio in suam redegit potest item . Sed dum Rivoaltum , atque olivolam percentat . ejus Classe ab hoste strategemate in brevia deducta , eodem tempore mari recedente, demum illa immobili quasi in sicco haerente , Franci a Venetis, levibus delatis navigiis , undique circumventi ingenti sunt strage caesi. Ejus cladis dolore Pippinus Mediolanum deinde reversus, paulo post obiisse fertur. Hanc Venetorum in si gnem victoriam pax excepit. Ea , Mamgno Carolo petente, licht Nicephorus assumpti ab ipso Carolo Imperatorii nominis invidia laboraret, est composita , Carolo occidentis ab Nicephoro agnito Imperatore , & Veneta Reyublica in illo libertatis Jure, quod ab

ipsis incunabilis acceperat, Permanente . Post Nicephorum , a Stauratio

filio , quem Pater Imperii collegam assumpserat , monastico suscepto habitu , biennium circiter imperavit Michael Curopalata , cognomeni o Rhan gabenus Catholicus Princeps et hunc Leo Armenus excepit , qui sacrilego bello adversus sacras Imagines ren

T. vato , DECIMAM OCTAVAM in

Ati. Cht. Ecclesiam PERSECUTIONEM exci-ii , lavit , anno Christi 8r ; quo Carolo Imperatore vita functo , Ludovicus filius cognomine Pius imperavit. Post

Leonem Michael Balbus , qui ei su cessit,

172쪽

Saeri , es Profan/ Comp. Igycessit, & hujus filius Theophilus Pe

secutionem continuarunt . Annos octo& viginti tenuit. Leone anno Christiirs, Pontificatus tr in Coelum evocato , STEPHANUS V, Romanus , ejus in locum est substitutus . Post et menses ei suffectus PASCHALIS , Romanus ; cui post annos i EUGENIUS II, Romanus , gingini duodecimo schismate represso , successit . Eugenium quarto anno sedis VALENTINUS , Romanus , o dies excepit rhunc GREGORIUS IV , Romanus , anno 82i; quo Euphemii Ducis pera fidia Saraceni Sicilia sunt potiti, qui deinde Calabriam , Apuliam , atque

alias Italiae partes occuparunt . Iidem ante annos amplius centum Sardiniam invaserant . Anno 8 o mortuo Ludovico Imperatore , fili C, Lotharius natu major Italiae regnum , orientalem Franciam , & Imperium obtinuit ;Carolus cognomine Calvus Franciam occidentalem ; Germaniam vero L dovicus . In oriente Theophilo extincto , Theodora Augusta , sanctissima foemina loco Michaelis. filii pueri ,

cognomento Porphyroge niti , Imperii suscepta administratione , cum Catholicorum persecutionem , tum Iconomclastarum haeresim penitus extinxit , anno Christi 8 2. Insequente anno Gregorio, cum annos Is sedisset, in

Coelum sublato, SERGIUS , II, R manus , pulso Ioanne sedis invasore , electus. Hunc ante Pontificatum O H porci

173쪽

Quaest.

r o Notitie Orbis porci fuisse appellatum , ac primum Pontificum nomen tanto Sacerdotio indecens mutasse , Martinus Polonus primus fabulam tradidit. Sergius post tres annos successorem habuit LEo LEM IV, Romanum . Hujus sancti talem insignia miracula comprobarunt. Basiliscum , halitu suo, & aspectu o mnes interimentem , qui ad cave nas , ubi in ipsa Urbe latitabat , a propinquarent, suis precibus sustulit,& magnum incendium in Urbe exortum signo Crucis extinxit. A Saracenis direpta saepe , & incensa Vatic na Basilica S. Petri idem Leo Vaticanum collem muro cinxit, & veteri Romanae Urbi novam addidit , quam Leoninam de suo nomine dixit. An no Christi 8ss Leo post annos sedis' in Coelum est translatus . ' Hula

Joannam Papiseam Mariani Scota Metaptissima fabula sufficit . Post Leonem BENEDICTUS III, Romanus An stasio schisma abdicante , Pontificatum obtinuit . Hoc eodem anno Lotharius monastico assumpto habitu Ludovico II filio Imperium reliquit. Benedicto anno 8s8, sedis 3, defuncto NICO LAUS Romanus , successit . Hoc

ipso anno I in oriente turbae , quam unquam antea, majores Ecclesiam exuagitare coeperunt. Harum auctor Ba

das Theodorae Augustae frater , cui Michael, in monasterium ejusdem conis filio detrusa matre , Imperii administrationem commiserat. Hic homo im

174쪽

Saer; , es Profani comp. t tpurissimus ob stupri cum sua Nuru conis

suetudinem a S. Ignatio Constantinopolis Patriarcha, fidelium communi ne privatus , eodem praetenta adve sus Imperatorem conspiratione sederiecto, Photium laicum , di aulicum

in eam intrusit, eximii quidem ingenii hominem, sed ambitionis , & malitiae perditissimae . Hunc Gregorius Syracusanus , ab Ignatio ob insignia

crimina antea in concilio damnatus ,& depositus, quam postea Ignatii sententiam Benedictus Papa confirmav rat , Constantinopolitanum Episcopum consecravit; qui sons est , & rigo gravissimarum , quibus deinceps Ecclesia Dei est conflictata , calamitatum . Photius Patriarchici throni invasor mox coacto Constantinopoli conci liabulo Ignatium damnavit. Damnatus

deinde ipse in Romana Synodo ab Nicolao Pontifice , vicissim in Nicolaum anno Christi 86et, nova pseudosynodo

Constantinopoli congregata, damnationis sententiam ausus est dicere . V

rum hoc ipso anno Basilius Macedo, Michaele una cum Barda extincto , Imperium adeptus , impio Photio ej cto, Ignatium restituit. Nicolaum hoc eodem anno, sedis ejus Io, vita functum HADRIANUS II, Romanus ,

in Pontificiam sedem est evectus. Insequente anno Hadrianus Romae celebrata Synodo Photium rursus dicis devovit,ejusque pseudosynodorum acta. Perturbatae deinde Photiana nequitia H a orien-

175쪽

Nolgi ae orbuOrientis Ecclesiae prospexit per Geoneralem Synodum , quam in orientem missis Legatis, datisque Basilio , atque Ignatio literis ea de caula Con-- ouaest. stantinopoli cogi ' praecepit . Ea OECUMENICA VIII SYNODUS , P. I. CONSTANTlNOPOLITANA IV ,& ORIENTALIS ULTIMA . P

8.3stero anno 86' celebrata est , ' Et ' Quaest. praefuerunt Hadriani Lerati . Confita muta in ea Ignatii restitutione , Episcopi Presbyteri , caeterique cum Photio lapsi , oblatis poenitentiae libellis, in communionem recepti. Damnatis iterum , & combustis Photii scriptis , ejusque conciliabulorum actis , idem Photius pertinaciter perinstans in perfidia , tertio anathemate perculsus , & relegatus . Demum Demptem & viginti canones ad initauramdam Constantinopolitanas praelertim Ecclesiae disciplinam constituti. Hanc deinde Synodum Hadrianus confirma' epist. vit . ' atque Ecelesya , ut ver. Oecumenta eam . perpettio rumit, obiit Hadrianus

anno 1 fidis , cui IOANNES VIII,

Romanus suffectus. Anno Christiget smortuo Ludoeico Imperatore , Joannes Carolum Calva,Ludovici Pu filium, Franciae regem Romam accitum , It liae regem , & Imperatorem coronavit. Huic deinde Ludovicus III, hi ius successit, a linguae impedimento Balbus nuncupatus, quem Carolus Crabsus , filius Ludovici , Germaniae Regis , Ludovico Pio nati , ct seatris

176쪽

Saeri, es Profan; comp. PryCaroli Calvi, excepit. Haec inter Constantinopoli Ignatio defuncto , turbae in oriente sunt renovatae anno gig. Eas Photius, quem Basilius ejus adulationibus , ct Theodori Santabareni Monachi , & Abbatis , magi praestigiis illusus in pristinam sedem resti

tuit, instauravit. Mox hic recepta sede Ignatii amicos , atque omnes ejus communionem aversantes carceribus, exiliis afflixit , plurimos etiam peremit . Haec mala deinde incrementum accepere . Insequente anno Joannes Pontifex de confirmandae Photii restitutione a Basilio Imperatore per Le

gatos vehementer rogatus , ac menda

ciis deceptus , ea de re Constantinopolim Legatos misit , cum literis ad eundem Imperatorem , & ad ipsum Photium , Clerumque Constantinopolitanum , ct Patriarchas orientiS, atque ad omnes Photii communionem aversantes, quibus Photium catholica communione impertire , significabat , & Patriarchatui restituere, cum quia busdam conditionibus satisfecisset. Inter alia ut Photius coram congregata Constantinopoli Synodo veniam deprecaretur, Joannes praecipiebat. Summi Pontificis literas , praetextu eas vermiendi in linguam GraecanT, Photius ab Legatis postulavit, quas illi imprudentes , & ignavi ipsi tradiderunt . Photius Ioannis acceptas literas pro arbitrio truncavit, immutavit, interpolavit . Delevit inter caetera perdia

177쪽

y l . - Notitiae orbis 'tus impostor conditionem sibi impo tam de venia coram Synodo deprecanda, & addidit improbationem, ac rem scissionem octavae Synodi ante decem

annos. Constantinopoli contra ipsum celebratae. Tum , congregata Constantinopoli Synodo 383 Episcoporum , cui Vicarii quoque orientalium P viarcharum interfuerunt, Photio ipsi, ex reo Synodi Praeside , idem in Constantinopolitana Sede ab ea est confirmatus octava reprobata Synodus ;Anathemate perculsi , qui cum Ph tio communicare recusarent; Adversus appellationes orient tum ad Romanam Sedem statutum , ut Episcopi , Clerici, vel Laici a Romano Pontilibee depositi , vel Excommunicati , a Photio quoque tales haberentur , revicissim a Photio depositi , vel Anathematigati , a Joanne , in Explosi nem verbi Filioquo ad Symbolum qui, piam addentes censura notati Denique ea ipsa Synodus , ne hiscentibus quidem ad tam indigna Ioannis L gatis, Oecumenica VIII Synodus proclamata . Haec orientalem Ecclesiam in extremam propemodum traxit ruinam . Id si talis totius orientis Schi malis exordium . Hodiernos Graeculos oecumenicae octavae Synodi nomine eam praedicare non pudet . Compe

tis sequenti anno soannes Photii fraudibus , hanc Pseudosynodum damnavit , ipsumque Photium diris devovit. Exactis Ioannes in Pontificatu anis

178쪽

Saer; , es Profani Com. iis nis Io decessit , anno Christi 881. Nimiam ejus in restituendo Photio facilitatem Ioannae Papissae fabulae locum fecisse , Eminentissimus Cardinalis M.

ronius opinatur. Inde nimirum deinde non Papam, ut Nicolaum, & Hadrianum, ejus decessores, qui constantissimo Photio restiterant , fuisse appellatum , sed Papistam , indignumque Viri nomine habitum , qui a Semiviro , Photio Eunucho , fuisset superatus ; idque contumeliae nomen post ris rerum insciis transisse in veritat sopinionem ; jactatamque vulgo fuisse de Ioanna Papissa sabulam . MARINUS, Thuscus , Galesianus , Ioanni successit, qui statim Photianam Synodum , una cum eodem Photio anathemate rursus perculit. Post annum,

illum excepit HADRIANUS III, Romanus. Photium Hic quoque damnavit , ejusque latrocinalem Synodum . Hadriano altero sedis anno defuncto STEPHANUS VI, Romanus, Eccle-sae praefectus est. Eo Pontifice, anno Christi 886 , mortuo Basilio , Leo filius , cognomento sapiens , sive Phihlosophus , suscepto Imperio , impio Photio ejecto , & relegato , in Constantinopolitanam sedem Stephano framire evecto , inductum per Photianam Pseudosynodum orientis Ecclest schis

ma extinxit . Haec deinceps Ecclesiarum orientis, dc occidentis unio adistisque Michaelem Cerularium, quem Constantinus Monomachus anno Chri-

179쪽

r 6 Notitiae orbis sti millesimo quadragesimo tertio Ici Sedem Constantinopolitanam evexit , in sacris Diptychis Romani Ponti tacis nomine retento, perduravit. Post sex annos sedis Stephano defuncto , FORMOSUS , Portu ensis civis , re Episcopus, ei successit , contra quem Sergius Schisma secit. Primus Formolas ex Episcopo Romanus creatus Pontifex . Haec inter , Carolo Crasso vita functo , Formosus , Vidone Spoleti Duce Imperatore Coronato, & Lamberto ejus filio, Romanum Imperium Francis, & Germanis ereptum in Italos transtulit , anno icta , qui mox coactus est mnulphum quoque Germaniae Regem , nothum Carolomanni fratris Caroli Crassi , coronare, ex magni Caroli stirpe Imperatorem postremum. Diu post haec Imperium nutavit , illud Germanis , Francis , It lis sibi vendicantibus obiit Form sus sextum Pontificatus annum agens sanno 8s6. Illo mortuo Bonifacius, homo nefarius , bis gradu depositus , a Diaconatu primum, inde a Presbyteratu, Apostolicam Sedem invasit, imnuitque dies quindecim, dictus Bonifacius VI , sed inter Pontifices non numerandus. Hunc expulit STEPHANUS VII, Anagninus , novus Sed is invasor , sed mox , accedente Ecclesiae consensu, legitimus Pontifex; qui anno Christi 'oo , tribus post annis sede pulsus , in carcerem detrusus sibi strangulatus , execrandi facinoris ,

180쪽

Saerὶ, o Profani Com. III& sacrilegii in Formosi Sanctissimi Pontificis corpus, instigante Sergio contra ipsum quondam Antipapa , perpetram

ii poenas dedit. ROMANUS, G

lesianus , qui adversus Stephanum intrusus decimum tertium in Ecclesia Schisma conflavit, a Ciero deinde approbatus , sedem aliquot menses tenuit . Hoc ipso anno, extinctis superiori Vidone , & Arnulpho , Berengarius Dux Forojulii, & Ludovicus filius Bosonis Regis Burgundiae , &Provinciae , ac fratris Richildis uxo ris Caroli Calvi, novi aemuli de Imperio decertarunt et sed , victo Berengario, Ludovicus , hujus nominis IV, illud obtinuit. Decimo Saeculo indignissimas Ecclesia in occidente maculas non modo in praestantioribus membris, sed etiam in

capite ipso passa est . Eas illi aspersit post Formosi obitum invecta Romam

Tyrannica potentia Marchionum Thusciae, & Procerum Romanorum , qui sibi invicem infamem invidebant gloriam Apostolicae Sedis, intrusis certatim in eam, quae mallent , Pontificum Monstris , conspurcandae . Quibus infelicissimis Romanae Ecclesiae temporibus, nullus tamen supremo eius Throno

insedit , qui Catholica Fide non sibi constiterit , virtute divinae promissi

niS , qua nunquam adversus eam portae

inferi praevalebunt. Sacrilegis illis Tyrannis extinctis, ejusdem deinde Romanae Ecclesiae captivitatem Othones

saeculum X Disi iam di, Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION