장음표시 사용
3쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
Atriplissimi SENATUS ACADEΜΙCI eonsensu, Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto,
viii. i-i Miseris succurrere disco. VIR a.
Ad diem et . Junii, hora locoque solitis.
ED IN BURGI Apud BAL FOUR et S MELLIT,
5쪽
Artem δppollinarem, apud Ballygeehin, Summa cum laude sua, Et humani generis salute, Feliciter exercenti; Nulli, morum elegantia, Omnibusque virtutibus viro ingenuo dignis, Secundo, Hasee studiorum suorum primitias, Laeto animo, dicat
7쪽
CUM muliebre corpus tenellum sit
adeo et irritabile, ut a causis, etiam futilissimis, mala ei iam gravissima Oriantur, morbi, quibus foeminae objiciuntur, curam medici sibi vindicant maxime diligentem. Lauream Academicam igitur ambienti pauca de morbis mammarum conscribere praesertim fert animUS.
8쪽
Hanc dissertationem in septem capita de- videre placuit.
II. De lactis secretione post partum.
III. De cura mammarum mulierum, quibus in animo est prolem suam lactare. IV. De cura mammarum mulierum, quibus in animo non est prolem suam lactare. V. De abscessibus mammarum post partum orientibus.
De Structura Mammarum. Mammae sunt organa ad infantis nutritionem constituta, et venustatis foeminarum partem efficiunt haud mediocrem. Eminentiae
9쪽
nentiae sunt duae plus minus rotundae, an teriores circa et parum versus laterales thoracis partes sitae. Apud puellulas culanea tantum tubercula rubicundo colore existunt, Papillae nempe, quae parvo et tenui circulo subfusco, quem areolam Vocant, circumdantur. In foeminis puberibus, hae tumescere et molem solent, quinque circiter aut sex pollices latam, efficere, papilla et areola circa mediam convexae superficiei partem collocatis ; hae moles nominantur mammae, qUae ad certam aetatem crescere. Cisub partus adventum interque nutrices plerumque Observantur. In Virginibus, post pubertatem ad certam Usque aetatem, teX-turam firmiorem habent; in nuptis autem minus firmae fiunt, quod in fervidis regi
onibus potissimum accidit, adeo ut matre3 liberos suos, mammis humeros trajectiS, lactare soleant.
Mammae ex materia glandulosa, adi po-sa, et cellulari, plurimis vasis sanguineis et resorbentibus, laetiferis ductibus, et nervis
10쪽
conformantur. Moles mammarum prae
cipua eX Pinguedine constat; circa mediam cujus partem glandulae revera conglomeratae collocantur. Hae sunt veluti pleraeque aliae glandes in tela passim cellulosa intersectae, quo fit ut firmior textura variis Vas rum sanguineorum, Ac. ramulos sustentet. Sanguinem suppeditant hisce partibus rami ex internis arteriis mammariis, quianastomos es cum epigastrica efficiunt. Ner vis ab intercostalibus, qui sympathetico majori immiscent cui sum, largius donant Ur. Ductus lactifcri ex ipsis arteriis oriuntur, et numerosi sine ulla intermissione perlabuntur, donec ad papillam Propius accedunt, ubi communicationes inter sese non paucas efficiunt, et decem duodecimve ductibus confectis, subito ad papillae radices contrahuntur, et inter transeundum quodammodo sinuosae evadunt, quod ex papillarum elasticitate, et in actu lactandi observandis, liquido apparet. Attamen diversos inter auctores adhuc disputatur : Hallerus viginti enumerat, Whittius sex tantum vel octo existere