Fratris Archangeli a Parma socii patris Macedo Epistola obuia aduentoria patris Noris super quaestione grammatica

발행: 1674년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

re biennium addere , & asmare eum usque ad annum IR vire sse, quo anto te auctore librum illum Augustinus scripsit. Ergo vero simile est, eum Albinum socerum Piniani esse potuisse. Quid si Augustinus eum librum ante illum annum I 8. in quo deiunctus est Zosimus, librum edidit l,Ninu

enim repugnat uno anno ante cum Zosimus ante mortem

suam Pelagianos damnate potuerit. I e paruulo igitur spatio laboramus. Monstrabit tibi Macedo socerum istum amno 18.viuere potuisse. Cur ergo, si haec non sunt improba hilia, Macedum reprobas Nosti, quam si impedita ratio chronologiae, & quanta sit varietas in supputatione an norit, uti in tuo bro de Hist Pelag. testaris. Non debes tuas opis niones certas , & indubitatas putare, di moderatius de istis disserere : quod si fecisses, non toties a Baronio defecisses , Haec ex meo paupere penu tibi repono.Tempus erit, cum a doctissimoviro minus occupato refuteris. Quomodo irrides argumenta Macedi,quod est a partium enumeratione,Auia Soceri, Patris , This, quod tu ibi uere eum deberes, nec posses, confiigisti ad irrisiones. Vtcumque sit,illetinen dus est omnino Albinus, quo retento, necesse est, ali quem Albinum reponere, ne cum recentioribus illis Grammaticae nouatoribus Ian senistis hominibus sentiamus. D leo vicem tuam non ut ais vices qui voluisti contra Macedum Augustini interpretem , & discipulum aculeatum

Calamum conuertere, cuius ego nomine Augustini verba proferre volo 'Ub. I. contra Iulianum init. J Contumelias ruat , ch verba maledica, Iuliane, quae ardens iracundia anhela ti, si me contemnere dixero mentiar. Quomodo enim possumida contemnere ubi tenimonium conscientia mea cogitans , vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te , de rursum. Pauca, quae velut infirmiora exictimam, practernere, ct com vicare molitus es, quae tamen artingere timui I his conc a m

12쪽

st l

Augustinum, Paulinum , Prosperum, Vitas Patrum, Possidium , Palladium , Rufinum, Metastastem, Surium , Ba- .ronium, Spondanum, & ipsum quem citas Rosiuueydum,& quia vidit in Historsis non posse inueniri istum Albinum .id circo fassius est ingenue , latere se, quis esset:propterea ad coniecturas recurrit , ac uti vir ingeniosus, & circunspectus inuenit illam optimam , elicitam ex ipso met textu Augustino sincerisimifratres dilecti a Deo Albine, Piniane, o melania , quod nomen fratres significat maiorem partem masculos esse sincertissimi , dilecti. Hanc tu coniecturam refellis adducto exemplo Epistolae Augustini ad Paulinum, &Therasiam, in qua dicitur Fratribus Paulimo, o Terasia r Sanctifratres, o dilecti Deo ; dilectissimi ρυPantissm,i fratres, pace tua dicam, minus capis vim coniecturae , & tuum exemplum rem non continet, & apparet Macedi ingenium , quppe qui notauit in verbis Augustini ubi ponuntur duae femins: socrus, ut tu ais Albina, & uxor Melania , unus tantum Pinianus vir,non debuisse dici fratres a minori numero, idest ab uno viro: nec valet prςrogatiua sexus, quia tu ipse fateris primum locum habere Albinam, quod socrus erat. Vide nunc ingenium Macedi. Feminae praestant numero, ac dignitate,ergo debent etiam praestare appellatione, non autem appellari fratres propter unum Pinianum. Tuum exemplum non est aptum, quia in Epistola ad Paulinum, & Therasiam duo soli nominantur Paulinus, & Therasia:vbi opor tet praecedat unus masculus unam feminam. Recte argumentareris,si cum Paulino duae semitas concurrerent cum prirogatiua dignitatis , sicuti in proximo exemplo Albine , Piniane, O Melania . Atque hic ego exulto Istitia, & admiror subtilitatem, & acumen P. Macedi cum infinita eruditione eoniunctum. Nosce doctissime Noris, quantum valeat ingenium ad dissicultates historicas extricandas. Confirmo coniecturam Macedi, & satisfacio tuae dubitationi, quam posses opponere, esserendo modum,quo Augustinus utitur,

quando icribit ad virum, & feminas, plures, & digniores, B quam

13쪽

quam sit unus vir eum illIs eo eurrens. Epistola 37. Ditimi ma , ct sanctiissima matri Felicitati , ctfratri Russico, o for/νibus, qua vobiscumsunt, Augumnus. Nota disserentiam appellationum no appellauit Felicitatem,& Rusticum fratres, quia Felicitas dignior erat Rustico; & quia alias sorores erant,distinxit salutationes. Ita faceret Augustinus, si Aiabinus socrus esset, non autem appellaret fratres, cum praesertim Melania adderetur. Hac ratione coniectura ita r horatur , ut transeat in euidens argumentum, quo demonstratur apud Aligustinum non posse Albinum feminam esse . Desine igitur, doctissime vir, Macedum reprehendere, imo suspice, & venerare hominem in Augustino mirabiliter versatum, &ingeniosissime Historias versantem. Nec solum adhibet locum Augustini, sed etiam egregium testimonium Hieronymi Epist. 29. Sancti, inquit, si, communes Albinus , Apinianus, et Melania, plurimum vossalutant. Vbi Grauius: Aueamnus, ut scribitur in velassis exemplaribus, scri se duos libros de peccato originali, ad Albinum, et Pinianum, et me. lamam. Quarum primas eB de Gratia Chrim contra Pes lagiam, eι c alenium in excusis radicibus , cuius initium. auantum de Te a corporali, et maxime pirituali, salute gaudeamus , sincerissimi fratres dilecti a Deo, Albine, Piniane , et

Melania, quia e ri nonpossumus , vobis cogitandum crede dumque cemmittimus. Melania autem hac eri maioris Melania

neptis, qua nubit Piniano, Seueri ex Praefectis lio, tene H Faιlide ix Paradiso. Obserua Sanctum Hieronymum appellasse Filios nomine masculino, uti Augustinus appellauerat fratres, quod non faceret nisi duo Albinus, & Pinianus.iri essent. Si contra sentire pergas, Augustino, & Hieronymo aduersaberis. Quod vero attinet ad illud pag.3 .ubi enumeras,vir eruditissime,auctores, qui damnant Semipelagianismi Sanctum Hilarium Arelatensem, ego animaduerto, minus hoc esse verum, quam a te creditur.Quod sic ostendo, Prosperii,Te

philum Raynaudii, Gabrielem de Henao tantum dicere,uia latium

14쪽

Iariu doctrina Agustini de Pr destinatione inquerela traxisse:

quod non est damnare eum Semipelagianismi, ut euidenter ostendit P. Macedo. Syrmondum vero dicere, non probari. ea in parte doctrinam fugamni quod sine haeresi stare potest, cum multis Catholicis Doctoribus ea innocenter, & sine snota non probetur. Ex alijs Fratres Sammarthani tantum

aiunt, Hilarium fuisse contrarium doctrinae Aligustini. Hoc autem non continet haeresim, quia multi hodie Catholici in hac sententia Augustino aduersantur . Gilbertus Maguinus idem dicit, quamquam durius loquatur, dum ait teneriospero Hilarium, o alios Sancti Auguriini de gyatuita Dei

de Praedegrinatione doctrinam, non minus, quam haeresim auer-

fati sunt. Apparet tamen ex his verbis eum non ita sensisse, sed Auctore Prospero, rem de alijs affrmasse ; cum autem sit falsum, Prosperum illud dixisse, Maguini testimonium irritum redditur. Vsserium habeto, Pater doctissime, quamquam ne hic quidem Semipelagianismum a tribuit

Hilario. Solum quippe ait, eum a Prospero inter eos annumerari , qui ab Augustino in doctrina de Praedestinatione dissentiunt; unde deducitur P. Macedum recte' omnino dixisse, nulIum Auctorem bonum,malum esse, qui Semipelagianismum Hilario atribuerit. Manes igitur, Sapientissime Paternu selus huiusce opinationis Auctor, quem nos magnopere dolemus in ea esse sententia. Peto a te suppliciter, ut velis ab ea discedere , & Patri Macedo adhaerere , &Sanctum Hilarium ista calumnia liberare. Et quamquam asseras, te scribere velle in confirmationem haereseos Sanin Vincentij Lirinensis, & Sanisti Hilari; Arelatensis, & r liquorum Sanctorum , & Monachorum Lirinensium, ego id te facturum esse non existimo; non enim potest ab homine pio negari, eos esse Sanctos in Martyrologio nominatos,quo cum stare non potest haeresis Semipelagiana. Nec valet dicere, eo tempore, Semipelagianam haeresim non esse damnatam , quia uti probat euidenter P. Macedo, etiam te Auctore non valet illa excusatio, cum Semipelagianismus ab. B a initio

15쪽

initio damnatus esset propter duas rationes a P. Macedo adductas. Prima , quia Semipelagiani in Pelagianis fuerunt damnati,quemadmodum Semiariani in Arianis, nam Pelogiani dupliciter errabant; tum quia negabant necessitatem gratiae , tum quia affirmabant gratiam dari ex meritis , de hic secundus error erat Semipelagianorum,de propter illum in Pelagianis damnati erant a Patribus Africanis in suis Concilijs, & ab Innocentio, Zosimo , de Bonifacio Pontificibus Romanis, tum quia sentiebant contra Epistolam Decretalem Caelestini damnantis Semipelagianismum, praesertim Vincentius Lirinensis, quem tu assirmas illam Epistolam decretalem impugnasse, & detorsisse . Unde ego,

tua pace, dicam , & habita reuerentia tam docto, de Resiligioso viro , non possium credere , te affirmaturum , hos Sanctos Semipelagianos fuisse, cum eos esse consecratos a

Sancta Matre Ecclesia negari non possit. Et quidem,uti sum

recens a Logica,argumento euidenti probare volo, contradictionem esse in tua sententia,quae tenet,eos Sanctos eme, te

Semipelagianos , & sic formo huiusmodi argumentum. Nullus Haereticus Semipelagianus in Cetto est, sed in illa

sententia praefataVincentius Lirinensis est Haereticus Semi- pelagianus, ergo in lo non est. Maior constat: minor affirmatur in tua sententia tenente post Epistolam Cauestini, eum contumacem, de Haereticum fuisse; consequentia recte colligit,cum sit in Ferio; itaque hoc ego argumento conuin. cor, de puto debere quemlibet Christianum conuinci. Haec sunt quae mihi occurrerunt circa tuam Epistolam ad de sensionem Patris Macedi Magistri mei, quem etiam libera a tuis notis volo. Memineris ab eo te iuuenem fuisse commendatum , de ornatum, multa te cum illo communicame .

Audivi enim te sspe fatentem quasi alumuam tanti viri fuisse, quod quamquam dixeris pro tua modestia, sorte non aberrat a veritate. Ille te in suis libris *pe, de magnopere laudat, pr sertim tom a. Collat. doctrinae D. Thomae, de Scoti, ubi te citat sexcenties, de effusa manu Iaudes tuas

16쪽

eumulat, eum tamen tu multo rarius, & minus illum commendes , solitus dicere abstinere te ab illo allegando, ne ab eo mutuatus esse sententias videreris ' Mitto alia , quae ille me vetat pro serre. Memineris te multum ei esse obligatum . Doleo quod a te tam indignis modis tractetur. Ille te monuit ne illam calumniam imponeres Sanctis Vincentio Lirinensi, & Hilario: ne Baronium toties desereres, quem virum ille mirifice colit, & veneratur. Ac ne quid de illo sinistrum propter illum prologum se spiceris, mihi socio eius intimo constat, cum illum scripsit de te, ne per somnium quidem cogitasse. Querela tua de ignorantia Grammaticae in indice libri posita inanis est, quia index ille textus est ab alio , non a P. Macedo . Quod mihi constat Veronat eu mcomitanti. Querimonia,quod ille te non viderit plorentiς , non est iusta ; nam potius a te ille debuisset inuisi , senex , ct hospes. Facith tibi esset illum videre in Palatio Serenissimi Magni Ducis, ubi Reuerendissimus P. Generalis tuus

a P. Macedo ibi tum prs sente officiose conuentus ., & habitus est, a cuius te eomitatu abstraxisti. Noveras P. Macedu in aula esse causa visitandi, & visendi Serenissimu Magnu Duce,Principem incomparabile, splendore, magnifice tia, liberalitate , prudentia, iustitia , humanitate, cuius Macedo egregias animi, & corporis dotes ubique prεdicat, prςdicabitque dum vixerit, quemadmodum etiam extollit, extolletque eximias virtutes Serenissimi, ac Eminentissimi

Principis Leopoldi Cardinalis , quq sine magno prsc

nio,& admiratione enarrari no possunt. Sciunt omnes P. Macedum hominem esse mitissimum, & officiosissimum, nec ego dubito, eum si diutius foret Florentis, & per tempus liceret fuit enim maxime pluuiosum in cenobium tuum venturum, & Patres, quibus multum se debere satetur, i uisurum. Querela de Orbilio facetia est intra Grammaticam, non conuitium, ut tua, qus sunt extra argumentum, de aculeata contra decorii,&fama viri. Cessat itaque omnis

materia tuarum querelarum, & P. Macedo ab omni suspi-

17쪽

I4cione liber esse comperituri solatio erit P. Matello similem se etiasisse Augustino , quem alumnus Licentius deseruit, di lulianus impugnauit. Absoluo Epistolam, verbis Augustini lib. a. contra Maximinum initio. Vbi cum illo multas eruditiones, & auctoritates, & locos copiosissime asserente subtiliter, & acute disputans ait. Quid tibi visum ea

ram multa dicere, o pro causa,qu.e inter nos agitur nihil dicere , quas hoc si respondere posse , quod e θ tacere non posse .

Redeo ad Hilarium sex tu contra numerabas,ego sexccntos pro illo numerarim, & priscos. Mihi certe videtur mirum , quod Patres antiqui, ut Alcimus Auitus, S. Fulgentius , S. Isidorus, Ioannes Antiochenus, &alij qui Cassanum, & Faustum Episcopum Regiensem aperte insimulant,& culpant de haeresi Semipelagiana , ne leuiter quidem tangant Hilarium Arelatensem , cum tamen ille coaevus fuerit Cassiano , & Fausto. Prope erant, & vicini illi Saeculo citati P P. & nihilominus cum omnes acriter pugnaxent pro Augustini sententia , nullus eorum tamquam h

sem sibi contrarium vidit, aut habuit Hilarium Arelatensem. Solus Pater Noris post duodecim Saecula a tempore Hilarii Arelatensis de longinquo positus hunc Semipelogianismi naeuum in eo animaduertit, durior Gennadio. D. Leo in volumine suorum operu typis excusso Lugduni apud Michalem Liberal .Epistola Decretali Io 6.scribens ad Episcopos per Arelatensem Galliae Prouinciam constitutos post obitum Sancti Hilarii ita loquitur . 2uod ergo

in Arriaiensium ciuitate, defuncto Sanctae memoria Hilario, virum etiam nobis probatum Fratrem Rauennium , secundum de eria Cleri , honoratorum , se plebis , unan miser consecrassu, bonum Fraternitatis Uema opus nomo iudicio comprobamus.

D. Prosper lib. a. de vita contemplativa.Cap.s. Denique Sanctus Paulinus, vi Vsi melius nonis , ingentia praedia, quia fuemur sua , vendita pauperibus erogauit, sed cum poma

18쪽

γe propter perfectionem contemni, sine impedimento perfectipois posse Ecclesiae , qua sunt profecto communia, po ideri. 22 id Sanctus Hilarius 8 Nonne er ipse omnia bona sua , aut parentibus reliquit , aut vendita pauperibus erogauit Is tamen cum merito perfectionis suae fieret Ecelesiae Arelatensis Epi- opus quod illa ιune habebat Ecclesia non olum pe sed i , sed etiam acceptis fidelium numerosis Dreditatibus ampliauit. Icti ergo tam Sancti ram perfecti Ponti ora factis euidentibus clamant posse , o debere fieri quod fecerunt. Tandem ut appareat quanta sit doctrina, & eruditio Macedi accipe hoc specimen Venetum, & obstupesce. Leonis Sancti Marci Rugitus Litterarii per dies octo continuos ore P. Macedi obseruantis Minoritae prolati;

serenissimo Principi DD. Dominico Contareno Venetiarum Duci. DE Sacra Scriptura , tum veteris, tum noui Testamenti, deque eiusdem sensibus, versionibus , interpretatione, expositione.

IEMADissimo, ac Excellentissimo D. ADUO D. Marci

Procuratori Contareno.

De Romanorum Pontificum serie , successione, authoritate suprema : deque Concilijs Oecumenicis, & caeteris, ac eorum Causis, Praesidibus, Doctrina.

Isiactrusimo, ae Excesseniissimo D. Andrea D. Marci

Procuratori Contareno.

De Historia Ecclesiastica: tum ab Adamo usque ad Christum : tum a Christo usque ad annum praesentem.

Ilia Triissimo, ae Excellentissimo D. Angelo D. Marci

Procuratori Corraro

De Sanctorum Patrum , & Graecorum, di Latinorum aeta

19쪽

omnia exponentur; sententiae afferentur: defendentur. U. Consecratus

Procuratori Sagredo.

De tota Philosophia: & Theologia speculatiua , & Morali: ac illius scholis, praecipue Scotica, Thomistica, Iesu iti- ea: deque Sacris Cationibus, & Institutis: ae libris iuris Ciuilis. VI. Consecratus Ilumi pres, ac Excellenti limo D. Bapii Lia D. Marci

De Histori a Graeca, Latina, Barbara, praecipia Itala, &

Veneta. . - -

VII. Dedicatus IllaEriissimo, ae Excellentes o α Perro n Marci Procuratori Basadona hunc S. R. E. Cardinati. De Rhetorica, ac illius arte, ac methodo: ad usum ita redacta, ut quamcumque quis quaestionem dicenti ponat, de ea ex tempore dicentem audiat. VIII. Dedicatus Ir, Dil o, ac Eccellexti simo ra Antonio Grimano ad Summum Pontis .em Oratori electo. De Poetica ad mentem Aristotelis: deque illius formis &versibus. Poetis praecipuis Graecis, Latinis , Italis, Hispanis, Gallis. oblata quavis materia, ex temporalis eam Poeta suscipiet, & versu describet. HAs Theses summa omnium expectatione, & admiratione exceptas sustinuit Pater Macedo, euentu felicissimo, Praesentibus multis Excellentissimis D D. Procuratoribus Sancti Marci, & compluribus Senatoribus, & NobLlibus Venetae Reipublicae , & magno numero Doctorum sac Religiosorum virorum, etiam alieniginarum, quos fama exciverat. Interrogarunt, & probarunt hominem innumeris quastis, di argumentis Doctores, ac Magistri omnium ordi-

20쪽

ordinum: quibus ipse ad votum respondit: ae si praemedita

ta omnia habuisset. Tanta felicitate, ut nunquam tituba-rit , nunquam dubitarit , nunquam haeserit, nunquam cunctatus fuerit. Imo saepe accidit, ut arguentibus quae obij- ciebant, aut obliuiscentibus, aut male recitantibus, ipse

dicenda subministraret, & corrigeret. Inter quos fuit unus qui Sacrae Scriptum locum malἔcitarat: & alter cui locus Virgilij memoria exciderat: & tertius qui nonnullos autho- res suspectos pro sua sententia allegauerat: Primo igitur j testimonium Sacrae Scriptum correxit. Secundo versus Virgilij suggessit. Tertio subtraxit suspectos authores, &idoneos subministrauit. Iam vero Achio nouissima de Carmine exemporali admirabilis visa est omnibus . Is fuit en- thusiasmus hominis, ut plusquam duo millia versuum repente effuderit, & argumenta sibi proposita, ex temporali Carmine reddiderit: inter quae fuerunt duo: Giganto machia , & furor Medeae Filios occidentis. Haec ille vix audita suscepit, & versibus ornauit ingenti plausu, & admiratione. Fassi sunt omnes nunquam se simile quidquam vel vidisse, vel audisser nec sibi persuadere potuisse unum ho- .minem tot tamque diuersa genera scientiarum complexu rum fuisse. Mirati & acumen, & eruditionem, & eloquentiam , & Venae Poeticae ubertatem. Terminauit actionem Epigrammate in laudem Vrbis Venetiarum pari omnino illi celeberrimo, ab insigni Poeta Iacobo Sannazaro composito.

Quod quia excellens habitum fuit, in Bibliotheca Publica Sancti Marci auctoris manu scriptum affigi iussum , & praeterea ad usum communem typis mandatum. Itaque eum

Virum dignum Senatus iudicauit , qui Ciuitate Uenera d naretur , & cui Cathedra Patauina, quae tunc vacabat, liberali stipendio praeter consuetudinein aucto assignaretur. Depingi vero eum suis sumptibus curauit Illustrissimus, ac . Excellentissimus Dominus Antonius Gri manus tunc Or

tot ad Summum Pontificem destinatus,& hodie apud ipsum legatus. Sed Pictura opus non erat et , cuius fama futura

iam erit i

SEARCH

MENU NAVIGATION