장음표시 사용
251쪽
l steritate.Sed laetare iterum,nam charissimae meael sub Genitricis auspicijs resurget semper tua Soboles,eritq; meae Ecclesiae peculiaris fulgor. Sic. alloquebatur tanquam amicus alterum amicum iChtilius Bernardum, reuelauitq; plurima schismata,& scissiones in Ecclesia, suturas insectationes in Summos Pontifices, regressum sanctissimae Sedis Apostblicae Auenione Romam opere Sanctae Catharinae Senensis. Sic multa detexit de Sanctis Senensibus, & quanto suturi emolumento essent Ecclesiae. Superaddidit uniuersalem luem qua vexada erat Italia,pestiferas Senae contagiones. Multa insuper de fame,bellis,ince. dijs,necibus in italicis plagis, multa de factionibus, cladibus, salsis seductoribus, fidei perdue libus , Ecclesiae calamitatibus in Anglia, Flan-idria, Gallia, Germania, multisque alijs in locis P ' s disseruit'. Lacrymabatur ad haec profuse Bernar-Disi Ieb,ω- dus Beatus,texitq; omnia silmmo venerabundus silentio; morti tamen,& tandem proximus Cycnus felicissimus,qui moriens cantus recinit diui, no , quae audiuit,aperuit.
aruit Beternardo Diuus Benedictus, eiq;
KNous nostrae salutis millesimus trecentesimus quadragesimus octauus agebatur
252쪽
2 os cum Deus etsi pius,& misericors,tamen aliqua-do Iudex, ct Vindex totam Italiam peccatis scedam, sceleribusq; sordescentem ubique flagello saeuissimo pestis diuexabat. Tanta erat hominum nequitia,ut nequiret,nisi generali absumi contagione. Vita hominum tam obscoena,vi communi morte videretur solummodo depuranda. Rogabant viri sancti, & praesertim Beatus Pater no sier supinis ad Cllum manibus veluti alter Moyses, ut Dei ira cessaret a Populis, a Prouincijs tam misere corruentibus. Non sinebat ardenti si simis lacrymis diuinam clementiam suppliciter orare, ut vindictae gladium pietatis in vagina reconderet . Oranti ergo solemni, & festiua di gloriosissimo sacra Diuo Benedicto, Monachorum Patri, apparet idem sanctissimus Patriarcha gloria unde quaque praecinctus aurea, & caelesti interfusus lumine, silcque illum est alloquutus . t Fili Bernarde ad arboris radices securis perue-linit, iam Deus Italiam suis flagellis plectere de- Paim,ehis
crevit,iam sanctum indixit bellum,iuq, tuiq; si ij lin Christo geniti voluntati diuinae inhaerere tiisti . betis. Ne pro corporibus seruandis preces am- Greg. Gmplius effundite , pro tot miseris animarum fluctuantium turbis,sceletibus exagitatis,diuina vi--is. scera obsecrate. Peribit quoad corpus una cum limpio iustus, i a vidisti, di in dies videbis dehinc .l
Tu etiam Creatori tuo vitam restitues die Augusti vigesima Sic iubet,sic decernit Deus. Q. tare , pro tua Anima ad Dei volatura solium descendent caelestes Alisteri, veniet Beinardus Cla-
253쪽
rete uallensis Abbas, quem praecipuum colis Patronum. Adstabit defensor,& stellatae viae lucidissimus comes.Esto sortis,&robustus,lumbos pretcingito,& attollito sacem per hoc breue tepus.
Esto in aduersis constans, egenis consulito, accurrito miseris.Merces tibi magna manet,& cita manet. His prolatis, in tenues luit visionebulas. Vocem elevat tum Bernardus sublata ad siderata Bem. pr. Vtraque palma,atque in haec prorupit. Amor sam amor dulcis,suavis amor, quo me vocas ξ Envenio enio. Vror mi Deus,ut tua facie pei fruar, posthabeo terrea, caelestia intuens O inclyte mi Patriarcha Benedicte,ter benedicte. O vere Pater, qui tam paterne erga me te geris. O utinam ego dignus nitus tuus. O Sanctus Nuncius accelerato, quas dixisti vias, dies, horas, momenta is, ardeo,taVReo,consumor,offertur mihi iam nunc
quod tam longo temporis interuallo exsuspiraui toties. Eiusmodi preces,& suspiria coepit dehinc Beatus Pater sanctiori disciplina, &seruentiori-
j'Gperibus comprobare.Incumbebat totus ad seMisi in f pietatis opera, ad logissimas orationes,& ad anumarum languentiam salutem. Pulcherrimus ph nix diuinos inter ardores e suo cinere aucupaturus vitam, aduolaturus ad vitam.
254쪽
Post exceptam cclitus visionem,& de sui obi
tu propinquo reuelationem, toto eo Mar. tij, vel potius Mario rh Mense in oratione , contemplatione,pietatisq; operibus supra consuetudinem perseuerauit , carnemq; etsi aetate flaccidam , pallentem , in litis tamen amictationibus premebat , ut humanum corpus,quasi in Angelicam speciem commutaret. Interim signa dabat clatissima immense cordis laetitia ex consideratione auditi Nuncij,quod scilicet breuissime carnis inuolucris, mundanisque fallachs exsolutus, Dei conspectu esset fruiturus. Quari initio men. sis Aprilis in unum Monachis ante se conuocatis,sic coepit.Verissimum esti fratres,&Filii dilecti, ut in ea viscera, Deum ab homine persecte amari haud posse, si persectE proximus non dili gatur . Nec bene quis Deo deseruit,lqui proximum deserit, eiusque necessitatibus non auxiliatur,non accurrit.Si bellua in praecipitem foveam incidens , aut sub sarcina satiscens, adiuuanda amica manu ; quanto magis homo ad Dei imaginem conditus, si necessitate prematur ξ Homo, cuius finis aeterna beatitudo;Homo,cuius anima
Greg. Lamb. in vita B. Pe n. lib. cap. I6. Noluit B. Ber. sine ρο nitentia abbae vita discedere. B. stern. suos Monachos alloquitur, T ad chari tatis opera insirmosque adiuuandor pene labo. rames horta
255쪽
Coenobitas tutos reddit de non con trahenda lue
Dei sanguine redempta est.Psaltes ille regius ubdens populum languescentem,morientem,rogabat, ut diuina pietas ultionis virgam ab eodem , auerteret, ad se solum conuerteret ardentissimocharitatis igne. Quis ergo nostrum eriliqui Chrusti sectamur vestigia charitatem nos docentis, qui pro tot seruandis animis hoc tuis tempore nolit sanguinem in undas effundere,millies obire mortem Christi exemplo per oppida,& rura,per compita, & urbes sestinemus, famulatu humillimo, operibus seruilibus, adhortationibus pijs, o filij mei, serviamus languetibus,ne,nullo iuuante , sine spc' pereant, & una cum corporibus animas amittant.Vobis autem singulis Dei nomine firme sipondeo, quod dum in hisce operibus impliciti eritis,nemo ex vobis subiacebit morti,etsi confidere,vos charitatis stimulis ad illam alacriter ituros. Redibitis, Deus mihi dicit,incolumes. Intuitus est Beatus Pater in coenobilico grege nimi hilaritate, & ad tabefactos adiuuados bene cunctos paratos: quare.illos,sicut Christi Di scipulos,& Apostolos binos misit, ut aegris opere,& sermone opitusaretur. Ijsdemq; dimissis invdat,ut die ante Puigiliu Sactissimae Virginis Matris Assumptae in coenobium se coserat.Ipse autevt optimus Dux ante omnes sua exequitur iussa,& una cum pauperculo socio ad infirmos curandos properat. ot vero eificacibus exhortationibus adiuuerit,quot e mortis saucibus vindic ueritiquot fuerit perpessus labores diu,noctuquequaque vocatuβ, quot proprio exemplo ad exi-l
256쪽
mia charitatis opera inflamauerit , quot insignia argumenta praestiterit sortitudinis, tolerantiae , paupertatis,humilitatis dissicile dibu est. Expe-lctantq; hqc omnia calamum eruditiorem,seliciorem. Inter centenos tabefactos tuto gressit obambulat, vulcus palpat horrendum, totus amor medicas apponit manus , & leuamen quodque fert. Vere sortissimus Christi athleta Bernardus, cuius charitatem nec pericula, nec mors tepefaciut.Phoenix diuini amoris sestinat ad obitum,&nonnisi inter flammatem dilectionis rogum mori exardet. Viues immortalis, qui lucidas inter istas flammas interitum anhelas.Te Sol diuinus a tanto charitatis sulgore expectat redeuntem, ite aethereas inter illas flammas parili statione aeternum faciat Artunatum.
Tertiadecima die e sugusti Monachis Senas in Caenobium Diui Senedicti aduentantibus diem, horamouesui obitus B.Fem. nardus aperuit, animamq; si eius purisisimam ef
IN una collem Monachi in coenobio Sadii Be
257쪽
erga miseros aegrotos labores innumeros, quod in tanta tabefactorum multitudine, & putreicentium cadauerum aceruo, nemo perijsset, ut pro
phetico spiritu illis Beatus Pater praedixerat. In Iperuigilio ergo sanctissimae Virginis Matris Assumptae congregatis Monachis sic suprema concione exorsus est, & Iocutus Beatus Bernardus .
Munus est boni Patris, atque Pastoris a Filijs, ovibuique suis discessuri aliqua praemonere, qux utilia,quae sancta sint. Abiturus sum ego,o Fiiij, quos Deo peperi, ab hac mortali vita , iam mea mors imminet,grandis restat mihi via,ex hac humili terra ad Caeli apicem. Vt autem laetior ante diuinum tribunal sistam ad vestra prouolutus genua, irriguis Iaclymis vos obtestor per Christi crucifixi viscera , ut mihi ignoscatis quidquid mali erga vos peregi, siquid ore mali protuli, mquid opere mali detuli, siquid inscius non boni , vel omisi,vel commisi. Ignoscite vas iniquitatis
ego sum peccato obnoxium;nam cum inutilis essem seruus parcat vobis Deus me super gregem vestrum constituistis Principem. Homo extiti , nihil a me humanae miseriae alienum puto, plurimo crimine statui,ad malum festinus, ab bonum torpens,ni Deus sitae pietatis manus exhibuisset. Obsecro vos extremis hisce colloquijs, siquid meum erga vos amantissimum studium, siquid vestra integritas potest,& charitas,ut condonetis mihi culpas meas. Prae omnibus amate,& timete Deum, nihil Dei amore pretiosius, nihil Dei timore sapientius. Credite, omnia, praeter
258쪽
1 I rDeum,qui vere omnia est,esse nihil. Pro Deo co- temnite terrae scenica oblectamenta,laruas inanes,sugitiva mendacia. Parvipendite poenas,tormenta,Tyrannos, ludibria,& quidquid moliri ipsa possunt Tartara. Recogitate hominum , vel Daemon si inolimina,& vires non posse vobis auferre, nisi hanc breuem, & se ipsa fugacissimam vitam,& mundana haec constanti cursu labentia. Vera animae vita ipsius Dei est, qui illam vel ad barathra dare potest ob crimen praecipitem, vel immortalem illi conserre gloriam, si strenue cπ-tauerit. Omnia ergo pro anima posthabenda . Quid corporis robur, quid diuitiae,deliciae,pompae Θ Omnia tandem cinis, umbra, vapor, nihi Custodite Filij mei regulam Diui Patris Benedicti, quae nobis a Dei para custodienda suit exhi bita, in illam dirigite mentis obtutum, se vobis militantibus pro Iesu,pro Ecclesia,pro monastica disciplina, pro vestris animis,militare vexillu, labarum augustissimum. Egregiam praestate Su perioribus vestris obedientiam,sicut mihi viginti septe annis, quibus vestri curam habui, paruistis. Vos inuicem euangelica diligite charitate; ea enim si inuicem,ut par est, colligabimini,potentes eritis in Domino,de inuincibiles crescetis de die in diem, augebitur charitate noster Ordo, secus si in dilectione tepueritis, minorabimini, desolabimini,dicente Iess,omne Regnum in se diuisum desolabitur. Estote pauperes, pledidoq; animo negligite omnes , quas conferre potest Mundus. iuitias;tunc enim diuites eritis,quan
259쪽
do animas h crabimini vestro exemplo, vestris pcibus. Sitis vigiles,ne ab immanissimo mortalis generis hoste, qui semper circuit quaerens quem deuorei,decipiamini. In Fide sortes estote,& aa mortem libentiori memoria animum figite, ut eius meditatio peculiaris vestra scientia,qua dincti sapientiores eritis ijs,quos sapientes Mundus
stolidus veneratur. Plerique vestrum vitam com mutabitis citissime, a tenebris ad Iucem proIecturi estis, a malis ad bonum, a bello ad pacem, ab aduersis ad solamina, ab umbratili morte ad veram vitam vocabimini. Ante, & post meum' obitum, nonnulli alij ex hac vita discedent uni uersali hoc pestis flagello Mudi e peccatis exorto. Crastina albescente luce, cum sit solemnis. Virginis Matris in Caelu Assumptae festiuus dies, operibus sanctis in eiusdem Virginis gloriam 'alacrius insistamus omnes. Ipsa Beata Mater,&'me vobis dedit,& me nuc vocat, & pro vestrum omnium salute tota pia excubabit tota misericors. Non poterant sancti illi Monachi, haec
Beato Patre memorante, continere lacrumas, cumque audirent imminere tanti Patris obitum excruciabantur,fisi tamen diuinae clemetiae eius 'dem voluntatis sensum retinebant unanimem . Die igitur immaculatae Matris Virginis astra su- per, chorosq; super Angelicos translatae, Beato Patre iubente, omnes Monachi retroactae vitae
vel ipsas labeculas lacrymosissima consessione expiarunt, diequξ sequenti Diuo sacra Roccho religiosos viros pestis inuasit,& ante decimuri octa
260쪽
213 octauum diem eiusde mensis plurimi ex iis obiere Coenobilis, ut Beatus Bernardus praenoscens caelitus praedixerat, iuxta cuius praedictionem , etiam alij,vitasvncto Beato Patre, eoncessere Fato. Ipse vero omnibus cotagioso morbo presisis perimmenso spiritus ardore deseruiebat,solabatur, naturae vero denique cedentibus sepulcrales honores soluebat,ultimaq; christianae pie tatis ossicia religiosissime praestabat. Appetente autem die Augusti decima nona sui obitus bene conscius lectuia se composuir pauperrimo,& penitenti. Ibi statim sanctissima Ecclesiae sacramenta flebundus rogitauit. Eucharistico pane gense. bus prouolutus, obfusus lacrymis uberrimis, &ardentissimis suspirijs, purgata leuissimis maculis anima,pie satis reficitur,sactoq; oleo persigitur, Incipiebant vires absumi,animus tame ergi Desiardentior.Ligneam crucem,in qua Seruator hu'manae mortaltatis pendebat crucifixus sancte amplexus , ipsum Iesum , dc seraminata illata membra saepissime deosculabatur , inclinabatque languidum caput animum ematurus; praeserebat purioris amoris notas pijssimas, selutus in sanctissimas voces,de dulcissimos planctus . En dies,aiebat,mihi omnium charissima,6 mi Deus, o mi Amor. En dulcissima dies.O me selicε inter haec tua viscera pro me laniata flagellis, de serro,
qua libeter c xspiro. sint meae animae tumulus tua vulnera.o Iesudesu,Iesu accelera,cur tarde me cum agis Langueo,moriosiquia non morio e solue hanc animam, moriarIesu mi,ut tecum vi