Iohannis Georgii Graevii Oratio inauguralis pro litteris. Habita Ultrajecti a.d. 13. Kal. Novemb. 1661. epochae Dionysiacae

발행: 1662년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Uam sollemni inaugurationis me festivitate, more quidem majorum,

su recitavi oratiunculam, eam nunci

vestra quoque ductoritate typis descriptam ad vos fero. Si meo animo mihi licuitati obsequi potius quam vestra: voluntati, a qua discre- bono civi piaculum esto nunquani illam sivis-i Praestabat enim domi eam latere & inter alias perire chartas, quam publice censorum; asperitate jugulari. Pauci quidem sunt praecipue hac stempestate qui de his studiis possunt in conssilium. mitti, omnes tamen passim videas sententiam ferre. de iis qui legendum aliquid etiam non publici sa- iporis proponunt. Quo quisque est imperitior, &rerum, quae ad hanc causam cognoscendam requiruntur, hoc est, indolis Latinae linguae, interiorum litterarum, artis emendate, apte, ornate ac distincte dicendi rudior, tanto facilius & audacius pronum

3쪽

tiat. Sed ut honina petulantia nemo commoviabitur, nisi qui putat sibi quasi portisculum publico

esse datum V omnium ora cohibenda Maranda:Sic paucorum illorum , qui superstites dignitatem rei litterariae sustinent, uibus littera: ipta, ut nunc est, aliquando efferentur, scohorresco sane quando Europam nostram circumspicio & penuriam d

chorum veraeque eruditionis contemtum cogum) judicia non revereri, i aut hominis est arrogantis & effrontis , aut suae. exrstimationis po

steritatisque securi. Ab utroque hominum genere mea ratio alienissima est, qui antiquissimum duco illis paucis placere . quorum judicium malo quam

omnium storum, & Vobis Viri Sia m mates, meam observantiam, obsequium, contentionemque in mandatis mihi partibus bene, di cum fructu nostrorum adolescentum gerendis probare. In hoc mihi omnia sunt. Valete , Illustres Domini, &quam secundis auribus vos audivisse orationem haec vestra de illa edenda voluntas declarat, eam nunc a legentibus non respui & adducta fronte e cipi opto. Alias melius, si vivo, & vobis dignius munus offeram. Trajecti ad Rhenum Kal. Nov.

4쪽

. Foti

ORATIO

INAUGURALIS.

xLLUSTRES AC PRAEPOTENTES D. D.

ORDINES, NOBILISSIMI, AMPLISSIMI DO . VINI, PRIE TOR, CONSULES , SENATOR Es . A ADLΜIM CUR ATORES, MAGNIFICE Do. . MINE RECTOR , PROPTASORES CELEBER.RIΜI, COLLEGAE HONOR ANDI, RE VERENDI PRAECONEs VERBI DIUINI, PRAESTAN TISSIMI DOCTORES, MAGISTRI; CIVES. OMNIUM ORDINUM AC GRADUUM HOSPITES ORNATISSIMI. Vos QDE IUVENES LE UTISSIMI, MUSARU Μ, PATRIS, PARE 'UΜ UE DELICI.α. Agnopere vellem vobis hoc ORcium, mihi vero in hoc loco dicendi necessitatem quam mihi ista dies imponit, licuisset con

pendis ere. Praestaret enim nec vos desiderare celeberrimum AEMILIUM, coelo nuper re- .donatum, cujus disertissima voce magna cum audientium dele-----etatione & applausu istae exedrae a pulpita tot annos personuerunt, quique ante hos Vi- - A gint,

5쪽

inti sex annos postem manu tenens sollemni nuncupati is carmine ictam Musarum aedem dedicavit: nec me tantae nolis , tantae exspectationis, ac tam ardui laboris provim iam suscipere Romanorum Imperator Otho,quum e sorte. γrivata ad tractationem summae rei ambitione populari e nersisset, secumque cogitasset quantam subimet aleam, tuam obnoxius ac trepidus in illo fastigio ageret , quantae 'urarum, sollicitudinum, variorumque caluum moles a res ac diademata premeret, temeritatis tuae poenitenti anu estatus perhibetur in hanc vocem erupisse τι H ω ρύu αυλσῖς i Num & mihi longis tibiis fuit canendum Z Istud Caesaris dictum mihi etiam, qui me ex tranquillo quasi municipio ac secessu, Daventriensium Gymnasio, non obscuro illo quidem, sed bonarum artium ; praesertim elag ntiorum litterarum cultu ac disciplina , praecipue Vero magno dece re meo commemorando , in celeberrimam ac perquam negotiosam urbem, in hanc florentissimam orbis Ε ropaei Academiam in istum Foederati Belgit ocellum,in ta tam hominum lucem, in conspectissimum hoc artium ac

disciplinarum theatrum passus sum produci, mihi. inquam, istud Caesaris dictum quispiam sorsan haud absurde insusurraret: Nunquid & tibi suit canendum longis tibiis ὶ InteIl

go enim quantam exspectationem sustineam . quantum ecimen in eruditionis ac facundiς experimentum istς tot gravissimorum ac eruditissimorum virorum consessus, ista omnium in me conversa ora flagitent, quanta in posterum documenta cottidie in scholis publicis ac domesticis hic tectissimorum juvenum ex toto orbe consuxus exigat. S ne, si tanta in me esset ingenii, vis, aut dicendi facultas,

tantaeve doctrinae copia . quantam postulat dignitas istius personς quς nubi hodie eminentissimorum hujus urbis

Magistratuum auspiciis, ac auctoritate, vestiaque, P tres Academici, secunda suffiagatione imponitur, 'm snam exhac sollemnitate voluptatem caperem, praesenti m

6쪽

Duot o INAUGI Las. v aque 'animo ad dicendum, quod nunc more ac instituto maiorum faciendum est , surgerem, ac prodirem. Quid enim vel conceptissinus votis majus a diis immortalibus optare

poteram, quam tot annorum labores, impensas, operamque in doctrinae studia collatam cum dulcissimis fructibus

ac egregiis praemiis compensari, latissima exhibendis viri tibiis laxari spatia, ct in celeberrimo hoc bonarum artium mercatu pretiosas illas Musarum merces cupidae juventuti deserre 3 Si artifices scenici, aliique qui ludicris se tuentutartibus exultant,quando ludis, aut gladiatoribus in magni

Populi corona virium artiumque edere experimenta,& in o

mnium oculis licet ipsis exhibere quς dudum in ludis suis sunt meditati: quid ni ingenti esserantur gaudio disciplinis Uptimarum artium eruditi, quum diligentis & vigiliis ipsorum honos habetur, magnoque spectantur theatroΘMihi sane, cui haec omnia cum maxime tribuuntur,incredibilem si serrent voluptatem, si expectationi vestrae ct votis meis rerumque tractandarum majestat i responderet facultas. At quum diligenter rationes hujus instituti mecum ineo, & apud animum tum loci, in quo verba milii facienda sunt, amplitudinem,tum audientium,qui,relictis rebus,prssentia sua hanc recitationem cohonestant, dignitatem, tum etiam si diorum , ad quς interpretanda accitus sum, magnitudinem, di varietatem reputo, pariterque curtam meam supellectilem excussa, quae in tergo est, mantica, recognosco, non abest quin conturber ac contremiscam. Ingenii enim mei

macies ac imbecillitas non patitur me ignorare quam longe ab his titulis absim, quos litterarum, quae malii praecipiendae sunt, ubertas requirit, neque eo inficias, qui mihi nunquam blandior, aliis autem tribuo semper plurimum. Rubiconem tamen hunc transi, nec licet salvo pudore ac dignitate pedem referre retro. Quin & cunctationem istam tanquam humilis & abjecti animi multi aversari multi videntur. Confirmat me vestra,Patres Conscripti,aucto A 2 ritas,

Diuitia hyso ig

7쪽

litas , cui parere quae invidia est 3 Erigit me vestrum judliacium, de quo judicare religio mihi fuit, quum aequissimi

ingeniorum alienaeque industriae arbitri sedeatis; prςsertim quum mihi ipse conscius sim, nec vos fugiat, me nullis malis artibus, nulla prensatione, ac largitione hunc locum quςsivisse. Cum plerisque omnibus ira comparatum est ut iniqui simus rerum nostrarum aestimatores, aut niamis ample R elate, aut nimis demisse, ct humiliter de no bis ipsi sentiamus. Inde praestat, Patres Patriae, in dilige tia & providentia vestra, jam pridem cum maximis aliis in rebus, tum praecipue in capiendis vestro Athenaeo praemdibus spectata acquiescere, quam nunc inconsulti pudoria calumnia vos obtundere, R intempestiva abjectaque coi fessione imbecillitatis, quam supplebunt industria, vigiliς .sudores, quibus omnia pretiosa, omnia desiderata, omnia arcana & recondita veneunt , ct a diis immortalibus nobis deseruntur. Non refrigeranda sunt illorum studia , qui non in ipsum fastigium, & arcem quasi omnium disciplinarum Potuerunt aut per aetatem, aut ingenii vitio eniti. Praeclarum est, si ad prima non queant eluctari, in secundis subsistere aut tertiis. Platonis & Aristotelis, Homeri & Virgilii, Ciceronis & Demosthenis capitalia ingenia alios non deterruerunt, quo minus animum ad illas appetulerent artes: nec Apellis inimitabilis imanus & exempla, aut Coae Veneris pulchritudo,aut Iovis Olympii,aut Dory- ori emendatissima simulacra alios, quia nequirent imulari , removerunt quo minus in tabulis scribendis, signis. Ve fingendis operam ac ςtatem consumerent. Nihil a me exigetis, spero, cui vires meae non sint pares, si cognoveritis me nullam unquam nec corporis, nec animi conten

tionem declinaturum, unde aliquis ad vos & hanz Academiam fructiis pervenire possit. Ergo ad me redeo., &, discussa omni cunctatione & trepidatione, prompte & at zriter succolla, quscunque imposita mihi simi & injuncta.

8쪽

1 o DLae I o I N A U G U R A L I s . sTe immortalis Deus, Sator rerum ct mundi Auctor , te Servator ac Sospitator orbis, Teque sons ' origo omnis sapientiae Spiritus Sanctissime. Te, inquam, trinum nomenn numen Dei unius unum supplex obtestor ac Veneror, uti haec pia coepta bene ac feliciter proveniant utique commissi iam mihi provinciam fortunes,ut Academia lisc mea etiam arte & industria indies convalescat, ac salutaribus corro-horetur incrementis. Nunc quum mecum cogitem ac recenseam cujus rei causa locum hunc publica auctoritate conscenderim: non videtur milii tempus istiori augustioriaque auspicio dedicari pose, quam si humanitatis disciplinam, cujus doctrina meae fidei credita est, ab iniquis ejus osorum maledictis ct criminationibus vindicem, illius dignitatem asseram, & ad ejus cultum studiosos adolescentes accendam. Qus mea ratio a non nullis sors an improbabitur, qui in illa disputabunt argumento promiscuis declamatio-bus detrito non rumpenda esse subsellia, ae auditorum a res onerandas. Sed hi reprehensores nostri instituti quin illorum in numero sint, qui adversus nostras artes veniunt, non possum a me impetrare ut ambigo. Nam quum tam

infestum mansuetioribus Musis seculum currat,quum indies magis magisque studia litterarum obsolescant, quum tanta, qui eis obtrectant, sit multitudo,tam late ista, non horum tantum, pro quibus stamus, studiorum, sed omnium scientiatum ac disciplinarum pestis pertineat , quis gravetur hominem , qui pro illarum salute adversus imposiores, qui incautos adolescentes ab iis abducunt,excubat,omnesque o casionis articulos bene de bono publico merendi tanquam e specula observat o nisi cui dignitas rei litterariae odio est ac dolori,quique bellum indixi uss earumque cultoribus in t quae opportunior occasio rectis consilis studiosam juventutem monendi vel coelo posset delabi quam istud temporis momentum quod huic rei dictum est,mconsecratum, ut accingar ad illas artes instaurandas, quas Optimi ac do-

9쪽

6 Jon λ NNEs Groxo II GR vvlictissimi senis funestus obitus in hac Academia assiixit ae

paene extinxit Salubria consilia nunquam intempestiva. Iuni, aut justo frequentius inculcantur. Haec enim tanquam phylacteria ct amuleta adversus sycophantarum fraudes adhibenda, ne illis eximia ingenia austrantur. Nuhil equidem huic loco, tempori & auditoribus convenienatius excogitari potest, quam si operam dedero ut exti l etur funditus pessima ista opinio , qua corruptores iui animos si non omnium, certe plurimorum, ab his studia is, quς humana antiquitas appellavit, aliena re calumunantes ea nugis tantum puerilibusque Grammaticorum ae Rhetorum elementis occupari, nihil conferre neque ad la dem S gloriam consequendam, neque ad salutem Reip blicae tuendam, neque ad vitam commode exhibendam, nihil tandem iis divinarum legum ac caerimoniarum, nec Prudentiae juris, nihil artis medendi nec sapientis stladium imputare. Quae calumniae ut sunt pestilentissimae, ita v nissimas esse ac mendacissimas ex sutilibus eorum argumentis, quibus improvidam juventutem circumscribunt,cogia scetis. Primaria & palmaria ine longum faciam a crimin tio , qua studia nostra disserunt, praeclarosque adolescen tum conatus retardant, est, nihil in iis momenti possitum esse ad recum publicarum tutelam S stabilitatem, sed iam niis tantum & quibusdam frivolis contineri quisquiliis. Nam quum videant eos, qui ad elegantem & veram eruditionem juventuti viam faciunt , nunquam sere gubernaculis Reipublicae admoveri, aut rerum actibus adhiberi, non causas orare, non judices sedere , non Regum amicitiam , aut Principum contubernia adsectare, non populari jactantia efferri, sed procul omni ambitioso tumultu domi in litteris & otio innocentem vitam decurrere, sibi & suis Musis canere , aut totos esse in lucubrationibus suis excolendis ; eo dementiae prolapsi sunt ut decreverint nihil illos nisi poetarum fabulas, aut historiolas quasdam P ranc

10쪽

tiost ΑΥ Io INAUOURA Os. Silas tenere ad demulcendos pueriles animos: aut omne tempus & laborem ponere in facienda oratione., aut potius calamistris quibusdam enervanda & estaminanda. At, i quiunt , cui bono est scire quis Andxomaches pater fuerit kquot liberos sustulerit Niobe, quot per annos Ulysses cucurreri quot Penelope vacua in frigido toro viduas noctes traduxerit, quomodo caeli obsidione exciderint Gigantes p. Cui prodest nosse quis Athenarum auctor fuerit, quis Romam statuerit veterem, aut excitaverit novam, quando ianitiorum noctibus operati sint, quis verba min/ntia duodecim tabulis Romae infixerit, qui suerint Athenie iasium . Archontes, aut Lacedaemoniorum Ephori, aut Carthaginiensium Miktes Θ Quem Virum gravem unquam con movere poterit ista garrulitas, A vanissimus inanium vocum ac sententiarum strepitus, quem vos eloquentiam dicitis 3 Quando satius erat tempus iis discendis locare , quς in usu aliquando essetis habituri 3 Qui his minutiis A ineptiis omne aevum impendund, a sapientia tam longe absunt, quam a suavi odore qui in culinis habitant. Sapientiae diversorium pectus est non lingua inanes lacatarum Vocula R sententiarum sonos instar torrentis essundens, quibus insidias facilitis imperitorum adolescentum , aut senum, pueris similium auribus. Porro quae vanitas ct levitas in explicandis oratoribus ac poetis, vestris illis deliciis L Vos Ionim fabularum interpretes tantos plausus excitatis , si quando vocabulum aliquod obsoletum, quo Euandriter olim usa est, aut abstrusam aliquam narratiunculam.

aut antiquum quendam ritum eruistis, ac si pacata Asia ab rhis quadrigis Capitolium ascenderetis, A saevissimorum homum sex millia per ora civium traheretis. Haec sunt fere, Auditores , quς rustici illi Ec ab omnibus Musis 8c Gratus lienissimi calumniatores de nostri ordinis R. loci hominibus grandi supercilio pronunciant, & quibus cultio res artes in contemptum&invidiam apud imperitum vulgus adducere

SEARCH

MENU NAVIGATION