Iohannis Georgii Graevii Oratio inauguralis pro litteris. Habita Ultrajecti a.d. 13. Kal. Novemb. 1661. epochae Dionysiacae

발행: 1662년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 Ion 'ANNIs Gro ac Ii GRAE II . conantur. Nec infeliciter ipsis cessit. Plurimorum mini adolescentum ad magna surgentes animos corruperunt, &quasi pestilenti quodam sydere adstarunt. Non vero vi ac sobore argumentorum Vincunt ue sed ingenti magnificorum promissorum hiatu imprude nies ac propter judicii imbecillitatem nescientes verum fictumve discernere inescant, dum illos laboriosa bonorum scriptorum lectione & disiicili scribendi exercitatione, quam stas ista sponte sua detre- ctat, levant, otium, delicias, honores pollicentes, quas somnianda, R desidendo nimirum sint adepturi. Nam quum intelligerent tantam esse harum artium praestantiam. ut argumentis, quibus oppugnabatur, deteri nullo modo . possit, ratione & insidiis usi sunt, callidisque quibusdam

commentis incautam aetatem circumvenere promittentes,

quibus maxime capitur, dulcem inertiam & laborum ii

munitatem.

Quamvis vero nunc istos homines paucis possemus a, solvere & jugulare opponendo eis spectatam apud omnes' paene divinam prudentiam illustrium hujus urbis Procerum,uirorum cum benevolentia erga hancAcademiam,tum

praesentia & magnitudine ammiac consilii omnem laudem excedentium, qui si haec madia nulli rei esse, nihilque prosdii aut ornamenti reipublicς adferre decrevissent,facile i horem in arcessendis, &sumptus in constituendis illorum Prosessoribus absque ullius reprehensione Sinvidia compendilacere potuissent, .mquius tamen cum illis agemus. Diluemus singula, quae in nos evomuerunt, eOnVitia, ne aut superbi audiamus, aut praeVaricatores. Ut efiiciant quod volunt insectatores horum studiorum, in eorum m gistris accusant otium quod formandae juventuti, ct libris aut legendis aut scribendis impendant, quibus nos clamant aflixos esse tanquam Sirenum a eopulis, neque inde posse avelli. aut trahi, sive ad clavum reipublicς capiet dum , i sive ad subsellia frequentanda, ad causas discendas c

12쪽

ΟχATIO INAUGURALI s. 9R lites aestimandas , aut quicquam eorum ambiendum, quae tam ardentibus votis & studiis omnes cum m xime consectantur , utpote quς ad divitias & civiles dignitates lata via ducant. Inde nos tanquam vilis &abjecti animi homines traducunt, qui nihil altum 'praeclarum audeamus adsectare, sed in ignobili otio desidem ct umbratilem vitam transgamus. Sed, o boni, quam bene nobiscum agitur si haec est nosti i landi calamitas. Quod vos vituperatis facitam. in illo &solidam gloriam ct 1ummam selicitatis humans sitam esse sapientissimi quique ab omni aevo judicaverunti Non dicam ce Epicureis, qui, si vulgo credendum, malebant in hortis oc actis suis tanquam voluptatum & deliciarum tabernis, desidiaeque sta bulis consenescere quam ut Ii negotio, nedum turbido Rei- publicς operam suam mancipare: qui ct Deos infelices so- te praedicabant, sullius rei cura ilicitarentur, aut prς-

essent rerum humanarum procurationi. Hos tanquam h mines communis sensus expertes, quorum sententia di dum explosa est, mittamus. Arcesiamus Socratem, Virum

ct morum lanctitate, & studio commodandi patriae suae unum omnium, qui unquam Vixerunt primum. Is Socrates . licet esset prudentissimus tractande Reipublicς ct a magistratibus Atheniensibus propense quidvis summarum diagnitatum ipsi decernentibus ad illam capessendam incitaretur, nunquam tamen illorum precibus ac desideriis veniam dedit. Patris tamen suae tantopere cupiebat, ut vel ipso capitis discrimine, si res exegisset, ejus pericula deprecari non suiset detrectaturus. Nimirum in animum induxerat divinus senex se de illa noni posse melius mereri. quam si in sormandis adolescentum, ac emendandis corruptis natu grandium civium moribus elaboraret.

Si rectoribus sapientiam . justitiam , spectatamque ad id modestum: Imperatoribus sortitudinem & moderaticinnem , subjectis obedientiam ct majorum legumque reve-

13쪽

Io Iou ANNIS GEORGII Gl Eurirentiam, omnibus aequi bonique amorem ingeneraret. ει

ejus disciplina prodiit Alcibiades qui maximi imperii su versi & recuperati auctor fuit, & unde stabat, eos victoria

comitabatur. Ut ut vero propter pravitatem indolis remanserint quaedam vitia, quae diligentia Socratis extirpari non poterant, suerunt tamen intra Virtutes. Relinquo autem cum vestris animis putandum quanta monstra viti rum in bonorum omnium perniciem & patriae suae exitium producturus fuisset Alcibiades, nisi ea Socratis doctrina minuisset. Haec nobis concinnavit etiam Xenophontem nicum summi imperatoris exemplum, qui decem millium manu contra innumeras Artaxerxis copias, prostratis Rad internecionem caesis auxiliis, in ipso hostilis soli mediatullio incredibili fortitudine non pugnavit tantum, sed &vicit, salvamque & sospitem ex tot barbararum & sortissimarum gentium faucibus eripuit: totque horridas ct incutitas regiones emensam patriae redonavit. Haec autem ipse assignabat scholae Socratis. Ex qua prodiit quoque divinus Plato. Quanta is prudentia potuisset rempublicam tiaci re, si aut hoc a nimo suo potuisset impetrare, aut regiabus id hortantibus & convitio quasi flagitantibus voluisset auscultare argumento sunt incomparabiles libri, quos de civili doctrina memoriae ac posteris consecravit: sed coi templationem rerum caelestium, meditationem virtutum , illisque alios imbuetidi studium civilibus negotiis longe antepos Alicubi testatur sibi nihil antiquius suisse quam ut sui opera prodesset patriae. At quum intellexisset se oleum ' operam perinde perditurum, ac si cum essceta mi liere in sonem prolis consuesceret, utpote quae conclamata sit, & nullas amplius salutares medentium manus patiatur, nec habenas prudentium rectorum audiat, se ab omni cuvili iunctione abhorruisse ue praesertim qui exploratis limum haberet, non illam tantum, sed omnium gentium respublicas ςque male habere, hinc diis votisque esse relinquen-

14쪽

ORATIO INA uoux At in radus. Platonis discipulus ct successor suit Aristoteles. Qua

tus autem hic esse potuerit in rebus gerendis testatum no-

his secit ejus discipulus, quem praeceptis suis parem orbi terrarum secit, qui ipse fatebatur se plus Aristoteli quam parenti suo debere. Ne dicam de incredibili illa trudentia, quae ex ejus libris quos de republica temporis A barbarorum injuria superstites nobis esse sivit elucet, quibus nihil viget par ac secundum. Stoici sapientem quidem non arce ni ab administrationibus publicis, nunquam tamen Zeno, Chrysippus, aliique illius haereseos principes ullam reipublicae partem attigerunt. At sorsan hos binnis sapientiae antistites nostri accusatores eorundem crimium, quae

nobis impegerunt, postulabunt, prςfati umbraticos esse doctores, qui non inutilia quidem de republica literis consignarint, sed si ad eam gerendam accessissent sque inepti rectores suturi fuissent, atque stolidus ct ignavus miles ille celebris sophista qui praesente Hannibale de ossicio imperatoris ambitiose disputabat. Quis credat tantos viros non in usu habuisse, quae aliis praecipiebant; quibus tantum profligaverant in discipulis suis, ut non ornarent m do& vindicarent patriam, sed & cum immortali gloria ejus sines longe lateque propagarent Θ Neque propter i

horem , neque propter imprudentiam gerendi nolebant curam reipublicae suscipere prudentissimi mortalium : sed quia credebant se utiliorem operam navare patriς, si assiduis doctrinis juvenes a luxuria ad frugem & virtutis cultum revocarent, ingenuisque disciplinis imbuerer seros nepotes utilissimis ac in omne quum duraturis se istas erudirent. Ciceronis eadem sententia fuit, qui in .siablica ab incunabulis sere immortali cum gloria est vemus , e que se, omnem vitam, imo spiritum quoque R animam in pendit. Is asseverat liquido neminem majus meliusve reia publicae munus asserre, quam qui doceat atque erudiat juventutem , his praesertim moribus atque temporibus, stub

15쪽

Iou ANNIS GEORGII GRAEvlibus ita prolapsa est, ut omnium opibus restgnanda sit ac

que coercenda.

Ite nunc nugivendi, clamate, nos alto otio, pinguiaque desidia torpescere , nihil patriae commodare , si

mnem operam, curam contentionemque conserimus in

producendis ingeniis, quς aliquando Ecclesiae & reipubli

cς maximas utilitates sunt praebitura. Sed videor mini a dire reponentium susurros nihil nostris studiis intercedere commercii cum istis. Ne in alienam messem immiti re falcem. Illos totos fuisse aut in investigandis, aut docet dis altissimis A praeclarissimis rebus di nos in anilibus fabelliis, aut jucundis historiolis, aut comtulς orationis pigmen iis omne tempus conterem Ex quibuS utilitatem in Ecclesiam. fructiumve in rempublicam majorem non redundare , quam si nucibus luderemus. Divini olim, auditores ac augures, si quando audirent cornicem desinistra ilico Crocitantem malum Vicinis promittebant. Ego , & s diavinitus nesciam, cano tamen, vobisque persuasissimum esse velim, exitiale fatum, ubi hae voces j actantur, omnis praeclarae scientiae prope abesse: ignorantiam & bam bariem plenis passibus irruere , 8c cervicibus nostris imminere. Sane ante mille admodum & trecentos annos eadem via ad mortem litterarum & omnium bonarum artium interitum itum est. Despuo omen, ct Deum obt stor, ut hic metus vanus sit, eoque si quae pericula impen dent, defungamurra Vereor tamen ne eadem calamitate fastidium & contemptum sui praestantissimae arres ulci scantur, magnaque mercede cognoscamus fabulas istas Pocr ae , historias, poliendae orationis studium, quod isti tantosce exagitant, non esse res tam viles & tralaticias, in

quibus nul la opera homini ingenuo ponenda sit, sed nec λne magnis sapientiae incrementis posse disci, & gravi religionis ct sacrarum legum jactura, fatalique omnium discurlinarum interitu . 'gligi. Quod ut melius cognoscatis se

diisque

16쪽

ORATIO I N A U O U RA L i s. 1 3 dusque error inanium reprehensoriam penitus ex omnium animis evellatur paulo altius sontes nostrarum artium i . vestigemus oportet. A Vobis, Auditores, contendo,ne illa, quam adhuc mihi praestitistis, refrigeretur attentio, ac reluctuum orationis meae cursum , quem angustis spatiis clicula scribam, destituat.

Studium exornandae orationis. ad quod fabularum AD historiarum cognitio in primis spectat, antiqui,& etiam nunc omnes ii, qui pretia rerum non instrumentis, quibus essectae sunt ι 1ed ipsis rebus metiuntur, eloquentiam dixerunt, quae tam arcte cum sapientia apta & copulataest,ut nullum serat discidium. Eloquentiς enim fines longissime patent, qui non oratorum solum ac poetarum gentem, sed totum disciplinarum ambitum complectuntur. Nulla est ars ac li- heralis doctrina, quam eloquentia non obnoxiam ac quasi vectigalem habeat, quaeve non ipsa sub ejus ditione esse cupiat. Omnibus enim, quas sibi vindicavit illa diva, splendorem ac veneration*m quandam asilat, qua honesta maesis ac venerabilis hominum animos advertunt & perces sunt. Nimirum & virtus , quod poeta ait in pulchro corpore venit gratior: &majestatem regum S principum, non

magis illud excelsum fortunae i astigium, in quo positi sunt, regni opes, & provinciarum amplitudo, quam dignitas corporis, purpuroe, sceptrum &insignia illa regia sanctit

te augent, ut a tanta hominum multitudine adorentur. Omnis rerum praeclararum scientia magna obscuritate involuta in abdito jacet: quam ubi homines ingenio sollertia que acuti indagarunt, ac animo & memoria sunt complexi , promere vero & tradere aliis non possunt, ii nullum operae suae serent pretium, nec fructum ingenii sui capient.

id enim quod scimus nihil est, si cum aliis non potest communicari : nihili sane siet, si sordido ct inquinato serm ne explicetur , perinde ut dapes lautissimas , si in caeno. Oblitis Vasis apponantur , homines non agrestes &B-3 uiliu

17쪽

t Iou ANNI s GEORGH GR xvii inhumani fastidiunt. Uerum quando quae subtiliter sunt limquisita luculenta oratione hominum insinuantur notitia non solum tenebris, quibus erant circumfusae, pulsis in itulustri locabantur, sed&splendore suo mirificam sui admurationem & amorem in animis omnium concitabunz in

inim quasi sol quidam rerum humanarum ac divinarum Gloquentia, qui illos quidem primum ac maxime illustrat apud quos oritur, poetas scilicet & oratores , sed deinde radios suos longe lateque diffundit, ct lumen suum nulli invidet, nisi qui instar Troglodytarum id ipsi fugiunti Na-κales vero prςstantissimae disciplinς antiquitate originis

Pientiae non concedunt: certe in eodem sinu ct contubernio utraque adolevit & fuit, ut ita dicam, corroborata.

Antiquissimi mortalium, qui primi bene dicendi & recte

sentiendi vias investigarunt, sunt poetae. Sic septem illi principes Grςciae, Solon, Periander, Bias &cceteri, qui toli ea tempestate laude sapientiae claruerunt, poetae dicebantur. Inde recte Platonis posteri existimaverunt Poesnesie Philosophiam antiquam numeris & fabulis involutam :Philosophiam vero poesin recentiorem perspicuis sens bus expositam sine numerorum & fabularum pigmentis. Prisci enim illi sapientiae consulti poetς omnes bonarum artium disciplinas ac sapientiae studia recondiderunt sub fabulis, tanquam mysteria in cistarum serculis, ad quae adspicienda

ct tractanda non nisi eorundem sacrorum homines admitatebantur, profanum vero vulgus a sanctissimis rebus are

batur longe. Quam rationem postea quoque tenuit Pythagoras , ejusque disciplinae homines, qui non quidem

numeris constricta oratione ; sed libera ac 1 oluta, obscura tamen & operta usi, senigmatum, gryphorum, ac symbol rum figuris & integumentis divinas, quas tradebant, sciet tias, celarunt, & quasi in reconditos ac famae ignotos mnus abdiderunt ad quos nullus vulgo patet aditus. Uol bant enium utrique ut sua prudentibus tantum & initiatis - es eni

18쪽

essent cognita, nec uactis pate aevilescerent, & tanquam res tralaticiae impuris hominibus essent contemtui. In poetarum gentem a sacra transierunt, qui ipsi Philoso phorum nomen tibi imposuerunt. Hi a sabularum illece bris & carminum lenociniis abstinuerunt. Nuda ct aperta oratione exposuerunt, quς illi astu abscondebatit. Tai tum vero abest ut abhorruerint ab ornandis ii*, quae dic bant, ut potius in polienda oratione summopere elaborarint, artemque recte illam excolendi & excogitarint &memoris prodiderint. Equidem Xenophontis Socratici . Philosophi excellentissimi, tanta suit orationis suavitas ac dulcedo, ut non tantum apis Attica diceretur ; sed Gratias ejus sermonem finxisse, quin ipsas Musas ejus ore laquutas esse crederent. In Platone tanta fuit dicendi vis ct copia, tantus splendor & gravitas, ut Iovem ipsum, si

cum hominibus loqui vellet Graece, Platonis sermone usurum suisse Cicero testetur, quo nemo unus rectius de eloquentia potest aestimare. Plato vero non fuit unus ex multis , sed qui Antimacho Clario unus fuit instar multorum quem propter divinam Philosophiae scientiam Philosophorum Deum veteres appellarunt. Nullus enim in omni memoria repertus fuit, qui & gravior intelligendi ac dicendi auctor edet, nisi forsan ad ejus discipulum A successc rem Aristotelem laudis hujus societatem pertinere judica Verimus. Quo nemo suit in rebus vel inveniendis vel judicandis acrior, ut merito dubitarint an scientia rerum, an Varietate operum clarior putandus esset: sane princeps omnes artes, quae ante illum indigestς jacebant, composuit, & via ac ratione tradidit. Hunc vero propter oratio

nis copiam aureum flumen landere idem Cicero judicat. Istius gloriae aeque ut docendi provincis haereditat venit Theophrasto summo Philosopho, qui a dicendi divinitate nomen invenit, quum antea Tyrtamus, postea ab Aristotele Ophrastus, tandem propter divinum os Theophrastus. dice-

19쪽

iis Iou ANNI s GEORGI 1 GR ae v II diceretur. Neque qui posterioribus temporibus Philosophi celebres floruerunt dicendi midium neglexerunt, & a pri

rum laude degenerarunt. Carneadis tanta suit in disseret do vis, tanta eloquentia, tantum acumen, ut quibuscus rue de reluis dissereret, sive confirmandas, sive impugnanas eas suscepisset, auditores attonitos in suam traheret sententiam. Quum aliquando ab Atheniensibus ad Romanos missus esset, in celeberrimo urbis loco magno conventu

Populi copiose disputavit de justitia, postridie idem dispurationem suam contrairia disputatione evertit , justitiamque ex rebus humanis sustulit, ut populus incertus animi Penderet. quod ubi animadverterat censorius Cato quam Primum legatos absolvendos censuit, quoniam Carneade

disputante haut facile quid veri esset possit dijudicari Quid

dicam de Porphyrio, Iamblicho, Maximo Tyrio, qui v tere Academia instaurata Platonis sui laudem in conju senda cum sapientiae studiis facundia praeclare tuebantur. 'ossem hic commemorare plures, si mihi per temporis r tionem & vestram patientiam prolixo esse liceret. Nam mnes quorum scripta in hoc studiorum genere ad nostram statem emerserunt constanter hoc institutum conseo runt, ut a sapiendi doctrina non separarent artes dicendi. Paucis abhinc seculis demum haec disciplina veterum m lata est, quum Philosophia ex arce illa, in qua plena venerationis ac majestatis in amplissimo cultu petentibus i reprehensa & divina ediderat oracula, mastis A agrestibus hominibus indignissime deturbata est in loca squalentia ac horridum carcerem, ubi tanquam sordida & pannis obsita anus aegrum trahebat spiritum, & sub novis monstris ac

portentis verborum tetrum ac virulentum exhalans odorem omnes liberalis ingenii homines a suo ads pectu dete rebat. Fuerunt quidem nostra patrumque memoria qui miserabili fato Reginae artium dolentes sordes abstergere, injuriae maculas demere, pristinumque iistorem ac dignit

20쪽

ORATIO INAU GUR A LI s. I tem, ei reddere condenderunt: sed his semper restiterunt homines male nati, qui, nescio qua snisteritate ac fatuit te, delectati sordibus ac istoribus illis maluerunt rudere

ruam loqui Sed istius horae aqua querelis non est perenda vel ominis Rauspicii caula. Nunc vero intelligitis omnes puto, quae sit illorum immanitas ac malignitas, qui haec tacita tanquam vilia & nullius rei otiosorum hominum

commenta ad deliniendos tantum vana quadam litipati ne puerorum animos nata traducebant. Nagis patebit harum calumniarum sutilitas, si libuerit rationem mecum inire eorum, quae altioreS, ut vocant, disciplinae nostris artibus accepta serunt, quod insulsi R inconditi isti obtrectatores non poterant Videre. Religio, maximum humani generis pignus, non quidem ope eget 2 vindicta aliena, sed tanqua in rupe inexpugnabili ct arce maximi operis sita suis firmata praesidiis, suis tuta & beata est opibus. Nuss tamen olim utebatur perquam familiariter, quarum vicissimmerita in illam constiterunt semper plurima & summa. Cum his enim consuetudinem conjunctam quamdiu habuit rerum Domina, sancta, augusta, & veneranda apparuit: simul ac earum usum dimisit consecta morbis, vulneribus, squal re non solum dignitatem ac divinum illud decus, sed ' sanitatem perdidit, ut non ante coeperit confirmari, quam earundem Musarum opera & ministerio de integro detersis sordibus interpolata ac sibi reddita valetudinem, Vires, colorem recuperaverit. In quanto splendore fuit relligio, inquanto pretio pietas, in quanto fastigio Ecclesia, quum intulas ligerent Origenes, Basilius , uterque GregoriuS NMΣianzenus & Nyllienus, Chrysostomus, Cyrillus, aliique

Graeci sexcenti inter Latinos Tertullianus, Cyprianus, Hieronymus, ut cςteros praeteream. Hi ad sacrarum litter rum intelligentiam, & reconditos ejus sensus indagandos, Praeter propositi sanctitatem, tantum attulerunt eruditio-uia di eloquentiae, ut qui eam non admirentur aut stuporem

SEARCH

MENU NAVIGATION