Des. Erasmi Roterodami Consultatio de bello Turcis inferendo

발행: 1643년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

2쪽

Roterodamus,

Ornatissimo Viro

D. IOANNI RINCRO

uri rudentia celebri ,

ris, Ornatissime Vir, nec eruditione, nec elegantia , nec humanitate mihi videbar unquam paria facturus, huc induxi animum , ut quanto caeteris omnibus eram in serior, tanto verborum copia vel turba potius superarem. Cuiusmodi telam ordiantur monarchae, Videmus omnes. De colligendis belli nervis soliciti sunt permulti, de ducibus & machinis nonnulli , de mutanda in melius vita. quod est totius negotii caput, de adu niversos ex aequo periinet, vix quenquam video cogitare. Nec satis admirari postam, unde tantus stupor Chri-A 1 stia.

3쪽

CONsu LTAΤIostianoru animos occuparit. Quum tot plagis divinitus admoneamur , ut &paucioribus sint assiicti AEgyptii,&mitiores sint, quae referuntur in Apocalypsi Ioannis : tamen plus quam Phryges , domini toties ad meliorem frugem provocati severitate, nihilo reddimur meliores ; imo potius tanquam deplorata mancipia, collecto adversus verbera callo , benignitate numinis abutimur ad peccandi pervicaciam; & adversus misericordiam tem porariis malis nos invitantis ad vitae correctione , praefraetiores evadimus. Bellis, latrociniis , civilibus tumultibus , factionibus, expilationibus, pestilentiis , penuriae, fami, in tantum assuevimus, ut iam pro malis non habeantur. Fecit Deus, quod solent medici fideles: novavit remedia, immisit inauditum & immedicabile lὲprae Quam nescio quare vulgus biem Gallicam s quum siel omnium gentium communis. Percu Dl sit hominum genus ulcere vere pessimo. Tam horribile malum adeo noni docuit nos castimoniam, ac sobrieta

4쪽

na BgLLO Tu R CICO. tem , ut plane verterimus in iocum. Nam eo res devenisse videtur, ut inter aulicos , bellos ac festivos, quemadmodum sibi videntur , homines, ignobilis ac rusticanus habeatur, qui

sit ab hoc immunis malo. Quid hoc aliud est, quam domino nos castiganti oppedere, mediumque, quod dici solet, digitum ostendere ξ Successit dogmatum irreconciliabile dissidium, si nec id sane simplex ; cui citra contro-I

versiam an iam ex parte non minima praebuerunt corrupti mores eorum,

quorum ale condiri debuerat populi

stultitia. Nec qui traducuntur, de corrigenda vita cogitant, nec qui traducunt , melioris vitae specimen exhiberi

Ac minimum abest, quin hoc quoque

tam atrox rei Christianae malum , in fabulam ludumque verterimus. QSid est minarum , quas Levitici 26, &Deuteronomii 28, ob violata ipsius Praecepta, Dominus intentat, quod in nos non incideritὶ Tot iam annis quid non bellorum vidimus ' Quae caree ora cruore nostro Quoties iensimus Turcicum gladium , ultorem violati

A 3 foederis,

5쪽

foederis, quod cum Deo pepigimus

Quod pestilentiarum genus non sumus experti, non minus in agiis quam in urbibus, ut fugere nihil aliud esset, quam mutare periculo periculumὶ Baculum panis quoties sensimus confractum 3 Quam multi sunt ubique, qui comedunt panes ad pondus, nec saturantur' Nuper in Italia regionum feracissima, quam multi fame perierunt λFortasse nullus adhuc comedit carnes filiorum ac filiarum suarii. Sed tame a quid aliud quam mutuo laniatu vivimus omnes Z Magnates expilant, rusticus quadruplo vendit sua, negotiatores in immensum intendunt precia , opifices quanti volunt locant operas. Unusquisque dolis & artibus circum invenit proximum suum. Vidimus desolata templa magnifica , confracta si- inulacra , sacerdotes ea actos. Nonne pridem immisit in nos bestias agri va, stantes omnia, quum rusticorum manus tanta licentia grassarentur Nec illa maledictio deest nobis , qua commemorat Deuteron omium : Ducuntur uxores ,& alius dormit cum illis. Iam

6쪽

Iam illa nova non siint, nos neere sementem, unde colligat alius e mos plantare vineam, unde non bibamus:

recipere alienigenas, qui nobis imperent. Nonne igitur Deus veluti frustra. consumptis remediis omnibus , loqui nobis videtur per prophetam : Super

quo percutiam vos ultra, addentes privaricationem Z Non haec crudelitatis vox est, sed summae misericordiae. Quemadmodum medicus paternum affectum gerens erga aegro tum , discruciatur animo, quum videeartes suas morbi violentia superari: Charitas tamen , quae iuxta Paulum . .lperat omnia, non sinit, ut laborantem pro deplorato conclamatoque deserat. Dum anima, inquit, est, spes

est: excutit omnem ingenii vim, si

quod insolitum , si quod essicax pharmacum possit excogitare. Ita clementissimus Dominus, & humanae salutis avidissimus, inauditis remediis nos, lolicitat ad vitae castigationem. Immisit morbu medicis omnibus ut incognitum, ita immedicabilem, qui prodigioso rotatu capitis ac brachio-

7쪽

8 CONsu LΤATIOrum misera n His modis discrutiabat viros , foeminas, puellas etiam forma& aetate florentes, adempta interim Sc mentis sanitate. Nec paucos arripuit

diversis in regionibus nova vel phrenesis, vel delirationis species. Nihilli actenus profectum est. Nuper no-,um pestilentiae genus immisit, letiferum sudorem di quod a Britannis exortum , incredibili celeritate per orbem longe lateque divagatum est ,

plurimorum exitio , summo terrore omnium, vel quia novum, ut a medicis minimum esset opis, vel quia paucis horis tollit quem arripuit, vel quia subinde repetit quem reliquit, vel quia pernici contagio latissime grassari so-iet. Agnoscas malum a clementi patre immiuum, quod terrore sinaret potius , quam internecione perderet.

Quid hoc est aliud , quam vox domini clamantis, agite poenitentiam, instat regnum coelorum y In Psalmis dominus, velut assectus taedio, loquitur et Quadraginta annis proximus sui generatio ut huic, & dixi, semper

hic errant corde. Nos & annorum nu

meros

8쪽

ns Ba Lxo Tu R Creo. νmero, & plagarum atrocitate, superamus Hebraeos, utinam non & duricia cordis, semper ad deteriora vergentis,& cum arte studioque medici pugnantis. Nec interim desinit clamare vox prophetica: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Huiusmodi calamitates, quibus sibinde tangimur, nihil aliud sunt, quam

voces Domini, ad se revocatis. Quem admodum enim Dominus pollicetur laeta servantibus legem, ita non minitatur mala, nisi legem aspernantibus. Qitur autem has calamitates immittat , sequitur eodem in loco: ipsi vero rogabunt pro peccatis suis , eo quod abiecerint iudicia mea, & leges meas despexerint. Nec enim penitus abieci eos, neque sic despexi, ut consumerentur , & irritum, facerem p&ctum meum cum eis. Agnoscamus igitur haec flagella, voces esse Domini, cupientis sanare nos, non perdere: quemadmodum docet Psam. 28;

Vox Domini super aquas , hoc est, populos, variis affectibus, variisque doctrinis huc illucque fluctuantes.

A s Deus

9쪽

1o C ON su L TATIO Deus maiestatis intonuit , Dominus super aquas multas, vox Domini in virtute , vox Domini in magnificentia , vox Domini confringentis cedros, vox Domini intercidentis flammam igneam, vox Domini concutientis desertum , vox Domini praeparantis cervos. Felices sunt, in quibus haec omnia agit vox omnipotentis Domini. Et agit nimirum in omnibus , qui non obturant aures suas. Utinam vox Domini non intonet in virtute, quo terrore salubri commoveat animos nostros ad poenitentiam. Utinam sit in maiestate, ut omnis humana sublimitas semet illi submittat

ad perfectam obedientiam. Utinam sit super aqueos animos nostros, in quibus refrixit charitas, qui dum ab unico illo bono decessimus, defluximus sicut aqua, fluctuantes humanis

affect ictibus , circumacti quolibet

vento doctrinae. Utinam vox Domi-ui colligat aquas in unum,& appareat nobis solida tellus fidei, quae calfacta sole charitatis, pariat Omne genus viItutum. Utinam vox Domini confrin-

10쪽

Dp BaLLO TtR Cico. ic confringat in nobis cedros, non quaslibet modo , sed & Libani. Habet mundus cedros suas, sed purpureas: habet Ecclesia cedros suas, sed dealbatas: Libanus enim Hebraeis candorem sonat. Has interdum in altum erigit ambitio, ferocia. ac mundanis quidem excelsae videntur , spargentes gratum hominibus clari nominis odorem ὁ .& immortalitatem quandam meditantur : sed apud Deum humi iacent odoris ingrati. Has cedros utinam confringat vox Domini: proque his erigat olivas frugi seras, quae lumen alant in domo Dei. Eas nemo potest confringere, nisi vitulus ille saginatus , qui se patri pro nobis immolavit, solus omnium sine exceptione candidus , & filius rhinocerotis, id est, Iudaicae gentis, quae spiritu vacua, literam legis velut unicum cornu torserat

in Christum : Qui, si per fidem gigna

tur in nobis, filius erit bicornium, in- signis ac dilectus, quandoquidem utrumque cornu obvertemus non in

ipsum, sed in affectus carnis. Utinam Domini vox in nobis intercidat flam-Α s mam

SEARCH

MENU NAVIGATION