Apologia libri de reditibus ecclesiasticis, a Martino ab Azpilcueta ..., super c. vltimo 16.q.1. sermone primum Hispano compositi & ab eodem postea latinitate donati aduersus. N. in nonnullis ei contradicentem eodem doctore Martino ab Azpilcueta auth

발행: 1571년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

621쪽

Tertio dico , eos de supradictis bonis testari posse cum priuilegio, dummodo pauperibus, saltem non habentiabus lassicietia ad decenter uiuendum,& operibus piis, & non profanis usibus relinquanti sunt enim illa omnia bona ecclesiastica, &c patrimonio IESU CHRISTI,&suo propriq nomine nihil aut dominii, aut

possessionis in eis habent. praed.S.Item nobis acquiritur, & praed. cap. In praesentia. & cap. Cum olim. 2. cum ei annot. de priuileg. & latius diximus supra eodem lib. quaest. I. monit. IX.& octo sequent. & quaest. a. monit. X X. Quarto admoneo id, quo monitum hoc plurimum confirmatur,se licet;S.D.N. Pium V. Anno. D. I 68.

Quinto Id. Septembris in Bulla reuocationis quorudam priuilegiorum, militibus testandi facultatem in haec uerba abstulisse. Praeterea, omnes &quascunque licentias & facultates testandi, &'alias quomodocunque dia sponendi, etiam ad certam de quan-

622쪽

tumuis modicam summam & quantitatem, de rebus fructibus & bonis immobilibus,mobilibus,& se mouen tibus,ad magistros, priores,praeceptores , milites, fratres, & personas militiarum & hospitalium praedictorum

ratione illorum ; necnon praecepto in riarum, hospitalium & beneficiorum ecclesiasticorum, etiam secularium,& aliorum ordinum regularium , ac pensionum& fructuum quorumcunque prouenientes ; necnon facta hucusque,non tamen effectum sortita utigore licentiarum & facultatum praediciarum, testamenta, & alias dispositiones huiusmodi, etiam si per earudem licentias, & facultates disponatur, quod dimidia uel alia pars rerum & bonorum praedictorum militi--bus, hospitalibus, domibus, & locis unde illa prouenerint, aut aliis

piis locis relinquantur. Decernentes omnes & singulas reseruationes, assignationes, transsationeS, unioneS, annexiones , incorporationes, suppresieli Pp a siones,

623쪽

s9 6 solog, lib. de redit.

sones, applicationes, appropriationes , testamenta, donationes, & alias dispositiones quascunque, quas pra textu priuilegiorum, facultatum, di spensationum & indultorum pr diei

rum sic reuocatorum, ac contra prae essentium tenorem per quoscunq; etiam

dicta Apostolica authoritate fieri uel factas persequi contigerit, tanquam

subreptas & extortas, nullius pro sus roboris, uel momenti esse; nec per eas ius, aut titulum, etiam colo- Tatum , cuiquam acquiri, nesi quemquam quocunque tempore, quavis causa restituti onem in integrum,reductionem ad terminum iuris, aut quod-

uis aliud gratiar, uel iustitiae remedium

impetrare, aut etiam ab alio uel aliis impetritis, aut motu simili concessis, cliti; nec praesentes litteras, de subreptionis, uel obreptionis, seu nulli tatis uitio , aut intentionis nostrae, uel alio quopiam defectu notari, uel im--pugnari; nec sub ullis reuocationibus,

suspensiqnibus, limitatiodibus , . aut o l aliis

624쪽

aliis contrariis dispositionibus, similium, uel dissimilium reuocationum,& ordinationum ab ipsa Sede, quandocunque & quomodocunque ema nandis , comprehendi: sed semper ab illis exceptas I & quoties illae emanabunt , toties in pristinum & ualidum statum restitutas, & plenarie re integratas esse, & censeri: sicque in his& omnibus & singulis aliis supradictis

per quoscunque iudices ordinarios,& delegatos, etiam causarum Palati, Apostolici Auditores, & Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales in quavis causa & instantia, sublata eis & eorum cuilibet quavis aliter interpretandi & iudicandi facultate di authoritate, ubique interpretari, iudicari& diffiniri debere i necnon irritum &inane quicquid secus per quoscunquaquauis authoritate scienter uel igno Ianter contigerit attentari. Volumus

autem similium priuilegiorum dispensationum , facultatum, & indultorum concessionem nostris explodi ternp

625쪽

ribus; & quod nobis licere non patimur, nostris successoribus indicamus. Non obstantibus &coet. Per quae tolluntur latissime omnia contraria,& muniuntur praedicta contra quascunque derogatorias litteras.

commendatoribus non licet ita primogenia siue maioratus te nando instituere , ae clericis D-

cularibus. num. I. commendatorum militarium natus,cur non adeo desiderandus. num.24

XIII. Moneo, ex supradictis inferri; quod licet clerici pmdicti saeculares possunt instituere maioratus magnOS,& paruos e suis bonis patrimonialibus, uel quasi patrimonialibus, & aliis de quibus disponere possunt, perinde atque de supradictis, & uel diuitibus, uel quibuscunq; uoluerint relinquere quemadmodum laici, ut supradictum est, in I. quiest. mon. XXI. XXII. XXX. st seq. & in hac quςst. monit. I. Nullus

626쪽

lus tamen Commendatarius professus potest huiusnodi maioratus fac re pro diuitibus: quia illi dominiorum& possessionum sunt capaces. c. Quia

nos, de testam. cum ibi citatis. Hi uero quia religiosi, nequaquam. cap. Inpra sentia,de probat. & c. a. de testam. Et quoniam tractauimus in prafata rubr. de stat. monach .an Commendatariorum filii sine peccato possint bona libera, quae parentes eorum ante professionem habuerunt ex testamento . uel ab intestato sibi tanquam ha redes quaerere ; & an idem sit dicendum de bonis post professionem quPsitis,& alia his conformia:& quia hic Apologia creuit inter manus plus cl. putara,nil de hac re aliud dicam, pro ter id quod ante multos annos Salmanticae, cum essem gymnasta & c thedrarius illius celeberrimae Acad miae dixeram, nempe iure mirandum; quod tot uiri adeo nobiles, & illustres,& sanguine clari gimo cret,iab omniq; labe delacato prognati, adeoquePp christiani,

627쪽

christiani, etiam habentes aliunde, quo se honeste alant, tanta cura &opere in hos militares ordines comptari , as umique satagant, ob umbratilem illum,quem habitus eorum praemstat, honorem; uel ob Commendarum reditus , quos postea quam fuerint cooptati, adipisci sperant. Cum tamen sciant, aut certe scire debeant; facere hoc, esse facere se religiosos, ut in praefata rubr. de stat. monacho.&supra quaest. I. monit. LVI. & LXII. probauimus, secuti Thom. Sec. a. q. I 88. arti c. 3. Esse praui facere quoddam opus adeo haeroicum & sublime, quod recte factum, quoddam martyrium est, remissionemque a culpa &poena pnestat. authore Thoma.Sec. 2. q. I 89. artic. 3. ad 3. Esse omnibus uoluptatibus uenereis ren unc i are, e

cepta coniugali; idque per dispensa,

tionem, eodem authore, eadem Sec. a. quaest. 186. arti c. q. Esse refutare OmneS honores , & omnia bona saecularia , fietique illorum incapaces, etiam

628쪽

etiam eodem authore , ibidem . Esse uoluntatem suam omnino abnegare,& cam alienae submittere. c. Nullus. cap. Religiosus, de elect. lib. 6. Esse grauiter peccare, cum uel honores, uel reditus in praecipuum scopum &finem tanti operis appetant. Quando ciuidem, non solum hoc tam gran de opus, uerum & quodlibet cuius. que uirtutis, cui pro fine praecipuo praefiguntur temporalia bona, est pra-ium & peccatum, saltem uenialer cumion liceat maiora in minora ordinare, ut nuper probauimus in cap. Cum minister. 23. q. I. nu. 3 o. & olim probaueramus in repet. c. Inter uerba. II.

q. 3. nu. I o. secuti Adrian. in inaod- lib. Io. col.q. Esse item uelle sibi contraria secumque pugnantia, contra. l. Vbi repugnantia. ff. de reg. iur. Est enim uelle per paupertatem sarcularem , magnas diuitias saeculares acquirere ; & per submissionem munda nam, sublimitatem mundani honoris quaerere . Esse liberam facultatcm sibi

629쪽

tam in uita, quam in morte disponendi adimere, ad maiorem & liberiorem consequendam. Esse mille sese impli, care scrupulis, qui sibi ob orientur in utendo alienis, perinde ac si essent sua. Esse denique abuti quodammodo religionis statu, omnium excepto Episscopatu perfectissimo; docete id Th

ma. Sec. a. q. I 8 .art. 7. Imo, & nonnullam dare ansam murmurandi Lu-

theranis, qui dum Ebusus religionum damnare, eas uero ipsas laudare debe- nt, damnant has propter illos impudenter. Adde, quod religiones militares non fuerunt institutae ad indulgendum genio, neque ad diuitias & honores suculares, quibus sui professores renunciant, quaerendos; ut late Thom. docuit. q. I 88. art. 3. ad ψ. Institutae enim fuerunt, ut fidem catholicam a mis defenderent: quod fieri posse probat idem author ibidem art. 3. uiuentes in castitate, quae salutem & uires auget. Est enim castitas, ut quidamaic, omnium uirtutu in uiror, sinaragdus

630쪽

dus; sicut e contrario uenus squalior& mollities enervis, quq ut alius ait, uires eneruat: utque utentes abstinentia& sobrietate, quae ingenia eXacuunt, stratagemata bellorum acrius, & altius penetrarent. Sicut enim caecitas mentis nascitur ex luxuria, docente Thoma ubi supra.q. I q. art. . & ha betudo mentis ex gula, secudum eundem ibidem. q. I 8. art. . sic ex castitate, abstinentia,& sobrietate nascuntur claritas, acumen,& serenitas mentis : quia contraria operantur contraria. c. Scieθdum. 8.q. I. & l. Et si contra tabulas. ff. de uulg. & pupill. Vtq; efficerent corpora laboribus, caeteris. que malis bellicis perpetiendis habilia. Equidem, ipse, ut iudico miseros eos, qui praecipue ob caducos honores , diuitiasque fallaces, sese praefatis ordinibus ingerunt, & addicunt: ita filices arbitror illos, qui iuxta CHRISTI consilium, abnegates semetipsos,& spretis uenereis abisque bonis temporariis, eius Maiestati se, suaq; omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION