Musæ Etonenses sive Poematia in duos tomos distributa. Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. Tom. 1 2

발행: 1755년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

2쪽

. IUVENI PRAENOBILI

MARCHIONI DE BLAND FORD, Si quid promittat indoles optima, Plurimaeque Virtutes, Disciplina cultae praestantissima,

STIRPEM ALIQUANDO MARLBURIENSEM Exornatum, Haec ET O NE NS IUM suorum Carmina, Summa cum observantia, Dat Dicat Dedicat, J. P R I N S E P.

4쪽

LECTORI S.

LECTOREM non Eunensem perpaUCis

moraturus sum, dum Certiorem faciam, quale in manus accipit opustulum. Proprium est Elonis Institutum, ut fmgulis Septimanis rasi a Magistro proposita, quicunque Carmen optimum Condiderit, Praepostum adeat. Ludendi venia, in gratiam Ιpsius, universae SCholae impetrata, redit ad suos ovans Juvenis, Olympico victori nihil invidens. . Summus hic apud nostros Honos nobile, si quod aliud, certamen eXCitat, & acerrima quisque aemulatione Contendit, ut Palmam Cceteris praeripiat. Itaque videas per Campos suos alium propter Thamesis ripas amoenas reptantem, alium sub Ulmo patula porrectum, alium Scamno insidentem, Verius secum meditari; tum maXime OCCupatos, cum Viator inscius, per pontem vicinum transiens, maxime otiari autumet. Quando igitur Musae quisque suae litaverit, ad angustum se penetrale conseri, Chartis mandaturus, quiC- quid excogitaverit, vel Horatium, vel Virginum, vel Ovidium, vel quemlibet denique Principum

5쪽

Principum Poetarum, prout Res suaserat, imitatus ; interdum etiam suo Ipsius ingenio audacter obsecutus, nec prorsus infeliciter sine

Ex his igitur Puerorum prolusionibus, quae per manus traditae non infideli cura conservantur, delectum habes fasciculum: qui si sorte nasutiori alicui minus arriserit, Puerorum esse velim reputet, quo veniam faciliorem Concedat ; sin autem candido Lectori nonnihil voluptatis hinc accreverit, eo nomine etiam m-gebitur. Et sane, si Artis eximiae Reliquias, utcunque mutilatas, libentissime contemplatur callidus Veterum judex; quidni haec Surgentis ingenii Specimina sine taedio percurras pnon oblitus, scripsisse olim RANAs puerum HOMERUM, puerum MARONEM CULICES. Si vero sint, quod equidem magis suspicor, qui sibi vix persuaserint, haec esse Puerorum; certo sciant, Puerorum esse in primo Tomo omnia. In Secundo insuper reperies duo longiora, Feriarum scilicet hybernarum pensa; necnon alia quaedam, quae primis annis Cantabrigiae scripta fuerunt, Juvenes minime degenerasse confirmantia. Nihil tamen omnino

irrepsiste, quod non sit Eronesium, fide optima Confirmaverim. Haec

6쪽

Haec breviter praefatus sum, mihi satis ha- . hiturus, si qui hinc oblectamenti aliquid ceperint, vel Negotiorum taedio, vel studiis severioribus, defessi; si Minorum Scholarum pueris Exemplar non inutile proposuerim, . imprimis vero, si nihil probri hinc ex inscitia mea obvenerit Almae Matri Elonae; Cujus meminimum esse filium pluris facio, quam si Fortunae fuissem. Vale, Lector frontem explica, atque ut his melius fruare, in mentem tibi inter legendum subinde revoca AEtatem istam Auream, quando inter Condiscipulos

Vita, pari studio, paribusque exercita ludis, Jungeret utiliter Seria, mixta Jocis:

Nescia cum Sceleris, cum Curae nescia, raptim Deflueret, certa queque notata, Dies.

8쪽

SUBSCRIBER S

9쪽

SUBSCRIBERS.

10쪽

. SUBSCRIBERS.

SEARCH

MENU NAVIGATION