Ad sanctiss. D.N. Clementem 8. pont. max. oratio habita a Laelio Peregrino in publico consistorio cum illustriss. & excell. vir Stanislaus Minsky ... Sigismundi 3. Polonorum & Suecorum regis orator ... obedientiam præstaret 6. Kal. Feb. 1594. Syluii

발행: 1594년

분량: 14페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

agebatur, atque adeoIpsum caput rerum arbitrio tuo ertas rint, rati id,quod erat, vocante ac praeeunte diuino numine iri Poloniam venisse te pacis sequestrem, ac nihil non e partium

commodo di dignitate moliturum. neque vero huic egregiae voluntati dec lo defuit testimonium, quo aduentus tuus selis citer cessurus confirmaretur. ad primu enim tuum cum Sigi , mundo Rege in patentibus Craco uiae campis congressum,binq. repente Stellae circa Solem micuere, ut nemo non intelligeret, nouam Germanis Poloniaeq; lucem aduent,se, qua suspicionu, irarum, liuorum caligine discussa litigantium mente, essent il-Iustrandae. ita discordium animorum conciliator factus,assertor pacis, restitutor publice quietis, nites Polonorum oculis radio clariore, quam Sol diu nubibus obductus, mortalibus tandem gratus optatusq; illucescat. Tu enim o sacrum Caput, superis hominibusq; carissim v,animos offensionibus grauissimis exulcer atos, ad maiora in dies mala erupturos, molliuisti atq; san istit tu Christianae Reipub. aggerem Turcis, Tartaris, Barbaris immanissimis oppositum,per cuniculos Dqmonis arte subrutu, protinus collapsurum,Deo vires praebente, fulciuisti. tu muruillum Septentrionalem communi hominum hoste quatiente 'vasto hiatu apertum atq; disiunctum instaurasti, murum in qua non Iapidibus atque caementis aedificatum, quas Examilum Isthmi Pelopon nisi aci, sed sortissimis Polonoru pectoribus cκ-

tructum atque firmatum, tu restitutor amicitiae,artifex concordis, liberator Poloniae, parens communis boni merito conela- maris, ac eae in te unum laudes cogeruntur,quas humana mortalitas mortali homini benescentiae & virtutis ergo tribuere potest. Felicissimus ille dies qui te Pontifice aperuit, in fastos

aurea nota reserendus, quando ad optatissimum nuncium pervias effusi Poloni sibi mutuo, ac Reipubl. Christian summum

bonum sunt gratulati, templisq; confertim aditis,Deo immo , tali bonorum omnium largitorisumma multatione grates egerunt . quo enim pacto non gauderem summum Pontificem renunciatum,qtiem adeo cupide Pblonorum dignitati fauentem

vidissentὸ Pater Beatissime, optasset Polonia posse reuellie solo suo, ut te in Petri sedentem solio,ac iura dantem populis prssens veneraretur . vellet Sigismundus Rex ad genu tibi a

cidere,

12쪽

cidere,pede oscillari, ac demum in paternos amplexus ruerti, repetita memoria antiquae voluptatis. Sed quando illam natura, hunc regnorum rationes impediunt ab itinere, en omniuvice ad te transinissus Orator in genua procumbit, ac Si GIMN v N DI III Polonoru Suecorvo; Regis inuictissimi,ac utriusq; illius Regni nomine perpetua liui obedientiam atq; subiectione defert.Te unicum C isti Vicariu,tesummu Religionis Antistitem,te pastorum omnium Pastorem & correctorem,te diuinarum legum custodem veneratur & adorat. per hunc Oratore Sigismudus Rex ita se totum auctoritati tuae committit, Vt prae Sedis Apostolicae dignitate, vilem sibi vitam fore pol liceatur. Poloniae Regnum P. B. magna tibi exstitit seges laudis, ampla pariendet alendaeq; gloriae materia, ingens apud Deum & homines occaso meritorum . Regnum istud a te pacatum se accepisse Rex noster palam fatetur. Perge igitur tueri Regem, qui ne de regno concordibus populorum suffragijs delato conte deret armis, gratia,consilio, auctoritate persecuti. Perge promouere Regnum, quod in remotissimissartibus stum, truculentissimis hostibus obiectiun , vallium se Christiani Orbis a uersum incursus Barbarorum constituit,eaq; appellatione, fi mosis titulis contemptis, unice gloriatur. Perge fouere gentem exploratae in hanc sanctam Sedem fidei, cuius suus ab unia uersae Christianae Reipub. salute seiungi non potest. Id te bro tua singulari pietate, ac erga Poloniam caritate, pastoralio; in omnes solicitudine praestiturum Rex noster confidit,& vicissimessiciet,ut in ea, quam ad praesens per Oratorem suum exhibet, obedientia, integra fide, ac incorrupta pietate ad extremiuriusque spiritum Perseuerct..

13쪽

SYLVII ANTONIANI

fANCI CISS. D. N. CLEMENTIS VIII

CUBICULI PRAEFECTI

LI sECRETARII APOSTOLICI.Msponsio iussis eiu em Sanctissa . ia praecedent orationem reuita. I BILIS Orator. Quod sacris Scripturis traditum est, lilium sapientem laetificare patrem suum,id re ipsa probat S A NC T I s s. D. N. in filio suo carissimo SIGIs MuNDo Poloniae,&Sueciae Rege. vere enim laetitia repletur paternus eius animus,dum videt Rege aetate, & lanam is ornamentis florentem, sapientia excellere, hoc est timore Diai Sancto, & diuinae gratiae zelo, quem & alias saepe,& nuper maxime declaravit,in Regni Succiae naereditaria aditione, litteris ad S. D. N. statim scriptis,quibus grauissime testatus est nihil sibi antiquius, nihil esse optatius,qua Catholicam Religionem in Regno illo restituere.quod sane magna Sanctitatis lug,& huius amplissimi ordinis comprobatione acceptu est. & h dierna quoq; die suam erga Sancta Apostolica Sedem obseruatiYm pr clare ostendit Rex vester hac insigni legatione,qua perte clarum virum,& primariu Senatorem debita Christi Vicario obedientiam, more maiorum iitii solEni profitetur. Et quidem S. D. N. notae, & perspecta iampride sunt Regij animi virtuteς

earu tamen comemoratione valde lςtatur,nihil.n. sinantissimo

patri dulcius, quam sapietate filium laudari,quemadmodum,&illa iucunda fuere, quae a vobis narrata sunt,de veteru Poloniae Regii pietate,religionis propagandae studio, & Regni ipsius mialtari gloria.Na Regnum illudin nati6he,nonminus pia, quam forte in intimo caritatis sinu gerit Sanctitas sua,singulariq. Dei benianitate fadiu esse cxistimat,ut duo illa Regna in ipso Rege iungerentur, eamq; re dissicillimo hoc tepore Christianae Rei p. magnae utilitati fore sperat. Interea S. D. N. hac Sigismudi P. Ionis & Sueciae Regis, pro utroq; Regno obedientia una cu his Venerab. Fratrib. suis S. R. E. Cardinalibus,recipit,& Regi,ac Regni s paterno affectu benedices,c testium bonorum copia,&victoriam aduersus nominis Christiani hostes,a Deo precatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION