M. Augustini Campiani ... Variarum ad academiam pertinentium formularum, et orationum liber singularis divisus in partes duas, quarum primæ accessere legis taurinensis Lycei præcipua capita

발행: 1728년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ao Formularum , 9 Orationum

FORMULA QUINTA DECIMA

Ejusdem argumenti, pro Caralo OctaUO A uenato. Senatoris F.

ΡArum si dixero P.G in Caroli Antonii Ave nati adolescentis eximii commendanda sollertia, non id putetis Candidato plurimae . scientiae tribuendum. Nihil enim soret, quod merito de hoc praedicare non possem. Ingenii, di prudentiae splendor simul emicuit. Nec ei desunt exempla domesticae sapientiae adhuc in communi hac luce spirantia, & futura fortassis apud posteros in illustrium virorum memoria clariora. Id mihi propterea velim artribuatis, qui, dum juveni pileum doctrinae insigne concedo, togam eundem jussu vestro induero jubeo, librisque divini, ac humani juris ejus in studiis diligentiam memorari, ac juvari significo, vobis in omnibus morem, Patres consultissimi, gero. Exercitationibus sessi continuis, brevem can fallor' orationem eupitis ' Habetote brevissimam. Haec

aetas extulit adolescentem aemulum paternae integritatis, ac laudis, avidumque gloriae saeculi sui. Quod reliqui proseram nihiI habeo ;nam quod ad te Adolescens, & patrem clarissimum attinet, hanc mihi veniam date, fimalim hic dotes vestras subiicere, quam loqui. Apud tales, idest acutos viros, & ia-Pientes, non minus in pretio virtus est, quod Vel coram laudetur Parce, vel voce silente, probeturo

42쪽

FORMULA SEXTA DECIMA

iEjusdem argumenti, Fra Iosepho Philiberto Talbis Canonico

PIleum, togam, .& libros tibi de Iuris

Prudentia benemerenti, JUmb Fbiliberte, Senatus nostri consulto, sed ex Regia auctoritate concedo. Dixi, nihil vos moror , di tres, si ita videatur, discedite. Vos , quod Vinrum, ego, quod meum erat, absolvi. Insignia Juveni non insipienti dedimus 3 satis illa ex seipsis illustria, si jure debita. Praevertit ista, decoratque virtus; denunciant illa virtutem. Ast nascentis doctrinae sunt ista do, coraue quid, Prolyta, adultae promittatur, ita telligis: haec ad majora specimina, si mihi credis, semper allicient, semper trahent; no bis aliquid ultra concedere fas non est : Ita, tibi in posterum optima quaeque agendi: lo- Cus erit 3 nobis dandi majora. Sic itaque: f te hodie hoc pollicente J vivemus, . quasit tua, & nova merita praestolantes ita nostra praemia sic praestolare, quasi ob haec vivis. γ

: FORMULA DECIMA SEPTIMA

Ejusdem argumenti, i . Pro Iobanne Gulielmo Cassini. ΡLerique P. C. tales praestitere se se, quales ad Jurisconsulti exemplum composito requirimus Juvenes. Quem tamen inter tot Candidatos uno Ioha e Gulielmo Casui Caiam didato notae virtutis dixerim in schola , &- hiscum magis assiduum, vel qui attentius,

43쪽

2 a Formularum, O orationum ac sollicitius se disciplinis civilibus asseruerit Ego quidem puto nullum fuisse Academiae experimentum in hac sapientiae sede pers ctua . in quo non eum conspexerimus modo, sed & suam non simus attentionem, diligentiam, curam, vigilantiam admirati. Quid plu- ra ' Multi fortassis inveniuntur , quos Jurise prudentiae, ut sic dicam, intime t ngat 3mor, nemo tamen illum signis, factisque magis declaravit. Jure propterea, meritoque Juvenis bonis artibus addictissimus in eorum recipiatur Ordinem, quos hactenus suspexit, ac fre- tquentavit. A studijs honoris caussa misso tingae gestandae perpetua potestas fiat: ei nempe, qui nihil omisit, quod pertineat ad studio sum, quo diligentior nemo reperiatur. Pileo Veletur caput optimis , saluberrimisque prae- . ceptis imbutum. Dentur discendi cupidissimo libri, & praemium simul, & materia laboris. Cuncta demum honorifica tribuantur, qui cuncta passus incommoda studiorum est i iqui hςc accipit, sed cumulatos doctrinae fru- ictus mox redditurus.

FORMULA DECIMA OCTAVA

. Ejusdem argumenti, Pro viebaeie Myngcio Comite Mazytto

M Ajores nostri P. C. aetatem ita divisam voluerunt, ut quum homines certam ejus Partem attingerent, virilem togam sumerent , auspicato tamen , ac rebus divinis factis, ut rerum bene, & fortiter gerenda

44쪽

' Liber singillaris. ' Ρ . 23rum initium a Superis immortalibus repete re viderentur. Melioribus nos auspicijs togam induimus, quippe non aetati illam tribuimus, sed virtuti, & hanc non ex corporis habitu, & robore, sed ex mentis acum,ne , & viribus aestimamus. Hoc modo clarissimo Juveni togam hodie concedimus, quς non adultum eum essς ostendat, sed Virum Pileum nos addimus neutiquam operiundo capiti, sed honorificis Academicae dignitatis exuvijs exornando . Libros potissimum adhibemus; nam quod viro litterato, & Jurise consulio insigne praeclarius ρ Quodnam Juveni studioso ad discendum invitamentum Praesentius, aut utilius instrumentuml Hisce Michaes Angele Comes Ma Vette potitus , quid habeas, scis, quidque sperare possis, habes majora sperato, sed ita, ut, dum illa speras . ea studeas ut assequaris.

FORMULA UNDE VICESIM A t

Ejusdem Argumenti, Fro Dominico Antonio Moresso, iis Jurificonsustorum Collegium eooptato. Uum publico disputationis periculo in e , quam de te priVatim coepimus, spς, nodie nos adeo confirmaris , ut Patrum sententia tibi honesta studiorum missio sit decreta, quo testimonium tibi perhibeatur Virtutis egregiae, hoc pileo te Dominice dono, quod suscepti pro re litteraria laboris prin

45쪽

z Formia , O orationum immortalis. Togae quoque gestandae tibi facio

Potestatem,quam moribus, institutisque no-itris nulli Juris Candidato induere licet,quin caussas orandi, Praefecturas sine fraude petendi, illasque bono publico administrandi Jus habeati At quod omnium caput est, & praeci-Puum, haec tibi pervolutanda civilis scientiae volumina, & explicanda permitto, ex quibus pro Reipublicae salute, & regimine, pro privatorum utilitate, & commodo, aequa consilia, & decreta sumenda sunt; neque tamen verendum tibi, ne in vulgares, humanoque generi noxios incurras erroreS, ubi Veterum illorum expresseris disciplinam, qui universum pene terrarum orbem ad optimas leges,& instituta ita composuerunt, ut accepta prς-.ceptis eorum aequitas, justitia, & humanitas ipsa referenda videatur. Tandem, quod Deus volens Propitius vertat bene , te hortor , &moneo, ut civilis haec ornamenta Virtutis majoribus auctibus augere pergas, ut Academiam mmis honoribus prosequatur alumnum egregium, & civem te Respublica sentiat uti

FORMULA VICESIMA

. .Ejusdem argumenti, Ha Ignatio Caυallerone, postea Verruce Iuridico.

NIbit tam conjunctum prudentiae civiliquum sit, quam Pontificij iuris scaentia, ut vix ille recte dicatur Iurisconsultus, qui non utramque sequatur , bene tecumactum

46쪽

Liber singadaris. 2. actum puto Ignare Ca Ilera genere , ac dotactrina spectabilis adolescens, si Patres post decretam civilis juris missionem te quoque sacrarum legum honore dignentur. Hoc itaque pileum, quod iterum suscipis , sit eius, quam accepisti, dignitatis complementum ς nam publici juris enucleandi potestatem illhaddidisse aequum fuerit, qui studia studijs augeat, laboribus labores accumulet. Parum tibi fuit humanas nosse leges, nisi divinas quoque posses interpretari: haec igitur cape volumina r munere fungitor, & sacri Iuris, quod caetero praestantius est, sensa disquisiturus in Pontificum recipitor adyta. Demum hanc togam, quam suscepisti, sic gerito , ut nunquam obliviscaris divini, humanique Juris Prolytam creatum, quae Divino , quae humano comprehensa sunt jure, non modo scire debere, sed ab omni violati divini, humanique Iuris macula abesse.

FORMULA VICESIMA PRIMA

Ejusdem argumenti, . ,

pro Carolo Pelliono postea Leinici Iudice SEro tandem tibi concedantur honestae missionis insignia at conceduntur tamen . Non equidem tam laboriosum fuerit ad haec adspirasse quam haec consequutum semel , ac tandem esse , gloriosum. Eluxit doctrina, eluxit modestia, &labor eluxit, quibus omnibus ducibus, tibi haec,&majora comparantur , quo tardius

47쪽

26 Formularum, O orationum concessa, eo illustriora. Pileum, & toga accipito nulli magis debitum, debitamque , Quidni & ista dicam, quae commemorantur ab omnibus 8 Superat tua virtus inVidiam. Libros hos demum accipe, quos sociorum tuorum nemo magis fortasse pervolutavit. Haec equidem exantiatorum a te laborum

praeclarissima signa haec dum tibi , jure optimo conceduntur J alijs, qui te imitari

debent, acerrima incitamenta.

FORMULA VICESIMA SECUNDA

Ejusdem argumenti, Pro Josepho Matthaeo Comite malardi.

NEque doctrina, neque meritis destituetur Joseph Matthaeus Coimes malardi, si

hoc breviuimo tempore laudibus, & oratore destituatur. Ita namque censeo P. C. ut solem, sic virtutem, ut aurum, sic viri scientiam sua luce , pretioque contentam esse oportere. Fecit operae pretium, qui, nulla quoque mercede, benefactorum praemium in sola conscientia collocavit. At huic quamvis verbis nostris nec adornara non desunt insignia, pileum, toga, volumina; exinde caput, humeros, manus ciari moribus, Asanguine Juvenis domi,& soris honestatuta. Quod oratoris munus erat, ista praestiterint. Nam si a vobis haec ipsa decreta, hoc Pro summo praeconio fuerit, non immerenti vos

detulisse. Ergo si Candidati dotes ista sub omnium aspectum ponere queunt, si in Academia

48쪽

Liber singularis. a demia, si in soro peraeque nitent, honorant, illustrant, quid amplius agam, Vos ego mΟ-rans nihil acturos p Intelligo P. C., & sinam, ut acta quasi labula, spectatores Iuveni pia

dant , & conventus, me tacente, discedat. .

FORMULA TERTIA ET VICESIMA i

. Ejusdem argumenti, Pro Carolo Uberto: Abbate Maldissuta a Monsilio, , postea casalensis Melesia Canotrico

Non mihi eam Superi dedere mentem

. P. C.,' ut homines, vel ob fortunae beneficia, vel ob naturae munera laudarem. Quς namque sunt viri partes, ubi nobilibus se sic Parentibus ortum, ubi copijs affluentem, beatumque se praedicet ' Porro nihil facilius. in . hujus inauguratione Candidati, quam n bilitatis suae decus, & cumulum honorum expromere. Ullumne ex iis, qui praecessi runt eo nomine, crediderim praestantiorem 'At liqc omnia, vel non sua , vel plerisque communia ; illa , lectissime Iuvenis, propria , & quasi privata, doctrina videlicet, &virtutum in adolescente prima, modestia. Hac summis aequalis . illa nulli secundus: haec sundamentum excelsae nobilitatis, illa generosi pectoris ornamentum: hoc utriusque rarissimo foedere magis gratum, ae spectabile nihil. Quum ergo hisce virtutibus aequales longe superaris, optimo Jure hone- .stae missionis decora tibi permissia, pileus nempe; quo praesertim ornatu Juvenem gloriari .

49쪽

as Formularum, oe Orationum

decebat, qui praestantis ingenij sodalibus licdemque nobilibus fama praeivit. Quid in Urahe , & in otio claram natalibus juventutem , agere deceat, hoc exemplo cognoscat. Ex libris , quibus de more donaris, discent pleris que nobilium, quae tandem . civilis sit disciplina, quam innumeri profitentes, assequuntur pauci, non copilis ex venali scientia ima hiantes, sed virtutis, & laudis, si caetera desint, lucro contenti. Toga, qua nunc ambCiris, te ea prudentem aetate circumdat isqu1 levia , & praeter modum jucunda complectit cunctis impune, multis loco dexteritatis, aut magnitudinis animi fuit. Et utinam voluin latum remissiora, & sapientiae studia forenti

intentiora , non tam enim rara vera laus Vi- .deretur, nec virtutum nomina viiijs imponere cogeremur, nec illaS in veteribus,majO- .ribusque commemorare posse: vino, somno,

ludo, libidini studuisse, ea nunc ignavis, so-eordibusque nobilitas esset.

FORMULA QUARTA ET VICESIMA

Ejusdem argumenti, - Prs Francisio . Semardino muno.

VIrtus P. C., quae nunquam a labore sejungitur, ita nutritur, & crescit, ut pro miorum spe vires in dies acquirat, donec suo firmata robore, nec spe, nec timore mutetur. . Nec ullum magis Juvenum virtuti prospexisse Rege prudentissimo censeam, qui lon-. go intervallo restitutis varijs honoruni ge-: netibus

50쪽

29neribus , opera vestra sive recens illam nutam , sive paullo grandiorem, sive florentem,& optimos producentem fructus apto Veluti pabulo sustentat, & alit. Quarum rerum e go non solum providentissimo Principi, quod opus absolvere properet, sed de vobis gratiam studiosa Juventus habere debet, cujuS laudi, & commodo, cujus famae, & gloria diligentia, sudore , doctrina consulitis. At si quis grati animi signa erga vos ostendisse videatur, is prosecto putetur Franciscus Semar-dinus Prunus nec immodestus Juvenis, nec imperitus. Hunc equidem suorum meritorum immemorem tota gratissimi beneficij vestri recordatione devincium , obligatumq,

dimittitis, quippequum, & quod est, & quod

futurum se fore sperat, totum vobis de te prolixe, ctimulateque fateatur. Itaque quod vos pileum, & quam togam ipsum a me sumere voluistis velut accepti muneris signum induit, & eximiae in se beneficentiae monimentum. Sic autem voluminibus istis utetur, ut eundem haec a peritissimis Patribus accepisse, nunquam pudeat': vosque numqu*m pigeat concessissici '

FORMULA VICESIMA QUINTA

Ejusdem argumenti, Pro Carolo Totto.

SEARCH

MENU NAVIGATION