De nervorum canaliculis animadversiones quas ad summos honores in arte medica assequendos in vetustissimo et celeberrimo Archigymnasio Patavino publice exponet Stanislaus Dedini lendinariensis chirurgiae doctor

발행: 1828년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

Ast ultra progrediamur Alexander Monra cerebrum, nervosque fibris solidis non rectis, sed circumvolutis constare affirmat, quarum unaquaeque quoad

diametrum cum parte pollicis comparari potest.

Felix Fontana Obseruations fur a structure de ners aites a Londre en 1779 postquam totum se dederit ad intimam nervorum texturam e gnoscendam propriis devictus experimentis proposuit nervos ex innumeris cylindris simplicissimis, uniformibus, pellucidis esse consectos. Quilibet aulem cylindrus juxta auctorem enormatur ab humore gelatinoso pellucido, minime in aqua solubili, membranula subtilissima involuto unicuique cylindro proprium involucrum datum sui vaginae exterioris ad instar, quod multiplici sidorum flexuosorum numero Componi videtur. Hinc concludit, plures atque plures cylindros simul junctos nervulum vix oculis percipiendum efficere, a quorum vero congerie nervi omnes majores derivantur.

Vestra procul dubio Praeceptores sapientissimi, abuterer patientia, si alias atque alias exponerem il- histrium aliunde virorum in hac re opiniones publici iuris iactas Antequam vero ad experimenta tranSeam, quibus Parisiensis Bogros Regiam scientiarum Academiam de nervorum fabrica certiorem fecit, praemittere necessariuin esse judico quid prius ei in eadem investigatione expertus suit. Hicce anatoinicus perilissimus quamdam nervi portionem, ut proprio spoliaret nevrilemate acido nitrico cum aqua parum diluto per aliquid temporis su iecit, ex quo periculo agnovit nervos sine nenilemale

12쪽

nil aliud esse, nisi fibrarum medullarium sibi valde prOTImarum congeriem Dein solutione astalina usus fuit, in quam alium immisit nervum usque ad macerationem. Hoc secundo experimento substantiam medullarem unicuique brae propriam destruxit, quapropter demonstrare potuit evrilem singulis illis fibris mednitaribus singulam donare vaginam, ita ut unaquaeque fibra juxta Rei canalis fibratus nuncupari debeat substantia medullari repletus. Quibus periculis in optico nervo institutis, mercurium per illius canaliculos se iniecisse testatur ei aeque ac per alia nervorum fragmenta. Parisiensis Bogros anno 825 breviorem, quam Reil sequutus est viam, et propriis innixus observationibus statuit quamcumque fibram nerveam tamquam canaliculum considerari debere, ex eo quod injectio illas permeare liberrime potest tum vita vigente, quam post animalis interitum. Conspexit enimvero injectionem faciliter, rapideque decurrere per nerveos canaliculos non secus ac si vas quoddam lmphaticum penetraret. Quod si liquidum iniectum, postquam unum vel plures canaliculos repleverit, non amplius ob debilem impulsionis vim progrediebatur, ope levis supra nervum altritus illius incessui se favere potuisse declarat. Si fidem huic Anatomico praestare debemus, ramulos ipse nervi magni sympatici una cum gangliis nulla dissicultate mercurio replevit immo ganglia istiusmodi totidem canaliculis componi vidit insimul colligatis, adspectumque substantiae rubro cineraceo colore donatae praeseserentibus Hosce insuper eanaliculos cum illis nervorum

13쪽

I3 ab ipso gangli prosciscentium communicare Onspexit, et, quod novum mihi profecto videtur, cum ostiolis quoque venularum, quae prope ganglia decu

runt. Canglia quoque intervertebralia accurato exam, ne perpendens compertum habuit durae matris productiones, quibus ganglia obvolvuntur, textum spongiosum essormare, cujus cellulae cum canaliculis an-gliorum ex una parte , cum venis intervertebralibus ex altera continuantur. Quamobrem mercurius a Bo-gros repelitis vicibus in nervum intercostalem injectus ad radiculas nervorum ganglia intervertebralia constituentium devenire numquam potuit. Si vero quispiam postulasset utrum in nevrilemate, an in substantia modullaria canaliculi inveniantur, res illico, teste Bogros, clarescit, cum repletus mercurio nervus acido nitrico prius immersus per plures dies in aqua maceretur: quo si ut nevrilem in gelatinosam ac pellucidam convertatur substantiam. Tune nervus nevrilemate orbatus multas quidem fibras medullares, quibus constat, patefacit, earumque cavitatem, Seu R-naliculum adeo si is parietibus sinitum esse demonstrat, ut mercurii injecti pondus sustinere valeat. Quae cum ita se habeant, pronum est conjicere,

quam difficile sit in tanta opinionum varietate, ac tam multiplici experimentorum copia veritatem eruere Eruntne in dubium revocanda Buyschi et Bid-lo et Albini observationes Omnis forsan de praestanda et a urre et rochaschae laboribus An veram nervorum fabricam tantummodo inspexerunt

Monro et Fontana Anne id communi dignum este0nsensu quod Bogros protulit Rei experimentis in-

14쪽

nixus P erarduum sane unicuique esse debet, et mihi prae caeteris de hisce rebus iudicium serre tunc praesertim cum ope ratiocinii observationes, et experimenta nitimur infirmare. Et re quidem veram Dervi cavi essent, parietibus solidis circumscriberem ur, et motu aliquo donatis, ut contentus in iis liquor, cujuscumque sit tenuitatis, circumiret. Sed si fatentur omnes nervorum silamenta medullari substantia generatim conflari, quomodo nervorum canaliculi molli medulla essormarentur, ut Bogros arbitratur Legibus quin immo physicis adversatur mollem sub-atantiam, eamque cavam liquorem continere, et parietum motu liquoris ipsius incessui, et circuitioni favere. raeterquamquod quale hisce canalibus per universum humanum corpus vagantibus centrum erit assignandum Λ quonam organo fluidum per ipsos decurrens paratur Erit ortasse cerebrum et centrum et organo hujusmodi secretioni destinatum λRefugit animus in tanta physiologicarum rerum luce

id inente tantum concipere. Sed quamvis alia multa essent argumenta, quae contra eorum opinionem adduci possunt, qui nervorum flamenta cava esse existimarunt, quamvis recentissima et valde praestantissima virorum doctissimorum physiologica praecepta iis objici possint, attamen sileat pbysiologia, et quoniam experimenta ill Bogros

in medium attulit, ad experimenta et nos manum

admovere necesse M.

Docet Anatonata quamcumque etsi tenuissimam corporis humani partem vasis donari, ut rite increscat, o nutriatur. Si haec doctrina rationi consenta-

15쪽

IGnea est, nemo sane erit, qui dubitet nervos et incrementi et nutritionis capaces vasis quamplurimis per intimam illorum texturam perreptantibus disseminari.

Ad hoc confirmandum mihi praesto sit prae aliis di. M. A. Leopolitus Caidani, qui in suis Institutionibus physiologicis, cap. XIV. S. 99 in nota ita scribit:

ullurimis observationibus innixus monere pro certo possum inter nerveas fibrillas componentes iertium v quinti paris ramum duas, tresve arteriolas, Venu-udasque constanti, ut videtur, naturae ordine decurre-

re, quae propriis ejusdem rami truncis comprehenniuntur. Vascula haec, et arteriolae quidem talem hau bent habitum, ut prima fronte facile sit ea pro Derucis

nilamentis assumere cumque praeterea haec vasculas absque vitrorum auxilio conspicua sint, plurima au-n tem alia in nervis lenti objectis detegantur, nervos ipsos maximam partem ex vasculis, et cellulosa com-u poni conjectari non dubito. 0 Huic quoque sententiae lavet perillustris Frank cum scribit: ac re qui dem vera, vix allias reperias corporis partes vasorum copia ditiores quam nervos, et quidem non solumn in eorum supersiete, sed in ipsa pulpa. ii Praxeos unio medic PraecePla. Om. IV cap. 5 pag. 27. Quamquam vero haec Caldaniana conjectura nimium exaggerata videatur Soemmerringitio vol. IV. δε-

vrs tu pag. 3a S. 37. tamen et hicce quidem

praeclarus anatomicus observavit vel unam, vel plures arterias ne evorum propagines ab origine usque ad extremum constanter sequi non solum, sed reticula efformare subtilissima , quibus iidem nervi , et singula ipsorum damenta insperguntur. Addit insu-

16쪽

per idem perillustris auctor nonnullis in partibus, ut

contingit in facie, adeo copiosa esse haec vasorum reticula, ut, nervis cultro anatomico una cum arteriis aecurate detectis, et sedulo consideratis, lateri opo

teret, cuncta facie vasa ad nervos tantum spectare.

Pluribus vasis nervos exornari nos ipsi pluries audivimus, et in nonnullis anatomicis praeparationibus conspeximus, ita ut aliquis sortasse suspicaretur me curium, aut quempiam alium liquorem in citatis periculis a Gallo anatomico vulgatis vascula penetrasse, potius quam medullares nervorum, quos dicunt, canaliculOS.

Qua de re cum laudatus Bogros assi et rem sa-cillime votis respondere, cum illustri Praeceptore meo F. Caldanio summa diligentia, et ad veritatem solummodo, si seri posset, detegendam, haec instituta su runt experimenta. Ischiaticum primo nervum de ad lescentis cadavere separavi, et aquae tradidi, in qua maceratus quatriduo suit, et filamenta ab invicem seiuncta. ercurio repletus tubus sui in aciculam nuissimam terminaliis , quo ad minima lymphatica vasa detegenda raeceptor utitur. Acie flamentum nervelim ita persoravimus, ut sitamenti axim ipsa occuparet .mercurius damentum pervadit ita tamen, ut, nevrilematis cellulis dilatatis, de filamenti spongio-ε aut cellulosa textura nos redderet certiores. Idem nobis exhibuerunt duo alia flamenta in memorato nervo tentataci idem vidimus in nervo ischiatico,inrinulla solutus fuerat maceratione idem in duobus silamentis ad nervum culaneum internum brachii spectantibus, et idem tandem in nervo sympatico per

17쪽

collum decurrente, qui unquam de canalicui suspici posset exoriri. Haec cum Caldanio ipsemet vidi, et haec vobiscum solemnior hac die communicare volui, ut quid inde de quibusdam anatomicis, physiologicis ac medicis novis portentis sentiendum sit, vos ipsi, raeceptores et Auditores optimi iudicetis.

19쪽

non sentiunt.1I. Somnus et vigilia sunt duo status peculiares systematis nervos inter se tantum distantes ob vel minorem vel majorem energiam in eiusdem unctionibus. Vitalitas varia est in variis organis et systematibuS. IV.Circulatio sanguinis stimulo materiali debetur. Secretiones fieri non possunt nisi per canalia divergentia.

20쪽

ΡΑΤ AVI I

SEARCH

MENU NAVIGATION