Compendium geographiæ territorialis cum omnibus, & singulis statibus, provinciis dominiis, ac rebus notabilioribus Europæ, Asiæ, Africæ, & Ameri cæ compositum ab abb.ate d. Jo Carolo de Stadel ..

발행: 1713년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

201쪽

capta a Coesareanis an . I 686. Hic olim residere solebant Reges Hungariae . In Hungaria Superiore notabile est . forta litium Comorrae in Insula Schultenes; cum fortalitiis Neu heus et, & Le -poldstat. Magnum Varadinum fam tum pariter fortalitium est versus Tra sylvaniam . Temesvar , forta litiumui Turci cum est. In Hungaria inferiore post Budens e fortalitium, notantur varia Fortalitia , Iaurinense , Strigoniense , Stul- mei menburgense, Canishense , & Sig thense, cum Agriensi . Buda , olim Sicambria, aedificata fuit a. C. 23 . In Sclavonia, seu Illyrico , Eseccum sorta- litium famosum existit , uti & Petri Uara dinum , & Carolo vicum , ubi anno 1699. pax conclusa est cum Turcis. V. Meum Comp. Geogr. Eccl.& in Croatia, Caput Carolo stadium est , & Uvichizia forta litium Turci cum . In Bolaia, duo sunt bona fortalitia, Bania luca , & Iaic Za , quae adhuc occupant Turcae . In Dalmatia Coesareum forta litium est Sensium; Iadera Venetorum ;

202쪽

rum ; Arcegovina, Turearum . Ragusium, libera Republica est sub protectione Turcica. In Servia , Bellogradum. , vel Bellegradum Turcicum, Ianua est in Hungariam . In Transylvania , Hermanis nostadium Caput , & Cronstadium, fomtalitium est versus Vallachiam. Alba lu-lia , urbs pariter nominata est . Transylvania primitus erat Tributaria Turcis , hodie Caesariis In Vallachia, Residentia Ter visco est, territorii Dominus est Princeps proprius Illyricus, T urcis subditus, Hos po-dar in linqua V vallachica nuncupatus.

Similiter in Moldavia , Urbs principalis Iessy est , habens similiter proprium

Principem , sed Turcae subditum . In Bulgaria Turcica , Urbs Mercatorum Sophia, magnum nomen habet. Romania insignis Provincia est Imperii Turci-ci, in qua Constantinopolis , & Adrianopolis. Prope Constantinopolim in angustia maris duae sunt arces fortissimae , Dardanellae nuncupatae. Coustantinopoli Iustinianus Templum S. Sophiae erexit , N a ei-

203쪽

eique s 6 s. suburbia pro dote assignavit,& Clericos Io oo. Deo quotidie servie tes constituit. Bibliotheca Constantinop. corruit

Codices continens 22ocio O. ann. 426. Leo IV. Imperator , coronam auro sgemmisque insignem, ex S. Sophiae AEderaptam, suo capiti imponens, mox febre

correptus moritur an . 78o. Constantinopolis aedificata fuit 633. annis ante adventum Christi a Pausania , Rege Spartanorum , dicta ByZantium a. 33 a. sedes fuit Constantini Imperatoris , capta a Turcis, & postmodum iterum a Venetis, qui q. equos supra portam Ecclesiae S. Marci existentes Venetiis Constantinopoli sustulerunt, qui olim erant supra arcum Titi, & Vespasiani Romae translati illuc a Constantino, novam Romam Constantinopoli construere volendo. Haec pars Turcica, Regnum Thraciae olim nominabatur, postmodum nomen Romaniae accepit a translatione Imperii ad orientem; unde Constantinopolis, Roma ; & Provincia, Romania dicta fuit a

204쪽

r . . 39 tuit; eius extensio potest esse ab oriente ad Occidentem, msiliarium Germanicorum quinquaginta , & triginta quatuor a Meridie ad Septentrionem ; limites ejus sunt ad Orientem, Mare nigrum, Bosphorus Thraciae, Mare Marmorae, &ΗeIespontus; ad Meridiem Archipelagus : ad Occidentem pars Macedoniae,& Bulgariae: ad Septentrionem Mons Derventus, alias Haemus, qui separat Τhraciam a Bulgaria . Pestilentia saepius furorem suum ibidem exercet , quod aliqui ventis de mari nigro flantibus attribuunt ; aliqui vero , quod incolae plerum quae dormiant in terra vestiti , &uniant multos humores , aerem pestiferum facile suscipientes. Vini non adeo, potius frumentorum , & fructuum ferax est Provincia ; nec desunt venae argenti, plumbi , & aluminis. V. Bleau in Atlan

te Majore . .

Principalis fluvius Thraciae, seu

Romaniae est Mariza , in cujus fundo inveniuntur in aliquibus locis vene aureaeῶ

205쪽

pes , versus Macedoniam , qui ab occidente ad Orientem fluit usque Adrianopolim , & iri medio se retorquet versus Meridiem , lambendo Trajanopolim influit in Archipelagum . Non procul ab inde videtur lacus Bistogniensis, qui habet In circuitu ra. militaria Germanica. Turcarum Imperator potius residet Adrianopoli ad Mari Zam , quam Constantinopoli , ob pestem , quae saepissime invadit illud Provinciae Caput , Constantinopolim , ibi Catholici habent exercitium Religionis : Graeci etiam , & Hebrari post Turcas . Bulgaria , & Servia , olim nuncupata fuerunt Marsia , occupando in extensione centum milliaria Germanica ab

oriente , ad occidentem a littoribus maris nigri , usque ad fluvium Drinum , separantem Serviam a Bolaia,& sese extendentem in latitudine inter Danubium , cujus limites sunt ad Septentrionem , & Montes separantes eam a Thracia , & Graecia versus Meridiem . Territorium, fertilissimum est, sed plerumque

206쪽

incultum ob timorem Τurcarum; aer admodum temperatus , & salubris existit. Rivi notabiliores sunt Savus. recipiens Drinum , & Moravus recipiens Nissa vam, & Is ham, qui omnes influunt in Danubium , limitibus cingentem illas partes ex parte septentrionis . Una pars istarum Provinciarum , ad Imperatorem , alia ad Venetam Rempublicam ,& alia pertinet ad Turcas. Sophia , Civitas Bulgariae principalis est , sit uata in via Constantinopolitana versus Vie nam ἱ muros non habet , ob vastitatem Urbis: Beglierbejus Rumeliae ordinarie ibi residet: Semandria Caput est Serviae. Bel gradum ad Danubium , Caput est Rasciae, captum ann. I 688. a milite Caesareano. Graecum Religionis exercitium, ut plurimum hic floret , habent etiam iEcclesias Catholici, Synagogas Hebraei,

Moscea Turcae . .

Bolaia, Illyricum , seu Sclavonia, Croatia, & Dalmatia , occupabunt in longitudine ab oriente ad Occidentem quinquaginta milliaria Germanica , &

207쪽

2Οo a Meridie ad Septentrionem quadraginta : ad Se prentrionem limites sunt Hungaria; ad Orientem, Servia , &Albania : ad Meridiem lacus Venetus rad occidentem Carniola , & Comitatus Cilleyensis . Aer dulcis est, & temperatus ; territorium, quamvis montosum , tamen ferax est frumenti, vini, & fructuum . Inveniuntur ibi venae auri, argenti , & aliorum mineralium .

Fluvii sunt considerabiliores harum

Provinciarum . Travus, Savus , Drinus,

Bossena, Unna , Κulpa . Divisio probabilior est harum partium , quod Bolaia ,

sit ad orientem , versus fluvium Bosse-nam , inter Savum , & Dalmatiam . Illyricum, seu Sclavonia est versus septentrionem inter Dravum,& Savum. Croatia est versus occidentem , circa Un-nam , & Κulpam . Dalmatia, est versus Meridiem ad extensionem Lacus Veneti, comprehendendo etiam Statum Reipu

208쪽

Iyrico: Wihitet, & Scardona in Croatia, Civitates principales sunt Regnorum : uti & Ragusina Civitas florentissima, populatissima, & mercatoribus ditissimis refertissima, Caput est Reipublicae : Religio Catholica hic ut plurimum

floret: nec desunt tamen sectatores Grecorum ,& Turcarum .

Quandam partem Hungariae possidet adhuc Τurcia , & videtur posse divia di in duos Beglierbejatus , seu Satrapias, Temesvariensem ad Temesium , & Κani siensem prope Salam. Primitus erat etiam in eorum potestate Budensis , &Acriensis, sed hodie stant in n. : Abus Caesaris . Territorium ejusdem est fertilitatis , ac Hungariae Christianae. Fluvii etiam sunt iidem. Dacia dicitur, omne id, quod partes Turcis Tributarias comprehendit, &sunt Valaechia , Moldavia, Bessarabia. Quae Provinciae per longum temporis spatium subditae erant Regibus Hungariae, & Poloniae, qui illue mittebant Gubernatores , qRorum jugo excusso auxilium

209쪽

illis tributarias fecerunt. Haec Provincia minor Tartaxia dieitur, ad contradistinctionem majoris,

quae est in Asia. Extensio ejus posset esse

centum milliarium Germanicorum ab oriente ad Septentrionem ; & triginta 1. Septentrione ad Meridiem, absque comprehensione Crimeae , quae ab eadem parte potest esse as . milliarium , & quadraginta ab Oriente ad occidentem . Constringitur inter Nie perum , & minorem Donum, separantem eam in parte a Mosco via , cujus limites habet versus Septentrionem , & orientem ; ad Meridiem tangit mare nigrum, mare Zaba chiae, & majorem Donum : ad occidentem attingit Nieperum , & Montes separantes a Polonia. Aer admodum salubris est , territorium in quibusdam locis ferax est vini, & frumentorum et in quibusdam vero locis admodum est sterile ,& incultum . Considerabiliores Scythiae fluvii sunt Nieperus , alias Boriste nes , major , & minor Donus. Dividitur mi

210쪽

nor Τartaria in duas partes, quarum prima est versus Septentrionem inter Nie-perum , & Minorem Donum ; altera Semi-Ιnsula est, Crim ea nuncupata, cujus eaput est Krim, ibi Cham mus Tartariae ordinarie residet. Prima Tartariae pars quasi deserta est, habitata tanthm a Τartaris Nogais is, nullam manentem Civitatem, aut stabiles domos habentibus.

CAPUT XV.

De Gracia, seu Rumelia .

G Raecia, ab Originariis Hellas, a

Turcis Rumelia nuncupatur. Ejus extensio a Septentrione ad Meridiem poterit esse circiter centum milliarium Germanicorum , interdum sexaginta, quinquaginta,aut quadraginta ab oriente ad occidentem . Limites ejus sunt ad Septentrionem Montes excelsi:ad orientem, Archipelagus : ad Meridiem, mare Mediterraneum t ad occidentem idem mare, & etiam Adriaticum . Aer admo dum

SEARCH

MENU NAVIGATION