Frederici Ruyschii ... Opera omnia anatomicomedicochirurgica. Huc usque edita. Quorum elenchus pagina sequenti exhibetur. Cum figuris aeneis Joannis Jacobi Rau Responsio ad qualemcunque defensionem Frederici Ruyschii, quam haud ita pridem edidit, pro

발행: 1721년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

Camera Chirurgica, quae ego superius, de Barti schiano instrua mento. a me emendato, primam hujus dissidii Anatomici causam esse, fideliter retuli; quae in Epistola mea ad illum scripta. ne di. vagari viderer, supprimere volui, quandoquidem ad rhombum nihil faciebant: etenim illam ego Epistolam nunquam typis excudi jussis em, nisi Ruyschium ejus vidissem cupidissimum. Illi etiam,

qui nos de hac materia audiverunt consabulantes, si memoria omnia revolvere dignabuntur, me, ne latum quidem unguem, ab sermocinationis nostrae sensu discessisse, profitebuntur. Interim si adhuc Ruyschius me mutilata proferre sibi, & aliis, persuadere velit, & adhuc mancam, & distortam, verborum hanc inter nos habitorum, repetitionem esse, dicat, nis, in qua parte peccaverim, notet: obdurabo in sententia, illum, in obnubilandaveritate scommalibus, & opprobriis TOT LM ESSE.In parte ejus Apologiae secunda, mirabitur Lector hujus viri inconstantiam,& in rebus seriis mentem volubilem. Nonne plus centies hoc Septum in Scroto indurato, lapidis instar, in Theatro publico exhibuit, quod, quodam tam singulari dicit hic noster

fieri, artificio, ut in eo, ultra triginta&quatuor annos, desudaverit: ideo rogat Gaubium, discipulum suum, ut ipsi conniveat, quando, hanc scrotum praeparandi artem, ipsum docere, recusat:

verendum enim esse ait Ruyschius, ne alii Corniculis CE si instar,suo hoc postmodum secreto indurandi partes, superbiant.' Nonne plus centies dixit, in eodem loco, indoctorum consessu.qui, in memoriam ejus dieta revocare possunt, quis unquam

natomicorum vel veterum, I recentiorum, tale Septum vidit

de hoc Septo scripsit y ullam mentionem fecit λ Somniavit de hue Sesto ante me certe nultas. Quae verba huic viro in publicis suis Lectionibus familiarissima sunt, quando se suis NON ENTIBUs . jactantius esseri, & in vanis rebus raureolam quaerit. sed alia, si haberem nulla, quae, Ruyschium, sese Inventorem hujus Septi dixisse quod in rerum natura non datur ςonvincerent. ante victoriam triumphum canerem: Nam si lapsum, hoc, linguae suae fuisse, clamaret Ruyschius, quis ipsi victoriam non cederet 8 utpote cui in Lectionibus suis ipsi tam crebro accidit. Probemus hanc vanam gloriam ex Epistola ejus potius: nam litera scripta manet, & quidem ex prima commercii sui litera-

12쪽

rii, cum discipulis suis, ubi ille, qui ad Ruyschium scribit, sex

adducit Scriptores Anatomicos, nullam de hoc Septo mentiohem facientes: hisce jungit. in responsione sua ad hanc Epistolam, Ruyschius duos. Hos ego omnes Auctores citatos esse puto, ut in hunc t MARONEM inventionis gloria resultaret; nam quos ego in Epistola mea citavi Auctores, vel Ruyschius novit, vel non novit. si illos novit, cur non illorum loca adduxit escur non quae perperam ab ipsis descripta fuerunt, correxit cur non quae obscura ab ipsis tradita sunt, illustravit, quando dilucidatoris nomen ipsi etiam in minutissimis vasculis delineandis, est valde acceptum. Si vero non novit, quos septem illi detexi Auctores, gratiosus potius, quam mihi insensus fieri debuisset: hoc enim a me petivit & rogavit, ut adferrem vel unicum Scriptorem de membrana hac sua mediastin1 quidquam dicentem. Sed ultria ut tibi Lector declarem, Ruyschium hanc inventionis praerogativam captavisse, lege Corauarium tertium ranssumptum

ex Episolis responsorιis Viri Clari i Frederici Ru chii, ab

Ioanne Gaubio, am Xum Disputationi Medicae, de Anatomia comporis humani rimae, sub Praesidio Domini Petri Bern ii, Med.

Doct. atque in Illustri Athenaeo Amstelodamensi, Prost oris , quod sic sonat. Scrotam, Septi beneficio, in duas dirimi parier ut laudatus modo Anatomicus subintelligitur Ruyschius) iNvΕx1r , SAuris expressit, resamur, E deriendimus. Haec disputata sunt, coram Rub schio, in Athenaeo Amsteloda mensi. Et ut magis hujus viri fama claresceret in Doctortim eo rona, lecta est Epistola ad illum scripta a Cl. D'. Verheyen Pro fessore Lovaniensi, publice, quae, Ru, schium vel hujus septi inventorem elle depraedicabat, vel saltem scriptorem illius Epistolae, tale septum antea nunquam Vidi isse, testabatur. τConjice jam Lector, quid de hujus viri modesto, conjiciendum animo, quomodo spernat aliorum suberbire gloria, quomodo COR Nicu LAE AESOPICAE mores,& INVENTOR Is titulum aversatus fuerit.

Sed quod defendere non potest, libenter concedit, fert his verbis, Fac, dicit ille., tale Septum, noverint laudati Anatomici, S

13쪽

penὰ veram Septi covstitutionem: Ego tamen illad dilue dissi sa in illo dari, descripsi, V detine l.

Vide iterum, Lector, hominis inconstantiam, qui, cum se an te a inventorem dicere voluit, nec probare potuit, jam diluacidatoris munem contontra,' Vaniori adhuc gloria se efferre, auspicatur. Transiisset hoc . Lector benevole, cum caeteris, hujus viri erroribus, ut qui, cum septem a me citatis Auctoribus in Epistola mea crraverit, id est, dei ripserit, quod in rerum natura non daretur , modo se illorum Aristarchum jam esse, in Apologia sua de novo non profestis fuisset. Nam non unum Scrotum habet homo, sed cuti involuta duo, quod mox per figuras, hoc amat enim Ruyschius, dilucidabo,& unicuique demonstrabo in cadaveribus. ii quadriennio dena. iis.& in spiritu vini, frumenti, ves iacchari, conservatis: melius tamen & naturae convenientius in recens defunctis. Sed Lector aeque, concede mihi veniam, antequam ejus demonstrationi,&descriptioni incumbam. quaedam reponendi, huic nostri Ruysellii Apologiae parti, quam, paulo ante quartam feci, ne quidquam intactum relinquam, quod tangere mihi proposui, ubi methodum suam exsiccandi, laudibus extollit in altum, ut lapsu

Iraviore ruat. Huic alle adscribit illustrationis huius Septi causam.

am dico, praedictos meos Auctores non habuisse hanc exsiccandi& su candi methodum: nam cadavera recens denatorum dissecum runt,& tamen eodem modo ac Ruyschius viderunt Septum, ut

aiunt. Ilorum incuriae adscribendum est id vitii: Ruyschii meth do praeparandi hic error. quae revera per multas vices i lium seselalii: testis est, membrana Ruyschiana in oculo, adeo in Theatro publico ab illo decantata, & Anastomosis arteriae spe eram ab ipso dictae Bronchialis) cum arteria pulmonali, S plurima alia, de quibus non Sora Ni Aso, sed vigilant cri& nervose agam .sorsan alibi. Tandem Ruyschius dicit, me nihil contra se potuisse fac re,sed

aliorum tantum dictis, ad sua refellenda, me contentum fuisse. Scias velim, Lector, in studiis meis, tranquilli latem me praetulit se semper contentioni. Jamdudum Auctorum multorum gloriam ah Ruyschio, nunc verbis, nunc scriptis, attritam de sendissem; quod justum esse puto; uti cerae ipse, Ruyschium post

ejus sata, defenderem ; si modo relicturus sit gesta, memoria, &desensione dirga. Jam ut videas me potuisse ipsum reprehendere : quod citati a me Auctores non attulerunt, me potuisse addu

cere ,

14쪽

cere, & quippiam adferre, ob ervabis ex scroti eonstitutione

vera jam a me describenda.

nosa dicitur, conflatur. Culis non ab alia disteri, nisi, quod hic loci sit tenuior: vide Auctores. Membrana δαρτὼ panniculi carianosi propago est: vide Auctores. Quem panniculum si dari ne

gas, in homine, fateberis saltem illain, membranae adiposse con tinuam esse Cutis invetiit it Ur-- ceu membranam carnosam, &ambos, in unicum suum laccum recipit testiculos. Membrana ad utrumque veretri latus, sacculum ei tormat singularem, unicuique testiculo privatum involucrum; quare omnes decipiuntur Auctores, qui scribunt, testiculos habere duo involucra

communia. cutem nimirum & carnosam membranam, quasi carnosa membrana unicus saccus esset i, eodem modo, quo Cutis,ielliculos involvens. Imposterum dicendum erit testiculos nullum habere, nisi cutem, involucrum ComNune emembranam vero carnosam, quam Communem diXerunt, ab utroque latere penis, in duos sacculos expandi, quorum unusquisque sacculus, unumquemque testiculum singulariter continet: hi sacculorum parte teς, ubi se invicem tangunt, tam leviter connascuntur,ueaculis

parte ab illis separata, quae illorum conjunctionis rimam obtegit.& h1e ratione suturam, sic dieram. constituit quae ab ano, per scrotum, ad eXtremitatem praeputii excurrit ) facili negotio vel digitis, vel cultro divelli pollit. & disjungi I. . ,

Sutura autem haee, in scroti cutis parte media spestribilis, non nisi ex particulari nexu cutis , cum utroque saeculo , profertur inam hiatus horum sacculorum fere sphaetat=Orum in causa est, quod heie loci cutis utrique sacculo : seu potius utrique Scroto, laxius cohaereat: cutis enim masis quam membrana explicabilis, majorem etiam & magis regularem, & distinetiorem rugam , Sururgm, dictam, per lineam ad hiatum parietum saccul rum, directam,gignit, quam cutis in 'abis cis, tenaciter magla hisce sacculis connata.- Haec ut mente facilius concipias, duo

corpora fere sphaeroidalia jungito, haec simul linteo obducito,& reperies linteum per sinum triangularem distare plus ab his

corporibus, ad totam circumferentiam attactus parietum. Hoc

plus

15쪽

plus minus de scroti cute, ut de linteo intelligito: scias enim

separata cute, eaque leviter expansa, totam deleri in cute antea visam suturam, quare vix Veremur dicere, prae alia cute t

ti, nihil habere hanc suturam particulare: sed quare eadem s. tura in cute penis, quamvis Obscurius, quoque videatur, non est hujus loci proferre: nam & alia, quae ad Scroti,& testic lorum dilucidationem, faeerent, adducere possem, nisi extra arenam descendens, Lectoris benevolentia abuti vererer. Tandem Ruyschius sibi gratulatur.quod nihil potuerim R DERE , praeter hoc unicum, de Septo Scroti: verius dixisset me nihil voluisse RonzRE: nam quamdiu Ruyschius me, mea in meis studiis tranquillitate frui finet, & Per mussiTATORES suos , ET MAL GNI INGENII HOMINES, qui illi sunt ii consiliis . famam meam invadere dessistet; multa de perversis ejus studiis supprimam istin vero in eadem studiis meis nocendi voluntate, perseveret. non desinam, contra ejus nigrum carbonem, quo me apud plurimos vel ipse vel per suos denigrare satagit, Apologiam meam facere, veritatis plenissimam. Et de hoc Correctore & Eme datore aliorum Auctorum, jam amplius nihil dicam: nec enim omnia enundam, ut, si saepius decertandum sit, ut sorte erit. semper novus veniam , quam facultatem mihi mul6tuta istius vitiorum largietur nunc ob lecturae ejus desectum commisi,

rum, nunc ex suae eXsiccatoriae artis fuco productorum, vesetiam propter ejus incuriam ortorum. Tu vero, Lector benevole si quid a me acerbe dictum, viro, qui canos habet, &rustas, conjicias; cogita, si tu Myschium tam severum persecutorem haberes, qualem ego habeo, i an tu quidquam lenius scribere potuisses, ut, Qui Studiorum meorum, in hac editu

re, est insensissimus hosiis. Tu vale, & aeque judica. Scripsi Amstelaedami XII. TH. Novembris

16쪽

FIGURARUM EXPLICATIO.

Instrumentum indicat, quo in operatione, quam instituo in phalangos, utor, ex duabus cupreis lamellis conflatum tenuissimis, sed tamen eo ulque rigidis, ne facile ficctantur. Applicatur Palpebrae superiori relaxatae, adeo ut excavatio palpcbram, cochlea Canthum Oculi minorem relpiciat. G nuinam habet magnitudinem, ad figuram palpebrae appropriatam: tamen debet vel minus, vel majus fieri iespectu palpebrae relaxatae.

C. Brachiorum Iunctura.

ratim excavata, cochleae spiris respondere debet. E. Unum foramen in brachio iniuriore, quod nulla spirali eo cavatione indiget. F. Cochlea. G. G. G. G. GG. Foramina in utroque brachioisibi invicem ex directo superposita.

ctum, Ope acus, quam K. K. indicat. I. Filum per acus foramen pendens , quod Iongius esse debet, quam hic repraesentatur. Κ. Κ. Acus per utriusque lamellae foramen trajecta, leviter curvata ne omis frontalis eminentia, quae Orbitae partem superiorem,& exteriorem, conitituit, impedimento ut ejus traductioni.

Serotum humanum pubescentis mediocriter inflatum, & ligatum repraesentat. A. Penis flaccidus, ad posteriora referus. B. Cutis sursum reflexa, & in illa bcroti parte separata, quae suturam inseulptam habet. C. C. C. C. Cutis,ab membrana subjacem e Carnosa magis lateraliter separata Atreflexa.

E. Metiarum & venarum in cute Scroti congerim, quasi rete exhibens, quatenus in hoc Seroto se visui absque ulla praevia praeparatione exhibcbat. F. Cutis , luturam Seroti oculis lubsieiens , quae a flatu , simul eum saeculis paulisper explicata, adeo translucet, ut sacculorum duorum hiatus, per hanc cutis partem. Cive Conspiciatur.

se, dempt1 cute. Otierunt. H. Fibrae sinittri saeculi carnosae, ad penem excurrentes. I. Rima seu huius, ubi duo sacculorum inrerni parietes conmmini, perperam mediastini nomine nescriptus. K. Fasticulus vallarum, per interstitium duorum sacculorum pullulans, quae varie disseminata Vasa membranae carnosae & cuti, nam inter hanc & illam excurrunt prolpiciunt. L. Vasculosum rete in sacculo siniistro ex arteriis & venis conflatum, quatenus illud oculis conspici a depictore potuit: nam in aliis praeterea locis . ubi se aeque visui offerebat, nou curavi ut depi Seretur; quandoquidem non opus esse audicavi.

17쪽

FIGURARUM EXPLICATIO.

Duos sere sphaeroidem, ex membrana carnosa sormatos sacculos ab inviiscem separatos exhibet, di leviter instatos.

A. Penis faecidus & reflexus sursum, & ad posteriora. B. Cutis, ut in praecedente Fisura II. Tab. I. Litet1 B. notatur. C. C. C. C. Cutis. ut in praecedente Figura II. Tab. I. adhuc carnosis sacculis adhaerescens notatur.

hune dextelum saeculum quasi per umbram visus. E. E. Duo saeculi sua Scrota ex membrana δαμ- formata, ab invicem separati. F. F. Cutis separata , saeculis carnosis, ct reflexa, ut in Tab. I. Fig. II. C. C. C. C. notatur.

Testieulum sinistrum in suo adhuc processu Peritonaei, vaginali dicto hae

rentem demonstrat. R. Testieulus ex sinistro Seroto, Fig. I. Tab. II. exemptus, suo adhue processu vaginali obvolutus. B. Idem vaginalis processus instatus, ct ligatus. C. Vasa testiculi spermatica, hurus processus superficiei internae adhaeremtia, dc per membranam transparentia.

SEARCH

MENU NAVIGATION