장음표시 사용
21쪽
Et sceleris titulos, hortatorisque recusat. Interea viduos Dominatrix Anglica soles Continuat lacrymis, & amat pro prole dolorem: Non illam insanum vulguS, non fama morantiS Sollicitat thalami; quamuis Europa Britannos
Ante toros fremat, & cessantes increpet annoS. Nutantem cum prole Fidem, & reditura veretur Tartara, post clades grauius nocitura receptaS Ergo nouas animum versat Regina per artes
Et noua bella ciet; victis extorqueat astris Si sobolem; flecti si fletibus astra repugnant, Nunc blandas mouet insidias; donisque morantes Aggreditur superos; superos quoque munera vincunt Nec tenuem flagrare facem, perituraque spernit Lumina, Cui totus rutilat fax aurea Phaebus
Olli praesidium, & rebus solamen in arctis Caelicolum Regina potens, enixa Tonantem Virgo, Iesseae stirpis generosa propag. Devinat huic puerum, caeli stellantis Alumnum , Ex auro blidum. Liceat Regina fateri Haec pietas suspecta mihi est di noua munera Diuae Largiris Puerum; similem si reddere fortata Annuat illa tibi; produnt tua dona , quod optas. Ingenium laudo;cupidi sunt icenora cordis, Quae tu dona vocas; doni sub imagine Iucri Spes latet; ista decent magnos sed scenora Reges ,
E proprio tibi pulchra facis praesagia dono;
Vera putes; sperare docent tua munera prolem
22쪽
Non est effutae, Pueros donare, Parentis.
Ergo operi insudant magno; Vigilesque laborant
Artificum curae; sernax opulenta metallo iIam liquido surit, & pretiosas surgit in iras:
Cernitis ut lapsu horribili, sernace reclusa, Ignito ruat ore Tagus p iam fusilis implet . . Gaga sinus; longos penetrabilis unda meatus Occupat, oc solido Effgies durescit in auro :Quantus in ore decor; nitidi quae gratia vultus λ, t petit impatiens Diuae ad sacraria sisti . 1 Paruulus; & sacras effulgere poscit ad aras lHadria Picenas ubi mitior alluit oras, Rimotrias inter sertunatissima terras, Tollitur Urbs angusta loco; sed nobile nomen Innuba dat laurus; selix cognomine gaudet, ni IQu o bene Virgineos testatur terra triumphos, Atque suos: Has Diua plagas, haec littora Virgo, . Posthabito Iordane, colit; venerabile tectum, Rereum per iter, postquam, Sidone relicta, Etherei his demum campis statuistis Amores. Ne mirere domum, Coelo plaudente, volantem: Ignotas peragrare vias ex hospite discit a Illa suo; terrasque domum mutare licebit; .ii Patria si Dominus mutauit sidera terriS: uti
Ιt Coelo cyclas lapidosa; tholique minantis Celsus honos; illum longa de rupe viator Pendulus ostendit socijs; placet hausta beatis
Prima oculis pietas; per saxa morantia anhelos Accelerant gressus; nec seruida vota coercent. Mu-
23쪽
Munera quid memorem, & gaZam praediuitis Aulae,AEternumque diem y liquida sua Pallade pascit Immortale iubar; vigili funalia flamma
Sive bibunt saturas Hybleo nectare ceras . Candida Virgineos mores imitata, superbas Miratur sedes maris unda; pigetque reuerti. Ipsa salutiferos medicata Potentia fluctus,
Ocyus ut sacrae cernat miragula pompae . Extimulat latices, irata morantibus undis ;Mox liquido rores argento, urnamque salubrem Versat adoratis, votivo munere, saxiS.
Anglica Regnatrix Pueri simulacra nitentis His adytis rutilare iubet, donisque superbis Reginam Regina colit. Iamque ordine longo Pompa subit; sestis re nat concentibus aether ;Dulcisonasque lyras, & garrula plectra secutae Conspirant aurae in numerum; stupet ipse canorem Aliger ex auro, & coeli modulamina credit. Verum ubi Virginei nitidum penetrale recessus Attigit, & Diuae sacras radiavit ad aras Paruulus; horresco referens; tremit Anglica Tellus Et fremitu horribili, iacuit quae nocte profunda Insidiosa lues scelerum, & fatalis Imago, Scindit se fugiens. & in auras purgat apertaS.
Essigiem fugat Essigies, & dissita pugnant
Alternis Simulacra odiis; iam nulla supersunt Criminis insani,& magici vestigia cantus.
Infans non aliter Pharias ubi Numen ad oras
24쪽
Constitit, Herodem fugiens; tremuere profanis Templa Dijs habitata: ruit latrator Anubis
Ex adytis praeceps: non audit vota precantum
Dis, & Inachium Nilus lacrimatus Osirim,
Barbara nequidquam muto vocat agmina sistro Ast oppifex sceleris malefaustum aeuouet ausim Persidia; insanam caecis furiata cauernis Eructat rabiem a superas mox tendit ad auras, .Qua scopuli turritus apex luctantibus undis Dat latus, & medios fastigia iactat in Euros. Illa apicem inscendit; vasto dein pondere praeceps Subiectas oppressit aquas: gemuere ruente Turbine Nereides; fundo Neptunus in imo Delituit, pauidaeque procul fugere carinae. Pande triumphales, o felix Anglia, Cunas . Ipsa manu niuea regalem deuehit astris Alma Fides Puerum;en tenero fremit aula tumultu Nobilis, & propriae cunctatur credere sorti.
Nunc quibus auspicijs patrijs descenderis astris.
O puer, oc coelo praesagia scripta sereno Expediam. Non te lacero ciuilis Enyo Foeda sinu legit, & sontes immurmurat iras. Non teneros blando potant e lumine fletus
Horrentes galeae: resonis nec torua metallis i
Europa, immiti strepit ad cunabula cantu, Et suadet miseram per classica sola quietem. Europam Pax alma tenet, vultusque 1erenos Explicat, & magnos hilaratConcordia Reges.
25쪽
Sola triumphali succumbit Thracia bello.
Iam non captiuo Iordanes gurgite segnem Increpat Europam: teneros quid concutis artus
Paruule P quid niueis dissoluis vincula palmis ZVagituque resers lituos Θ Iordane minatur Audito; teneroque fremit sub pectore Cyprus, Cyprus Auis regnata suis.Ingentibus Inians Macte animis; veniet bello tibi firmior aetas ;Tunc irae placeant. Patris nunc lude lacertis,
Molliaque immiti prolude per oscula Marti . Proh quantus clari Genitoris tollitur ulnis lSustinet inbellem Patris si dextra; vicissim Sustinet ille Patrem: Pueri vestigia firmat Si genitor; Patris sceptrum firmatur ab illo:
Et Genitor Puero, Puer &. Genitore stiperbit. Mille Parens teneris dum diuidit oscula membris; Viue diu felix, & nostro munere, dicit, Paruule, cerne diem: Repetit, superatque Parentis Verba Pheri blandis Genitorem affatus ocellis, Viue diu felix, & nostro munere, Regna. Cernis ut undanti micuit Puer inclyte,plausu Ad Cunas Europa tuas 3 sed Rhenus, & Albis, Sequanaque, & modica iam parte Othomanicus Ister . Italiae cedant: longo non feruida Vota Illa mari iacit: euulsis fremit excita terris λPlaudat & ut praesens Pueri ad cunabula,motiSVrget iter festina iugis, & corpore toto Ardet adoratis sese prosternere Cunis:
26쪽
Pulcra sed heu tragica spes inter cepta ruina est; Non animus pulchros ausus; natura reliquit: Procumbunt magnae terris fluitantibus Vrbes; Immugitque rebelle solum ; tibi plaudit aperto I tala terra sinu: extremis dum brachia terris Tendere festinat,Cunas visura superbas; Clades ipsa suas, sua cernit sanera; felix Clade sed illa sua; tibi dum sua funera plaudunt. Sed circum Auseniae vasto cum murmure Terrae Hinc, illinc fremerenti Latiam Innocentius Vrbem Formidare vetat; tantus quam sustinet Atlas, Scilicet Vrbs nulla poterat trepidare ruina: Romam stare iubet, Scithicum, qui concutit orbem. Ille etiam Arctoum Coeli cunctantis ab ulnis Extorsit Puerum; inuictis dum sudera flectit Fletibus; & gemitu causam dicente perorat. Atque utinam;superi hoc etiam indulgete;Parentis Transeat in mores Proles sic Regia; Patrem Exprimit ut Latium, qui sanguine proximus illi,
Seci proprior virtute nitet; cui diues opimae Fortunae census, titulorum & splendidus ordo, Est Patruus; propria & Patruum Virtute fateri: , Anglica non aliter soboles a Patre Triumphos, Immotamque Fidem teneris, precor, hauriat annis:
Sic Tamesis Tyberim referet,sic Anglia Romam; Et mores iungent, quos diuidit inuida Tellus. I
27쪽
Si videbitur Reuerendissi. P. Sac. Apost Pal. Pro Mag.
Steph. Ioseph Menatius Episc. Cyrenen. Vicesi. primatur a
Fr. Ioseph Clarionus Ord. Praedicatorum S. A.Pal. Pro-Masister.