장음표시 사용
1쪽
Epte mlaari te , ac multo minus offendi stansside remo νε-lim, si nostra de Sanctissima cruce oratio, non ad exactam Latina, ae ciceroniana praefertim elocutionis xormam limata, i l l ος perposita visebimr. Scripseram illam anno superiore, ut Isin ter Sacra Pontificia babendam, in AuguHismo templo eidem Sanctis ma Cruci dedicato. Quare', O dignitatem ar Immenti,ct Ioia temporis, Auditor' grauitate prae oculis babens,nihil me praeter decorum factura existimaxeram, si profana eloquetia stoiculis paulisper neglectis ubi omnia sacra erant,facrum eo quoque r Ecclesiasticum stylum afferrem. Animaduerti enim larauisimis , cr prudemi is viris huic quoque dicendi generi, rod variis diuinarum literarum fentenilis erbiss de industria contexitur suam
idem non denegari. Ergo ct ipse qui ali s locis, ac temporibus religiose ea uere soleam ne violare candorem Latina lingua videar, ad cuius studium copiosa oratione nuper in Romanum Gymnasium ad citus Romanam iuuentutem sum adhortatus , certi inter sacrosancta sacrificia νbi, ut Bemardi verbis Har, os nostra consecratum en Euangelio iunquam mihi Euangelium, diuinasq, voces erubescendas putauerim. Neque tamen Orationem hanc edere auseus essem, teretes alio. quin, doctorum, o elaqueutium Hrorum aures veritus, nisi quoniam cum supo. νιorum carminum atamento congruebat, ut illam emitterem, amici Dasissent , ct ij mandassent quibM neg re Plitquam sene maximo scelere non poteram. Te igit*r Pisquis es, ad c rus hae m nus peruenerint etiam atque etiam rogo , be euolum
ti H mihi patronum potius, quam seuerum arbitrum praebeas. ιdias nostra . qualiacumque sint, aquibonis consulere
2쪽
ORATIO. In die Festo eius Inventionis.
NTROIVIMUS hodie,Pater Beatissime,in t bernaculum Domini. Adoramus in loco ubi steterunt pedes eius. Nam si prope Imperatoris tabernaculum in castris figi Regale vexillum,atque attolli solet, cur non hoc Augustissimae B eligionis acrarium tabernaculum Dei nostri iure appelletur, in quo eius triumphale vexillum refulget ξ Vbi autem steterunt pedes Domini,dis in illa,cuius hoc Templum sedes est,& domicilium Cruce, in qua eos clauorum culpideS acerbe, amoris iacula salutariter cofixerunt ξ obtemperatum est& hodie Regio Prophetae adhortati. Tollite hostias, & introite in atria eius. Adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoueatur a facie eius uniuersa terra, Dicite in gentibus quia Dominus regnauit a ligno. De Cruce igitur dicere locus admonet. Sed & ad eandem concelebrandam L-Iennis titia temporis excitamur. Hodierna enim die nostras lutis Vexillum quod inuida gentium superstitio alta tellure demerserat, Religiosissimae Augustae Helenae studio ac pietate coelo, solique redditum est. Merito festum diem Crucis honoramus,per qua alij nobis omnes festi orti sunt dies. Merito inuenta hac protiosa margarita gaudet Ecclesia, cuius pretio mundus redemptus G a est.
3쪽
est. Deeet vernu hoc anni tempus non minus ridentis soli uberi te, quam studijs nostris gratulationibusq; florescere,quo mystica Aaronis virga refloruit. Nam prosecto, si cum una terras omnes texit eluvies cara illis fuit Arca a Noe fabricata, si in ca superstites enauigarunt ; si Virga Mosis qua diremptum mare per easdem undas populum Dei sicco pede transuexit quibus Aegiptiorum agmen inuoluit religiose in Sanctuari sest adseruata; si Gladius quo ab immani Goliae corpore superbum caput avulsum est,ad ternam facti memoriam honorifice positus in templo pependit;
quanto amore, quantoque honore lanctam Crucem prosequi fas est, per quam n6 a gurgitibus tandem arescentium aquarum compora, sed a perenni diluuio gehaennae animae sunt liberatae; qua noPharaonicae seruitutis calamitates effugimus,sed tartareae Tyra nidis iugu excussimus; qua non Gigantis supra usitatam hominis. mensuram elati caput est amputatum, sed contritum caput serpu-tis , qui contra Deum erectus pulcherrimum Dei opus humanam naturam exitiali veneno suae prauitatis insecerat λ O quam in ancipiti,ac lubrico stetit salus generis humani nisi per Crucem nobis. subuenire diuina prouidentia decreuisset. Transgressus enim Ada diuinum preceptu, seque,uniuersamq; posteritatem ita iustae Dei irae subiecerat,ut nulla vis esset in homine Deum placandi, seque in pristinae integritatis statum restituendi. Quippe offensus infinitae maiestatis honor infinitus, nulla poterat finitae creaturae compensatione exaequari, nec ad bona quibus exciderat aegra preser tim, & diuinae opis indiga natura conniti Vllo modo valebat. R liquum itaq; erat ut poenas penderemus aeternas,depulsi a nobilis.
simo fine ad quem conditi eramus, Coelo exhaeredati, ad inferos amandati, morti obnoxij,comparati iumentis insipientibus, Deo in perpetuum exos,ari, infesti.Quid nos igitur tantis malis liberauit nisi Crux ξ Crux inqua illa quae a Dei filio pro nobis excepta rationem induit immensitatis , vim trahens infiniti meriti a diuina Hypostas Verbi,quod in ea portauit iniquitates omnium nostrum. Haec nos amistae selicitati restituit; Hlaec coelo reddidit ;Haec ex orci faucibus eripuit;Haec immortalitate donauit;Haec ad
veterem nobilitatem reduxit; Haec Deo reconciliauit. Hoc rem
dium seruandi orbis humassi4meatibus penituo arcanum, atq; i
4쪽
scrutabile Diuina dumtaxat prouidelia oecogitavit,tanto altiore
consilio, atque mysterio,quod summae omnipotentiae rationes nodeerat quibus aliterin vellet quam per Crucem nosposset saluare. Poterat Coeli ille, terrarumque Rector qui Adamum nullis ant cedeti a meritis e nihilo condidit, qui vitam,& vitae commoda, ct coelestem gratiam nobis sponte largitur ; poterat inquam &homini quoq; gratuito, di nulla requisi a latisfactione ignoscere. Eiusdem est enim potestatis,& quoa suu est alteri donare,& quod ei alter debeat condonare. Sed esto Iustitia satisfactionem exigeret, eaque aliter prestari no posset nisi Deu&homo essicereturi Poterat Verbum caro factu multo mitiori poena quam Crux sit satis facere.Vel algor ille Natalis noctis, tenerq; vagitus;vel stilla famguinis quam gladius Circumcisionis elicuit;vellassitudo ad fonte Samariae; vel lachrima, vel fremitus, vel turbatio illa ad amici monumentum abunde sussiciens pretium erant nostrae salutis. Da mihi humanitate quam diuina suste tet Hypostasis, quaelibet eius actio meriti erit,& pretij,& satisfactionis infinitae. Deniq; si mo
te volebat Christus opus complere humanae redemptionis, Ut&hominem se declararet moriendo, di victorem mortis resurgedos an non erant alia genera mortis,nisi ut per Crucem vita crudelissime priuaretur Quinimmo alia genera mortis cultat* a Christqvidemus Crucem vero studiose etiam, atque ardenter expetitam . Distringitur in infantes Herodianus gladius; infans Christus in Aegiptum secedit. Praecipitare cum NaZarei moliuntur e supercilio montis; ipis autem transiensper medium illorum ibat. Tulerunt lapides Iudaei ut iacerent in eum; at ipse abscondit se,&exiuit de templo. Contra vero postquam illa iniri caepta consilia de quibus praedixerat Ieremias, Mittamus lignum in panem eius; Tum venisse horam suam dicit, Tum se clarificandum,Tum proditori,Quod facis inquit fac cito,Tun3 Patre sic orans alloquitur Si transire no potest calix iste fiat voluntas tua: Tunc aduentantiabus crucifixoribus obuiam ultro progreditur , Tunc obmutescit tanquam Agnus coram tondente se, & tergum patibulo subdens,. iugum eius suave,& onus ducit leve; Tunc facto principatu super
humerii eius,quasi opima gerens spolia Golgotha inuehitur. Illic in ample δε Crucis brachia aperit,& extendit , Imo vero quid amplius
5쪽
,mplius dici potest λὶ clauis et acutis adfigitur, sudorἴ cum ea,et
sanguinem suum miscet, tanquam in statera libretur in ea attollitur, perq; eam mundo,quem ex omni parte circumspicit oste
latur. En haec est illa Crux, quae scandalum Iudatis , &stultitia gentibus, vocatis a Christo ut ait Paulus) Virtus Dei est, & S pientia . Scandalum est Iudaeis Crux Messiam expectantibus, qui facili quadam clementia hominibus delicta condonet; Imo vero
qui eis thesauros, ac delitias asserat, rivos melle ac lacte decu rentes educat, Regni mortalis scaeptrum restituat, templi molem magnifica ex mortuis lapidibus excitet. o miseros, & in vindicta, Crucis miseros . Nae illi, si terrena sapere desinant, & Benedictunt lignum, & Pendentem vitam,& Expansionem, manu u, & Fossi nem item manuum, ac pedum,& Transfixione lateris,& Spineam coronam δε Fel,& Aeetum,& Sanguinem, & Sepulcrum;& qua cuinq; Crucem venerabilis doloru pompa circumstat in sacris libris animaduertant. Quid mirum igitur si hac palma Victoriae subi proposita , exultauit statim Christus ut Gigas ad currendam viam Sic enim necesse erat impleri omnia , quae scripta sunt a Moise,& prophetis,& psalmis de illo. Fuit, sitit quondam haec salutaris Arbor ludibrio getibus, ctim nondum sub umbra illius sedissent,& degustassent fructus eius dulces gutturi suo. Obiectum est Christianis aliquando, quod homine,& ab hominibus insigni
supplicio affectum, atm excruciatum colerent. Declaratum est eundem esse Deu, quem immensa vis amoris ad Crucem pro nobis subeundam attraxisset. Obiectum est quasi absurdum dogma, vi atrocissimo scelere quod in homine necando committitur, ii minum peccata diluta asserantur. Declaratum est non homicidarum scelere,sed Christi virtute in perferendis malis deleta esse peccata. Obiectum est iniustum iudicium videri, ut innocens pro nocentibus patiatur. Intellectum est non aliter diuinae iustitiae satis. fieri potuisse , nisi ut qui non debebat pro debitoribus solueret . Agnoscimus in Cruce Dei sapientiam, qui cum figurasset homi- rem in forma Crucis, in eadem eum voluit reformare: Qui ad I niendam iram ligno inobedientiae promeritam, ligno usus est ob dientiae: Qui ad satisfaciendum pro execrationibus nostris, supplicium in se se vertit execrabile: Qui crecturus hominum mentes
6쪽
ad coelestia, instrumentum assiampsit quod terrae defixum in sublime extollitur ; Qui editurus mundo pulcherrimarum virtutum exempla, id genus mortis elegit, in quo propter insignem comtemptum , doloresq; acerbissinos,maxima Humilitas,summa Patientia,infinita Caritas elucesceret. Confitemur virtute Crucis in qua Mors morte superata est, per quam deletum Chirographum peccata, quae Deum placauit homini, quae Daemonis potentiam Mundi superbiam calcauit, Idola subuertit, Veritatem ulultrauit, celum aperuit, Angelos exhilaraui , Deum glorificavit: quae deniq; extremo aduentante iudicio,tum cum Sol ve tetur in tenebras,& Luna in sanguinem, & Stellae non dabunt i men suum succollantibus Angelis illustre Tropharii omni sydere fulgentius) emicatura est inter nubes,ad electorum spem, ac solatium, ad terrorem , & exprobrationem impiorum . O beata, o gloriola Crux. O iure a Constantino vexillis praefixa, ab Helena templis honestata, ab Heraclio armis , & sanguine repetita,quae nostri sanguine Redemptoris immaduisti. O merito a supplicio facinorosorum translata adfrotes Imperatorum,atque Pontificum, quae facinora nostra expiasti. O digna,cuius simulachriim Principum pietas quam proxime astris collocet, quae nos syderibus in Ieruisti. O pretiosum monile. Osignaculum nostri pectoris; Digna quae argento reddaris, quae auro praesulgeas , quae pretium gemmis augeas. Offendatur licet Iudaeus, Derideat Gentili Dia1rumpatur Haereticus; Nos te o Sanctissima Crux, instrumentum nostrae salutis amplectimur, Vexillii propagatae Religionis attorulimus , pretiosi sanguinis receptaculum,ac torcular,& vero etiam S uatoris ipsius expressam imaginem,diuini cultus veneratione adoramus.