Colloquia de morbis practica et theoretica, quaestionibus et responsis; ad usum ingenuae juventutis accommodata

발행: 1816년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

Pariolae. 57 R. Aere solummodo; lamitibus; contactu, vel inoculatione. De Causis Praedisponentibuδ. Q. Quae res corpus ad variolam proclive reddunt pR. Debilitas ; frigus; vel nimium caloris.

Q. Quae res variolam nunC discretam, nUnCConfluentem, ex eodem contagio Orientem, reddunt ZR. Temperamenta aegrorum diverSu; Cubiculum aegri unius bene ventilatum; alterius egelidum; tertii calidum : graduS Caloris, cui aeger subjiciatur, febrem pluS minuSVE Rrdentem movet; et quanto altior Calor eSt, tanto gravior febris; et, porro, quo plus febris ardet, eo magis pustulae in numero sunt, et in

vesiculas coeunt: et vice verSR.

De DiagnoSi. Q. Quibus morbis variola confundi potest ZR. Primis diebus cum rubeola, scarlatina, et postea vari cella. Q. Quomodo eos morbos, alium alio, dignoSCere possumus ΘΓ. Ante eruptionem dissicillimum est alium alio dignoscere; quia synocha in omnibus ardet: vomitus tamen et dolor epigastrii presSu, Vario-

72쪽

58 De Diognosi et

Iam ; sternutatio, epiphora, tussis sicca et rau- Ca, rubeolam; angina Sive Cynanche et vOX rau- Ca, Scarlatinam; et synocha levior, varicellam,

ab initio quidem plerumque declarant. Q. Quae notae post eruptionem alium alio dignoscunt pN. Variola tertio die puncta rubra, quae taC- tu dura et rotunda sentiuntur, et sub cute jacent ; rubeola quarto die papulas EXiguas, ConfertaS, et Supra Cutem paululum eminenteS, CO-lore cutis naturali in interstitiis, Ostendit; SCarlatina die secundo ruborem cutis floridum late diffusum ; vari cella papulas, quae na8Cuntur in pustulas humore limpido plenas, tertio vel quarto die in crustas abeunt. Q. Primis diebus cum variola, an rubeola, an scarlatina, an vari cella Sit, incerti Sumus, quid tum faciendum est pN. Parvi interest quis ex iis morbis adsit, Curatio enim primo eadem est; et eruptio, quum in Conspectum venit, morbum plane indicat. De ProtanOSi.

Q. Quae signa sunt fausta tR. Si febris potius levis est, et, eruptione accedente, Sese remittit cessatque ; Si pustulae paucae Sunt, discretae pure subflavo plenae, in fastigium elevatae, et areola inflammata cir-

73쪽

Prognosi Variolae. 59

eum datae; si facies, dein manus, et denique pedes tument; si saliva fluit; aut si diarrhoea ad ultimum supervenit, exitum felicem praedicere licet. Q. Quae signa exitum infaustum denotant PR. Si febris ardet; si pulsus frequens et debilis est; si capitis, pectoris, aut ventriculi dolor, naUSea et Vomitus, Urgent; Si pustulae numerosae et confluentes, flaccidae et parum elevatae sunt; si humorem sanguineum Continent,

et nigrae cito fiunt; si febris post eruptionem perstat, increscitque; Si debilitas Summa et putredo celeri pede ingruunt; prognosis infauStissima eSt. De Curatione. Q. Quae Curatio est variolae discretae R. Si febris levis ; et signa Omnia moderata Sunt; aer apertus, potus frigidus, et purgantia lenia, sed repetita, Satis Sunt. Q. At, si febris et alia signa multo graviora Sunt, quae Curatio est y R. Eadem ratio medendi, aC quae Syn Ochae commendata est, huic respondet; scilicet assus iofrigida et lavatio ; aqua pro potu frigida; purgantia ; et in adultis interdum missio sanguinis, febrem minuunt, pustulas, quo minus Confluentes fiant, prohibent, periculumque arcent.

74쪽

De Curatione. Q. Nonne assusto frigida periculosa est,

quippe quae eruptionem PuStularum intus reis pelleret, atque inflammationem internam mo-Veret tR. Affusio idonea tempestive adhibita febrem et incitationem corporis nimiam temperat, atque eruptionem multo leniorem reddit; sed neque accessionem ejuS prohibet, neque eam, poStquam in ConspeCtum Venerit, repellit. Porro, diathesi phlogistica Subacta, proclivitas ad inflammationem multo minor fit. Q. Nonne emeticum dares sub initio ad se-brem discutiendam tR. Raro, nam Cupiditas vomendi ex irritabilitate generis nervosi pendere videtur; vomitus igitur eam auget, nocetque: regimen vero frigidum sere vomitum Sedat. Q. Quum variola confluens facta est, quae curatio postulaturi R. Curatio pro re nata gerenda est; Cum agitatio et anxietas febrilis magnae sunt; potus frigidus et blandus, et optata subinde, proSunt; cum debilitas maxime urget, serum lactis VinO- sum, vel vinum rubrum bene dilutum, cinchona, aer PuruS, et munditia, utilissima sunt: cum diurrhoea infestat, optata, et mucilaginosa, et astringentia lenia, ad eam temperandam, non Vero Omnino Sistendam, danda Sunt.

75쪽

Variolae. 61 Q. Si convulsio infantibus vel pueris incidit, quid faciendum ZR. Si convulsio calore nimio orta eSt, aegrum tenellum in aera purum frigidumque remoVere, et aquam frigidam, ut ad libitum bibat, porrigere, deinde alvum ducere, satis est: si frigore nimio, dum debilitas adest maxima, balneo tepido, optatis, et vino calido diluto, uti convenit. Q. Si angina sive cynanche aegrum VeXat,

quid fieri d6bot Z

R. Purgantia lenia pro re nata repetere, gargarismate decocti cinctionae cum pauxillo acidi muriatici uti, et faucibus externis emplaStrum meloes vesicatorii imponere, utilissimum

Q. Quae diaeta optima esse videtur pN. Diaeta lactea; juscula bovina vel vitulina; gelatina; panis; ptisana; et similia ex herbis et fructibus confecta; fructus maturi et subacidi, optime respondent: quibus accedant

in variola confluente vinum, et tonica. DE VARICELLA.

Q. Quomodo definitur varicella ZR. Synocha. Papulae post brevem febriculam erumpentes, in pustulas variolae Similes, sed vix in suppurationem euntes ; post PauC0S

76쪽

dies in squamulas, nulla cicatrice relicta, desi

nentes.

Q. Num sebris semper lenis est ZR. Plerumque vix evidens fit ante eruptionem, et deinde ex toto cessat; interdum tamen febris adeo ardet, ut calor cutis maximus fiat, Caput vehementer doleat, delirium adsit, oculi rubeSCant, agitatio, vigilia, et sitis, aegritudinem corporis augeant. De mugis. Q. Quibus causis oritur varicella pR. Contagio peculiari, quod interdum in aere volitat, hancque febrem peculiarem movetopide micam. Do DiagnoSi. Q. Quibus morbis varicella confundi potest pN, Variola. Q. Quibus notis varicella a variola distinguenda est ZR. Febre praeeunte leniore; vesiculis sive pustulis citius ad maturitatem venientibus; humore Pu Stularum magis fluido, limpido, vel saniel simili; et nulla cicatrice relicta. De PrognoSi.

Q. Quae varicellae prognosis est 3

77쪽

Varicellae. 63

R. Signa sere semper lenia sunt, eoque prognosis fausta eSt. De Curatione. Q. Quam methodum curationis varicella postulat ZR. Febris plerumque ita levis est, ut aeger non domo contineatur, neque queratur; nullo medicamento igitur eget: Cum vero febris ardet, ut interdum, etiamsi raro quidem, incidit; tum affusione frigida, purgantibus, aere frigido, et potu frigido copioso, opus est; ut jam in Variola commendata Sunt. DE RUBEOLA.

Q. Quae est definitio rubeolae pR. Synocha contagiosa cum Sternutatione, epiphora, et tuSSi Sicca, rauca. Quarto die, vel paulo Serius, erumpunt papulae eXiguae, Consertae, ViX eminentes, et post tres dies in squamulas furfuraceas minimas abeuntes.

Q. Quot species aut varietates rubeolae Sunt tR. Duae; rubeola vulgaris, et variolodea. Q. Quomodo definitur rubeola vulgaris p R. Rubeola vulgaris papulis minimis, confluentibus, corymbosis, vix eminentibus. F 2

78쪽

Q. Quomodo definitur altera species ZR. Rubeola variolodes papulis discretis eminentibus. Quae apud Scotos Vulgo appellatur

Q. Trade mihi historiam brevem rubeolae. R. Infantes et pueros praecipue, interdum tamen adultos, invadit, plerumque Vere, multo rarius alia tempestate, epidemica grasSatur; saepe inflammationem partis internae, vel Oculorum, moVet.

Q. Quae Signa sunt rubeolae 8 R. 'rexia fere ardens, gravior graviorque fit ad diem usque quartum aut quintum, quo eruptio apparet; ab initio labris adsunt raucitas ; tussis sicca; capitis gravedo; oculorum rubor; Sternutatio ; epiphora ; coryga; desiderium dormiendi; papulae exiguae, Consertae,

Super Cutem paululum eminenteS Comparent, et post tres quatuorve dies in squamulas furfuraceas abeunt; febris accessione eruptionis interdum levatur, saepius perstat, haud raro intenditur, et, desquamatione finita, plerumque CeS- sat : tussis et spirandi difficultas urgent, quamdiu febris perstiterit. Q. Quae mala rubeolam sere sequuntur ZR. Pneumonia; phthisis ; ophthalmia ς aut saltem oculorum debilitas ; palpebrarum inflam-

79쪽

matio ; tumores glandularum strumosi ; et diarrhoen. Q. An rubeola corpus ad inflammationem Proclive reddit ΘΓ. Diathesis phlogistica synocham comitanS sanguinis momentum auget ita, ut inflammationem partibus fabrica tenera praeditis haud raro moveat: hinc inflammatio erythematica membranae mucosae in substantiam pulmonum irrepit, tunicae intimae intestinorum diaris rhoeam, VASOrum tunicae ad natae ophthalmiam, incitat: atque ea interdum diu post rubeolam manebunt. De GuSis. Q. Quae causae rubeolam excitant ZR. Contagium peculiare vel aere vel fomitibus vel contactu aliis, qui nunquam antea hoc morbo laborassent, rubeolam communicat. De Diagnoίi. Q. Quibus morbis rubeola confundatur ZR. Cum variola, scarlatina, rOSeola, et interdum varicella, primis diebus confundatur.

Q. Quae signa rubeolae propria sunt, quibus ab aliis morbis distinguatur ZR. Catarrhi indicia, nempe capitis gravedo; distillatio humoris ex oculis naribuSque; Ster-E 3

80쪽

nutatio frequens; tussis sicca, et Saepe peculiariter rauca; spirandi angustia et dissicultas: et diathesis phlogistica gravis, qua pulsuS frequens, Validus et durus, et calor maXimuS moventur; ab initio rubeolam indicant: deinde maculae Subrubrae paululum super Cutem eminentes, et tactu aSperae; quae ex pluribus papulis exiguis, semine milii minoribus, constant; hunc aliis morbis dignoscunt. De PrognoSi. Q. Quae signa exitum felicem indicant ZR. Febris levis; tussis modica; nulla aut parum spirandi dissicultas; vires aegri parum fractae; papulae cito apparentes et nullae lividae aut nigrae, quod putredinem instare ostendit, exitum futurum esse faustum signifi

cant.

Q. Quae indicia periculum ostendunt pN. Febris ardens; tussis frequens et moleSta ; nauSea; vomitus post eruptionem; capitis dolor; nulla excreatio muci; agitatio, pulsus frequens, debilis, et chordae similis ; dyspnoea ;debilitas magna; diarrhoea profusa; partis internae inflammatio; et papulae lividae, aut Subito abeuntes ; periculum esse magnum OSten

clunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION