Theses anatomico-chirurgicae : an lati juxta intestinum rectum suborti abscessus quandoquè simplicem incisionem, quandoquè ipsius intestini sectionem requirant?

발행: 1788년

분량: 12페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

nacula brides in a textu cellulari, vel membranis oriunda attenterescindenda . liberumque singulae puris scaturigini iter patefaciendum ; quod ni facias, usque & usque renascentis hydriae repullulabunt & praesens periculum minabuntur seminia. Sed quantumvis profundae fani eo casu incisiones, ab intestino tamen abstinendum, & licet denudatum fuerit, facile tamen, ut casu supiori, vicinis coalescet partibus. Quod cum plurimis, tum praesertim subsequenti cujus ipsi testes fuimus, observatione

comprobatur.

Mulier 3 annos nata undecimo a partu die, acri dolore, versus sinistram clunem laborabat. Tumor aderat durus, inflammatorius , circumscriptus , qui a lacte retento produci videbatur. Aperto post hebdomadam abscessit, pus grumosum &graveolens , ad 4 libras exiit. Late tum in longum, tum inlatum incisa cute, cavum apostematis Undique gangraena cor-xipiebatur. Sinus aderant & receptacula, in quibus diu pus marcessere potuisset, nisi retinacula & habenulae textus cellularis caute sed sedulo rescissa fuissent. Ex puris in viciniam irruptione intestinum late denudabatur, oculis subjiciebantur glutei mus culi, ossa etiam sacrum & ilium periosteo orbata videbantur :ocho dies sanies & ichor, post melioris moris pus fluebat: partes gangraena labefactatae paulatim secernebantur : nulla fuit 1ensibilis ostium exsolatio, & licet rescissiam non fuerit intestianum pure denudatum, ad perfectam nihilominus sanationem, debito temporis spatio, pervenit aegra. Ultimus tandem superest casus, nempe ubi plus minusve perforatur intestinum & seces alvinae , seu saltem fluidior pars humorum stercoralium in viciniam effunduntur : tunc longe alia ineunda est agendi ratio : si enim simplici cutis incisione urgentibus tantum accidentibus mederi sategeris , nec ad ipsum mali fontem remeaveris, sedulus causarum scrutator, sanatus forsan primum videbitur aeger, mox vero civius recrudescet morbus,& eo curatu dissicilior evadet, quo diutius a vera indicatione aberratum fuerit. Pretiosi enim temporis jactura latius latitisque pus diffunditur, nascuntur recessus, cuniculi, iistuta , callositates , &c. & ita ingravescunt accidentia ut doloribus acerrimis vexatus , tandem fato fungatur aeger, infelix intempestivae procrastinationis victima. Ubi igitur ab intestini perforatione s quae cumque fuerit perforationis causa ) abscessum oriri cognoscetur , cito citius , quam proxime ad intestinum rectum inciden

da cutis, puris scaturigo exhaurienda, & ad intestini rimam pe-

12쪽

xietrandum, ut uno tractu & abscessus tramitem & intestinum

Sed hic revocanda superior abscessuum in inflammatorios &gangraenosos divisio : in his enim longe periculosior foret vel minima cunctatio : a prima igitur morbi invasione, vel antequam deprehendatur fluctuatio, profunda incisione ad absces iis centrum perveniendum est : imb- etiam magnae lataeque incisiones adhibendae, ut libera facilisque fiat textus cellularis de- gurgitatio ; & in hoc quidem celeberr. D. Foubert opinioni adversamur, qui tunc simplicem incisiqnem suadet, fistulamque deinde curandam relinquit; nec injuria, ut nobis videtur , id contendimus : enim vero aliquando forsan fieri poterit ut faustis rerum circumstantiis, pureque libere abeunte, magni iterum non repullulent abscessus, sed cipe saepius aliter se res habebunt. Quod quidem sin satis rationibus allatis , abunde profecto Observationibus a celeberrimis DD. Saviard & Faget, plurimissique similibus demonstratur. Ex his igitur concludere posse putamus, magnos juxta inteiast num rectum subortos abscessus modo simplicem aperturam, modo ipsius intestini sectionem, pro variis rerum circumstantiis requitore. N C T Η Ε s I M , Deo duce , O Prai de M. PETRO MATHURINO BOTENT NIT LANGLOIS , Artium O G rurgiae Magyiro , antiquo Scholarum Moderatore , antiquo Schoia practica Profe)pore , Regra Chirurgorum Academia

Socio , in Supremo Senatu Patrono , tueri conabitur CAROLUS - FRANCISCVS MICHAUD Parii en is , in alma Universitate Parisienis Artium Liberalium Magiser, Regia Chirurgorum Academiae correspondens , Theseos Auctor.

IN REGIIS CHIRURGORUM SCHOLIS.

PRO ACTU PUBLICO, ET MAGISTERII LAUREA.

Die Sabbati 1 9 mensis Julii , ὰ sesqui ecunia , pos meridiem

ad septimam. Apud CLousIER, REGIS , nec non regii Chir. Collegii, Typographum, via Sorbonae: I788.

SEARCH

MENU NAVIGATION