장음표시 사용
11쪽
tamen neque semper, neque eadem vigent intensione. Deprehenduntur potissimum, quando disruptae carne,ae partes novis objiciuntur conatibus, qui omnino resiliunt in partes musculares vicinas , quae nimirum primario quanquam nisu non victae, extra modum tamen distractae fuerunt unde propter irritationem 3 inflammationem suis implendis contractionibus prorsus impares fiunt. Ex dolore , partiumque divisarum discessu nascitur morus dissicultas aut etiam impotentia, quae perdurat qudusque, discusso humorum astluxu, quaedam fiat divisarum partium coadunatio , ope cujus pristina resurgat motuum concordia. Tam felicem incassum speraveris eventum, si naturae soli, aut irritis medelis hicce morbus committatur. Tunc enim quandoque subsequuntur molestus dolor, in gurgitatio textus cellularis,
claudicatio , impotentia pertinax, & atrophia g . Hoc autem
scopulus ad quem non semel appulerunt. Saepius etiam stabiliendae agyristarum famae multum inseruiit. Αnn. 1779. Cantiliacis S. Condari principis in aedibus, stabularius quidam decidit e curru : ut vitaret minitantem pectori unam ex rotis, vehementer humeris connisus est; protinus acutum & pungentem dolorem , dyspnoea stipatum , in latere pectoris persensit. Accersitus nullam agnovi costarum fracturam , & mollium incusavi dilacerationes. Etsi pluri8s sanguinem miserim, fomen laque emollientia & resolutiva potusque vulnerarios adhibuerim , nulla fiebat dolorum remissio. Post octo dies advenit agyrta quidam : nec mora Iunius costar fracturam & alterius fissuram pronuntiavit, fidemque sibi fecit. Ρartes laesas dirum in modum contrectavit, fasciamque corporiaretissime constringentem applicuit; sicque lapsu temporis perfecit curationem. Hanc sane praxim impuqens peperit ignorantia. Attamen hocce
in casu, prospero non caret eventu, ut in alio ejusdem generis morbo , quem e tenebris eduxit celeb. Potiteau. VH. Gusres posth. sur L luxation des Musoles O fur leur reduction , tom. 2, pag. 277 O suis.
H Mulier quaedam sectili in pavimento sidens repente surrexit, acutumque simul & pungentem secus partem internam genu persensit dolo-
12쪽
ultimum accidens, a mediis curatoriis, nempe quiete de fasci rum usu, saepius omam, exercitatione brevi cessat h). In eo posita est tota curandi ratio, ut sese invicem attingant divisae musculorum partes, idoneoque detineantur in contactu. Hoc facile sequenti perficietur methodo. Musculosarum stilicet partium imminuenda actio tonica antiphlogisticis, aut etiamsi adsint plρthora, stasis inflammatoria vel irritatio, celebrata atque iterata venae sectione. Maxima quiescant in remissione musculi laesi, ita ut paululum intendantur illorum antagonistae. Caeterum perito solertique Chirurgo satis ex anatomicis cognitionibus innόtescent varii & idonei, pro variis locis, situs. Parti applicetur fascia methodice constringens, quae laesum musculum integre complectatur, & superne & inferne ad mediam partem admoveat. Competit trunco fascia corporis dicta, scapulari superius & fascia litteram T exhibente inferius contenta; extremitatibus generatim fascia circumvoluta, aut surae ex pelle
canina , ligula adstrictae, & peculiariter ruptis gastrocnimiis muchina dicta gallice : pantoine de M. Petit. Haec media . musculum , ut ita dicam, complanando, divisas ad se add eunt partes i agglutinationi proinde dant locum, de solae pie.
Quod si quibusdam partibus nequeant apte applicari fasciae
nectentes, supersunt tunc temporis requies, situs, fomenta resolventia, aquarum thermalium usus, aliaque similia. rem , ita ut ceciderat ibidem. Adhibitis mediis generalibus, in usum
venerunt etiam sua vice per plures annos aquae thermales, sed absque ullo successu. In impotentia & atrophia genu crusque remanserunt. Haec observatio traditur a D. Chamserv.
h) Quod quidem multoties Observasse in ruptura musculari par tium inferiorum asserit M. FaSueri
13쪽
'Per viginti aut quinque viginti dies fasciis vinciantur partes, nisi adsint gravia symptomata, quae ex se satis indicant quid
pro re nata sit agendum. Licet plerumque penitus perficiatur curatio in hocce temporis spatio, tunc etiam sunt adhibendae cautelae, ne aegrotantes rursus nimiis conatibus impendan
ι Datur exemplum a M. Fagaer rupturam gasrocnimiorum post triginta4ies recruduisse.