장음표시 사용
5쪽
E T R A V E N N A T I U MSENATORI AMPLISSIMO
TERTIO EDITUM, EMENDATUM, ET AUCTUM
ANNO CHRISTIANO MDCCLXXXIV. PRAESIDIBUS UENTIBUS.
7쪽
Uod post duas de flumine Rubicone a me editaς dis sertationes tertiam, quod post tres Italicae Biblio. graphiae libros , reliquos annuos adhuc desiderari permittam , cum huiusce rei caussae multae fuerint, quas referre sit longum, suffecerit spondere, me non ita longo tempore primum opus completurum, &secundum prosecto maius, & toti Italicae Litteraturae apprime necessarium opus, cum iuxta publicum vulgatum programma empturientium idoneus numerus fuerit contractus, breuiori etiam tempore Typis Mantuanis Iosephi Sbaralii prosecuturum. Non enim mea edita Collectio omnium Latinorum Poetarum, Fragmentorum, Car-
8쪽
1Vnum, si ve ex Ethnicis, sive ex Christianis, sive ex marmoribus, sive ex membranis collectorum, quae omnes superiores Collectiones &copia & raritate carminum longissime superat, non alter meus libellus de transitu Annibalis per Apenninum, & de Castro Mutilo antiquorum Gallorum , quisi plurimas Italiae antiquitates declarat, amplificationem ullam novam hactenus desiderare videntur. Contra materiae amoenitas & gravitas, Lucensis editionis paucitas, Romanae in maiori opere Musaei Κircheriani submersio , publicum non expletum
desiderium, ut hanc tertiam praesentis mei de restitutione purpurarum Libelli editionem novis curis ausiam nunc praeVerterem, monuerunt & deinde non minus Familiae tuae generositas, quam Mentis & Animi tui virtus, ut tibi, amplissime Ravennatium Senator, editionem ipsam nuncuparem, adduXerunt. Nec iam hae, quas memoravimus, nuncupationis caussae minus
Verae. Quoad primam enim , satis mihi constat , duas nobilissimas Elephantutiorum Familias, Bononiensem alteram, quam doctus Senator Iohannes Elephantutius hoc tempore exornat, RaVennatem alteram, quam hoc tempore tu exornas, gentiles & agnatas ab iisdem
Maioribus ortum duxisse , tuam vero pluribus ab hinc seculis Bononia seditionibus extorrem Ravennae consedisse, ibique Romanorum Pontificum , Caroli V. Romanorum Imperatoris, Augusti III. Sarmatarum Regis, & Venetae Reipublicae gravissimis iudiciis fuisse cohonestatam , inter Patricias Romanas, Bononienses, Ferrarienses, Firmanas, & Atrienses Familias fuisse conscriptam, illustribus cognati nibus , Praesulibus , Episcopis, Cardinalibus, togatis Praetoribus , armatis Ducibus , Hierosolymorum & Divi Stephani Equitibus, Divo etiam Seraphino ex Presbyterorum ordine, & Divo Marco ex Fr,trum Observantium familia suisse illustratam, ut Caietanum Elephan- tutium praeclarissimum S. R. E. Cardinalem patruum tuum nuper lugentibus adhuc bonis vita functum, & Iosephum Sc Ferdinandum fratres tuos, alterum Caroli III. Hispaniae Regis Equitem stipatorem , alterum Romanum Praesulem , iam Camerini, iam Firmi, modo Centumcellarum Praetorem, quorum alteri Militia, alteri Roma maiores honores spondet, ingrato silentio praeteream.
9쪽
Quid vero , quae secunda nuncupationis caussa, de animi tui, de mentis tuae magnitudine dicam P Tu iuvenculus ad Ravennatem Rempublicam ultro accessisti , maximos magistratus ilicet inivisti ;publicas pecunias , quae peribant, restituisti, Ravennatis agri culturam auxisti, novas ad portam vias aperuisti, nova ad ipsum portum aedificia extulisti, commercium, navigationem adiuvisti, Divi Alberti Conventum mutua voluntate Reipublicae Ravennati contribuisti, publicas & privatas maximas lites conciliasti, Legatus de maximiS rebus missus ad Urbem gravis lima illa tua Sc patriarum & civilium rerum cognitione Civitatis iura rata fecisti, Legatus item ad E. D. Cardinalem Boncompagnium Bononiae Legatum, de Rheni aliorumque fluminum mutatione, rem satis per se implicitam & ancipitem composuisti.
Nec Vero negotiis tuis otium tuum vilius iudicandum. Cum enim tu Celsiani praecepti memor, quod modo in urbe, modo in agro, sepius in agro vitam degendam iubet, in villam tuam Gualdum idem-tidem secedis, quae Caesenam inter & Ariminum sita, Viam Aemiliam adiacens, saluberrimo aere praedita, hinc Gallicam hanc planitiem, qua circumdatur, despectat, hinc amoenissimos, qui longe impendent , Apennini colles suspectat, tu ipse Agricolturam & Architectonicen bene doctus, vel cultius fertilissimum latifundium tuum instituis , vel maximam urbanam & rusticam villam a fundamentis iterum exstruis & disponis, Vel in tua, quam rusticam Vocas, quam philosophicam ego voco , Bibliotheca te abscondenS , Ω-mnium artium, scientiarum omnium cognitione animum tuum informas , ita ut ego, qui Gualdum duobus vix millibus passuum Sabiniano distans, dum facultas datur, saepius te conventurus concedam , tecum totos dies vel legens, Vel colloquens ita desester, ut a patriarum & domesticarum rerum curis abdustus, tunc tantum mihi
uae cum ita sint, quis a me bene factum non iudicet, si tibi, Vir nobilissime, & artium sollertissime, hunc tertio editum, emendatum , & auctum Libellum inscripserim, qui nobilissi nam antiquarum purpurarum artem curet restituendam P Perlege igitur, Jc, quae
10쪽
quae tua est virtus, iudica. Et si nobilitatem artis admiraberis, si restitutionis facilitatem etiam ut spero animadvertes , tum te precor quaesoque, ut quemadmodum auctorem iampridem , ita libens volens iam nunc Libellum ipsum in tuam fidem recipias.
Dat. Sabiniano Kalendis Ianuariis anni Christiani MDCCLXXXIV.