M. AccI Plauti Comoediae. Accedit Commentarius ex variorum notis & observationibus, ex recensione Ioh. Frederici Gronovii 1

발행: 1684년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 문학

1쪽

vlliorio Emanuela l

4쪽

Μ ΑcCΙ PLAUTI AC CEDIT

ex Variorum Notis di Obseroationibus

6쪽

JOHANNI BAPTIST E COLBERTO

REGI A SANCTIORIBUS CONSILIIS

AB INTIMIS SECRETIS AERARII MODERATORI PRUDENTISSI

SUMMO AEDIFICIORUM REGIORUM

PRAEFECTO

MAGNIFICO REGIORUM ORDINUM QUAESTMARCHIONI DE SEIGNELAI

Obiliora forsan alii; ego, quod pQ Genio tuo Virtutique R Honori, Vir g illustrissime. dico Speculum vitae Vulgi. sed duorum cultissimorum populo

rum. inter artifices veterum manus pro miraculo

fuit Parrhasii tabula , Demos Atheniensium, varium, injustum, inconstantem eundem, eundem exorabilem , clementem, misericordem , excelsum, gloriosum, humilem, serocem trucemque, atque omnia pariter ostendens. At quanto expressus vividiusque id argumentum posuerunt Eupolis, Cratinus. Aristophanes, Menander, Diphilus, Apollodorus. Philemon 8 Quos M. Accius Plautus quum auctores habuerit, Latinam autem sic nam instruxerit; sc Grajorum mores adsimulavit. ut identidem agnoscerent & suos spectatores Romani. Neque obesie debet operi pulcherrimo pamtium . per quas explicatur, humilitas. Non majoris erant plerique personae , ad quos cum in concionem descenderet Alcibiades, ita cohorrescebat, ut parum consiperet, priusquam a Socrate confirmaretur. Et consuestis magnates interdum, fastidita so . v tunae

7쪽

DEDICATIO.

tunae vestrae mole, palatia es praetoria gravati, casas irrepere, rure vero barbaroque laetari, silvas habitare. Sic Vespasianus Cosanum aviae, nutrimentorum suorum locum, jam Caesar, assidue frequentabat, manente villa, qualis fuerat olim, ne quid oculorum consuetudo requireret. Soletis apparatu recto & lau- , tis exquisitisque dapibus fatigati, victus tenues interponere , & plebeja pulpa admonere ac reficere palatum. Sic Timotheus Atheniensium imperator, vel Prytaneo, vel solenni apud se convivio destituto, condiccbat in Academiam ad Platonem, herbis &oleribus agrestibus laetus, eaque caena, quae saIvum& jucundum convivae posterum quoque diem praestaret. Amatis nonnunquam fabulari cum imperitis mollium aulae verborum, &quos scitis responsuros irreverentius; quaeque in proximis Vestris culpa so-ret, ut minimum, frigore luenda, ea in alieno & humili rusticoque patres amilias captatur & voluptas est. Fuere, qui dismmulata persona & habitu vili

sumpto circulis & tabernis & viantium commeatibus miscerentur. ut judicia vulgi querelasve cognoscerent. Minore periculo, nec minore fructu, saltantes in pulpito, aut carminum, quae saltaverant, recitator lectiove sensus docent communes. Quare

id vel praecipuum viris principibus semper oblectamentum, & juxta certum, quam quaevis alia ingenii publicandi ratio, scribentibus iter ad famam fuit. Phrynichum commode introducti pyrrhichistae classi' exercitui praefecerunt. Menandrum ad sese invitaverunt Reges & Astu atque Athenas praeserentem gratia tamen & muneribus coluerunt. Terentianis

fabulis non modo, dum actitarentur, sed etiam, dum

8쪽

: DEDICATIO.

nascerentur, adeo plausit Africanus, ut secisse illas,

non ista solum aurium severitate limasse crederetur. Germanicus Caesar inter altioris doctrinae caetera monumenta reliquit & Comoedias Graecas. Claudius Augustus , fratris aemulus , Husdem parentalibus, dum initia sua commendat ossiciis pietatis, omiliter Graecam Comoediam Neapoli docuit. R de sententia judicum coronavit. Sed & inter hos quinquaginta plus minus annos hoc genus Musae pedestris in tantum extulisse Poetarum vestrorum disertissimos, ut facile omnes ejus numeros veneresque implerent, quod eo non mediam modo plebem, sed& summos procerum mirifice capi viderent, neminem praeterit. Et adhuc sic disputo ut nihil aliud quam comico choragio comitatum, modo arte non desecto & pro materia exculto, vincam non sere, ut excludant fores ingeniis patentes. Nunc ejus agitur causa, qui vetustae atque interioris eruditionis ingens est instrumentum; in quo studiorum omnis ratio prosecit; quem qui legendo non contriverit, is hominis literati nomen & locum nequeat tueri; quem facetiarum & urbanitatis vernaculae sontem ; quem linguae atque elegantiae in verbis Latinae principem; cujus sermone. si Latine loquendi sit animus, Μusas usuras, ejusdem linguae scientes in primis dixerunt & judicarunt. Talem ' hujus momenti scriptorem, quum locis aliquammultis viderer attigisse haud infeliciter. & sollicitudines ostendicula, moras operam ei dantium minuisse; quumque omnem eum recensuissem & innumeris mendis, quibus, paullo ante renatκs,nimis cito consenescere atque intermori coeperat. liberassem;

νςm ei patronum adoptarem, nisi te, Vir Illustrissi-

9쪽

me, cujus summo jam olim beneficio sum, & serius ac debeo magis quam importune hanc debiti mei facio professionem. Scilicet parum tibi fuit maximo atque infinito ossicio distringi. turbam & ponduS negotiorum difficillimorum sustinere. Principum potentissimi R in rebus gerendis acerrimi paratissimique Rconsilium instruere &jussis susticere. GaZam tractas regni toto terrarum orbe opulentissimi & copiosissimi, ea innocentia & fide, ut Aristidem vincas & Uticensem Catonem; eo labore, qui Herculeis non decedat; ea vigilantia, quam in Atlantis & Hesperidum pomarii. in luci Martis apud Colchos custode inso-POre pinxit antiquitas; ea opimitate ac fertilitate, ut tibi, quod Anii Deliorum regis ac sacerdotis filiabus , datum videatur, quarum tactu omnia

In segetem laticemque meri baccamque Minervae

Transforma litur.

Non enim vectigalia tantum lucris & conservas, sedcx quo eis admotus eS, multis partibus plura & certiora &fructuosiora essecisti. Res optanda Principibus: & conantur passim; sed incrementis non salubribus: adeo ut plerique oppressis & exinanitis suis. plus odii & dirarum quam pecuniae redigant; mox

sontem, unde avidius, quam par erat, hauserunt,inaruisse experiantur. At tu non aggravaS Onerajam ante injusta, non acerbitates exactionum, non tributorum nova nomina & sinus comminisceris. residuis Rreliquis exigendis, peculatu arcendo, falso aere alieno abolendo, sumptibus&jacturis inanibus circumcidendis; sed maxime, dum negotiantes frequentas, &commerciis cursus liberiores aperis, dum ad excolen

10쪽

DEDICATIO.

dum mare sollicitas & navigantibus commoda statuis, & ejus rei ergo societates consas & conglutinas, dum artes quoque sellularias exigis, & quidquid argutae manus usibus hominum quaerunt, probas incitasque, comparasti, ut, quum majores, justiores Rutiliores, splendidiores & magnificentiores erogationes nunquam factae sint, nunquam tamen tantum fuerit in publicis viribus . nunquam sic abundaverit aerarium. Haec& mille alia, quae quotidie in summam rem Galliarum consilia das, accipis imperia, audis desderia, expedire ac participare curas de satis tot domesticorum, tot externorum populorum, parum tibi visum, nisi & Iiberalia respiceres, & non minus

ingenuas quam manuum arteS in te convertcrCS,pro-

Vinciamque tuam faceres. Nec sors illa suit. sed industria fatorum, sed manifesti numinis instinctus,

cum LUDOVICUS ADEO DATUS, Omnia majorum suorum, Omnia omnis aevi Heroum magna &bona exempla reserens, in mentionem Studiosorum hoc est, illius hominum generis. qui omisio actu rerum , ambitu remoto. pecuniae viis neglectis, in studia sese abdiderunt. R id agunt, ut praeclara Veterum inventa partim eruant & in usum revocent, partim augeant amplificentque) ex sermone quodam te coram incideret, deque illis & graviter & acute vere-quejudicaret. quod ipsum mediocritatem egresses Rcaelo propiores sensus demonstrat. Neque enim plebeji captus est aut vulgi labiis innascitur illud: Nisi Alexander essem. Diogenes essem: & Beatum Achillem , non excisa Trba, sed Homero praecone. Magnum erat tanto judice praestabiles haberi. quos in

docti simul & ad quaestum docti pro ineptis S male

. 6 volente

SEARCH

MENU NAVIGATION