Bullarium Lateranense sive collectio privilegiorum apostolicorum a Sancta Sede canonicis regularibus ordinis sancti Augustini Congregationis Salvatoris Lateranensis concessorum. Editio novissima, & locupletissima

발행: 1727년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

bis in perperitum , Ν illibata serventur . In quibus haec propriis nominibus du1cia inus exprimenda. Villam videlicet Pollingam, in qua eadem Ecclesia sita est ; ubi etiam secundum Beati Augustini Regulam Omnipotenti Domino divina exhibetis obsequia. Villam V Vithaim . Villam Ubingen . Villam Fri heim. Uillam Rieden. illam Aschetingen. Villam Hunnenvvanch. Villam Psaffeno fen , necnon & ca teras possessiones , quas Henricus quoia d. II. Rex eidem Ecclesiae vestrae restituit, atque contradidit. Sancimus etiam, ut nulli absque Fratrum licentia post factam in eodem loco professionem ad aliam Ecclesiam liceat transmigrare . Prohibemus insuper, ut nemo aliquem ex eis pravo studio in Ecclesia, vel Monasterio suo suscipere, vel susceptum audeat retinere, quod si iidem transfugae secunda, vel ter tia Fratrum suorum denuntiatione commoniti ad eandem Ecclesiam redire contempserint, Praelato, & Fratribus suis in eos interdicti, vel anathematis sententiam proferendi licentiam indulgemus. Decimas sanε, quas concessione Pontificum possidetis , aut etiam i inposterum adipisci poteritis, Apostolica vobis authoritate firmamus. Porro Chrisma, oleum Sacrum, ordinationes etiam Clericorum, qui

ad sacros gradus fuerint promovendi, vel si qua alia sunt Ecclesiastica Sacramenta , a Diorcesano suscipietis Episcopo, si quidem Catholicus fuerit, & gratiam, atque communionem Apostolicet Sedi& habuerit , eaque vobis sine pravitate, & ex

actione voluerit exhibere ; alioquin quemcunque malueritis Catholicum adeatis Antistitem, qui nostra fultus authoritate, quod postillatur indulgeat . Decern mus ergb , ut nulli omnino hominum liceat vestrain Ecclesiam temerε perturbare, aut ejus possessiones auferre , vel ablatas retinere, minuere , vel quibuslibet molestiis fatigare , sed omnia integra conserventiar, vestris, pro quorum gubernatione,ac sustentatione concessa sunt,usibus profutura. Si quis ergo hujux nostrae Constitutionis paginam sciens contra eard temere venire temptaverit, secundo, tertimve commonitus, si non praesumptionem suain satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honoris luc sui periculum patiatur, & a Sacratissimo Corpore ,& Sanguine Dei, ae Domini Redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat . Conservantes autem eidem loco, quae sua sunt, omnipotentis Dei, di Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli Benedictionem,&gratiam conseqtiantur. Amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecci in Episcopus. Ego Anselmus Presbyter Card. Ego Insifridus Presbyter Canc. Tituli S. Vesrinae. Ego Lucas PresbIter Card. Tit. n. Joannis, O Pauli. Ego Brido indignus Sacerdos. Ego Guillielmus Praenestinus Episcopus. Ego Theodeυvinus S.Rusinae Episcopus. Ego Gregorius Diaconus Card. S. Sergit, edi Bacbi. Ego Guido Diaconus Card. S. Adriani. Ego Boetius Diaeontis Card. SS. yDi , O Modest. Datum Pisis per manum Atmerici S. R. E. Diaconi Cardinalis, & Caneellarii κ. Kal. Novembris qndict. xv. Incarnat. Dominescae MCXXXVI. Pontificatus vero Domini Innocentii Papae II. Anno VII.

INNOCENTIUS EPISCOPUS

Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoria .

IN Apostolicae Dignitatis Solio, di Potestatis plenitudine , Summa Redem

toris nostri Clementia meritis lic t imparibus constituti ad ea libeo ter intendimuτ, per quae provisionis nostrae auspiciis . lonasteria insignia , eorumquo

Abbates seu Praepositi eis pro tempore Hlsidentes majoribus semper honorum, ecdi gub

462쪽

digl iratum praerogativis extolli, & decorati valeant; Sand pro parte dilecti filii Valerii Baudrexet moderni Praepositi Monasterii S.Crucis,Ordinis S. Augii itini Canonicorum Regularium loci Polligensis in Ba varia Augustanae Diaecusis, Provinciae Moguntinae Nobis nuper exhibita petitio continebat ; Quod cum in dicio loco, quod amplum, valdeque celebre , ac inter alia Monasteria illarum partium maximae insigne existit Monasterium S. Crucis praefatum , per Praepolitum Abbat cm nun cupatum regi, & gubernari selitum , a novem jam sarculis institutum reperiatur, cujus ipse Valerius modernus Praepositus jamdudum suscepto utini ordinis habitu, magna cum Iaude Monasterii S.Crucis hujusmodi Canonicorum Regularium , qui in illo viginti sex boni litterarum periti, & exemplares Sacerdotes, cum duobus Novitiis , & duobus aliis Laicis nunc reperiuntur , regimen hucusque supporta ir, in eoque sub dicit Valerii Regimine, di gubernio , Religiosa Disciplina, Doetrina, di observantia Regularis ita vigeat insiguita, di floreat, ut pauca similia Mona Beria , quae tam in spiritualibus, quam temporalibus Deo conservante eminean reperiantur; dictum vero Monasterium S. Crucis nulla speciali prorogativa gau deat, Plurimum tamen decori, venustati, ac dignitati ordinis , & Monasterii S.Crucis hujusmodi conveniat, ut in aliquo a Nobis, & Sede Apostolica conde corari mereatur ι Quarε pro parte dicti Valerii Nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus dicti Monasterii S.Crucis decori, Divinique cultus incremento consu lere de benignitate Apostolica dignaremur: Nos igitur, qui Monasteriorum, alio rumque Ecclesiasticorum locorum , & Abbatum, seu Praepositorum illis Praesiden tium, decorem, & venustatem summoperE exoptamus, eundem Valerium, ejus que succetares dicti Monasterii S.Crucis pro tempore Praepositos, specialis grati favore prosequi volentes, ipsumque Valerium a quibusvis excommunicationis,su

spensionis , & interdicti, aliisque Ecclesiasticis sectentiis, Censuris, & poenis a ju re , vel ab homine, quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet in

nodatus cxistit, ad effectum praesentium tantum consequendum, harum serie ab L, ventes, & absolutum lare censentes, huiusmodi supplieationibus inclinati, Ἐκ voto Congregationis Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae

Cardinalium super Ritibus Ecclesiasticis Praepositorum ipsi Valerio ut ex nunc, Mdeineeps perpetuis futuris temporibus , tam ipse Valerius, quam pro tempore fumturi dicti Monasterii S. Crucis Pripoliti Mitra, Annulo, & Baculo Pastoralibus, ac aliis Pontificalibus Insigniis uti, necnon in praedicto, ae quibuscunque aliis Mona steriis, Prioratibus, locis, &Eeclefiis ab eo dependentibus, ae Musdem Μοω serit S. Crucis , & illius pro tempore existente Praeposito subjectis , in quibus ipse Praepostus pro tempore existens , in Pontificalibus celebrabit, Benedictionem is lemnem post Missam , Vesperarum, & Matutinarum, ac aliorum Divinorum ossiciorum solemnia supra populum inibi existentem, dummodo ibidem aliquis Antistes seu Sedis praefatae Legatus prisens non fuerit, vel si praesens sit, ejus ad id

expressus accedat assensus, elargiri, ac Cruces,Imagines, Calices, Campana , sa, Tabernacula pro conservatione Sanctissimi saeramenti Eucharistiae , dc Relinquiarum Sanctorum consecta, necnon Altaria, Corporalia , Vestimenta etiam Sacerdotalia, & alia paramenta, & ornamenta Ecclesiastica quaecunque,in quibus Sacri olei, vel Chrismatis unctio non requiritur pro praefato, praefatiqire Monasterii S. Crucis, & aliorum illi subjectorum Monasteriorum, Prioratuum , & Locorum adicto Monasterio S. Crucis dependentium usu tant tim eum solemnitatibus solitis, 8e eeremoniis juxta Sanctae Romanae Ecclesiae Ritum , morem, & consuetudinem benedicere , Monastetiorumque, Prioratuum, de Locorum hujusmodi Ecclesias, ac Caemeteria , quae sanguinis , seti seminis humani effusione pollui contigerit, Aqx tamen prius per aliquem Catholicum Antistitem, gratiam, S communionem Sedis Apostolicae habentem, ut moris est, benedicta reconciliare libere, & licite valeat Apostolica auctoritate de consensu Vener. Fratris nostri Episcopi Augustani Pro vinciae Moeuntinae, tenore praesentium concedimus, & perpetuo indulgemus, ple

namque, liberam, & omnimodam lacultatem, di auctoritatem desupErimpartimur,

decernea

463쪽

deeernentes easdem praesentes semper , & perpetuo validas ,:& eseaces fore, &esse, ae sub quibusvis similium , & dissimilium gratiarum revocationibus, suspensionibus , aut aliis contrariis dispositionibus minimε comprehendi , sed semper ab illis exeipi,& quoties illae emanabunt, toties in pristinum statum restitutas, repositas, ae plenarie reintegratas ,' ae dei tuo etiam sub quacunque posteriori Dalaia, quomodocunque eligenda concessas esse , & fore, sicque per quoscumque Iudices ordinarios, vel delegatos quavis auctoritate fungentes judicari, & definiri debere , irritum quoque, & inane quidquid secus super his a quoquam quavis authoritate scienter, vel ignoranter eontigeritatientari : non obstantibus quibuscunque Constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis , ac dicti Monasterii S. Crucis, de ordinis hujusmodi etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, de eonsuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscunque Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, concessionis, itidulti, impartitionis, & decreti infringere , vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, dc Beatorum Petri, de Pauli Apostololorum ejus se noverit incursurum . Datum Romae apud S.Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae I 68o-

1 3.Kal Ianuarii Pontificatus nostii Anno XIII. Sub plica.

Dee. F. P. Renavit. F. Dat. I. B. S. Gasparinus. F. Antamorus C. A. Secret. M. Marinus.

Extra . Registrata in Cam.Apost.

F. P. Antamorus.

Supra plica. Ambrosius Appeli Sigilliser .

Ut praesens Apostolieum Indultum a Sua Sanctitate Reverendisi. ordinarii praehabito,& in Romana Curia producto con si dimississime impetratum ad suum effectum deduci possit, Meum per tenotem conceditur. Ex Oificio Vieariatus Augustae die 26. Martii i689. Franciscus Ziegler Vicarius Generalis.

S. Magni Ratisbo .

ANNO Christi Millesimo eentesimo trigesimo octavo a Comite de Raning

Gebhardo Cathedralis Eeelesiae Ratisbonensis Canonico omnia, quae Iure haereditario inter duo FIumina Imbrem, & Danubium possederat, pro construendo Monasterio obtulit, & Eeelesiae S. Magni in pede Pontis tradidit Canonicis Regularibus S. Augustini, approbantibus hanc fundationem S. Pontifice Innocentio II. ct Hartv vico Episeopo Ratisbonensi, qui in honorem S. Andreae Ecclesiam consecravit. Eandem Fundationem Conradus Romanorum Rex diplomate roboravit, de locum in suam tutelam laseepit. Bulla Innoeentii haec est . .

INNOCENTIUS EPISCOPUS

Servus Servorum Dei.

Dylecto Filio Gebeardo , provisori Ecclesiae e quae dicitur ad Ripas , ejusq; successoribus regulariter substituendis in perpetuum . Desideri uim , quod ad Religionis propositum, & Animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, & petentium des deriis congruum impertiri suffragilim , ut Videlicet fidelis devotio celerem sertiatur effectum , ut utilitas postulata vires in dubitanter assumat . Ea proptEt dilecte in Dominoe Fili Gebearde tuis rationabi

464쪽

libus postulationibus gratum praebemus assendum , & Ecclesiam, quae dicitur ad Ri-Pas , cui auctore Domino praesides sub Apostolicae Sedis tutela, de protectione suisicipimus, & praesentis scripti pagina ecim munimus. In primis siquHem statuentes, ut ordo Canonicus qui seeundum B. Augustini Regulam in eodem loco noscitur institutus futuris perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Decernimus etiam , ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclefia Inpraesentiar uin iusta , & legitimε possidet, aut in futurum concessione Pontincum , largitione Regum, vel Principum, oblatione Fideliu.n , seti aliis justis modis auxiliante Domino poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, & illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare , aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere , aut aliquibus vexationibus ratigare , sed omnia integra conserventur eorum , pro quorum gubernatione, di sustentatione concessa sunt, usibu omnimodis praesutura . Si qua igitur impo-

serum Ecclesiastica , saeeularisve persona hanc nostrς. Constitutionis paginari

sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo , tertiove commonita , si

non congrue satisfecerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, &a Sacrativi no Cor Pore , ac Sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena nat , atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat . Cunctis autem eidem loco

sua jura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus &hic Irucium bonae actionis pereipiant, & apud districtum Indicem praemia aeternae pacis inve

niant. Amen. Amen. Amen .

Ego Innoeentius Catholicet Eeelesiae Episcopus. Ego Lucas Presb Card. Tit.SS.Iohannis, de Pauli. Ego Grisbgonus Presb. Card. Tir.S.PraXedis . iiDatum Laterani per manus Aimeri S.R.E. D 1eoni Cardinalis , & Cancellari 13. Kal. Novembris Indict. 3.Inearnationis Dominicae Anno II 39: Pontincat.Veso Dannocentii Papae II.Anno X.

LUCIUS EPISCOPUS

Servus Servorum Dei.

Dilectis FiliIs Gebeardo Provisori EeeIesiae, quae dicitur ad Ripas , e usqueta

Fratribus Regularem Uitam professis, tam prς sentibus , quam futuris perpetuum . Si Religiosorum Uirorum petitiones clementer admittimus noluis proculdubi6 opportunitatibus benignum , ae pium omnipotentem reperimus . apropter dilecte in Domino fili Gebearde tuis rationabilibus postulationibuβ grarum praebemus assensum, de Eeclesiam, quae dicitur ad Ripas , cui auctoreno praesides sub Apostolicae Sedis tutela, & protectione suscipimus, &praetentas scripti pagina communimus; In primis si quidem statuentes , ut ordo Cauonicus,

qui secundum B. Augustini Regulam, Ze Fratrum Portuensiti in institutionem In eo dem loco noscitur institutus, futuris, perpetuisque temporibus inviolabiliter con servetur . Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem

inpraesentiatum iusth, Ze eanonicε possidet, aut in futurum concessione Pontancum, largitione Regum, vel Principum, oblatione Fidelium , seu aliis sustis moais cpropitio poterit adipisci, firma vobis, vestrisque laceessoribus, &neant. Obeunte vero te nune eiusdem Ioci Praeposito, nullus ibi qualibettionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem communi, Vepartis atansu secundum Dei timorem, &Beati Augustim Regulam provi--Γendum. Liceat etiam vobis communicato consilio idoneum defeniorem eqs , qui si inutilis apparueriti, Ee pestilens effectus aequitate contempta vobis, dc reuus estris noxius esse praesumpserit ei ieiendi eum facultatem liberam hebeatis. tua quoque ad publicas proeessiones vos invitos trahere ut quietem vel tra quo

465쪽

libet modo audeat conturbare . Sepulturam vero ipsius Ioci liberam esse decerniis inus , ut eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni, & extremae volun rati nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva iustitia Matricis Ecclesiae.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum,liceat praelatam Ecclesiam temere perturbare , aut ejus polsessiones auferre , vel ablatas retinere, minuete , aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum , pro quorum gubernatione ,& sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura , salvaia

Ratis nen. Ecclesiae canonica justitia , & Apostolicae Sedis auctoritate . Si quia igitur in posterum Ecclesiastica , saecularisve persona hanc nostrae Constitutionis

Paginam sciens , contra eam temere venire temptaverit, secundo, tertiove com

monita, si non congrue satisfecerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a Sacratissimo Corpore, & Sanguine Dei, de Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo ex amine districtae ultioni subjaceat . Cunctis autem eidem loco sua Jura servantibus sit paκ Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hie fiuctum boluae actionis percipiant, & apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis

in v iant. Amen. Amen. Amen.

' Ego Lucius Catholicae Ecclesia Episcopus .' Gregorius Card. Sanctorum Sergia, ct Baesi. Ego Thoodebinus S. Rusime Episcopus.' Ego Otho Diaconus Card. S. Georgii ad Velum aureum . t Ego Guido Diae. Card. Sanctorum C m, Damiani. Ego Octa anus Diae. Card. S. Nicolai Fn Canere Tulliano. macintus Diae. Card. S. μνις in Cosmedis .i ' Fgo Thomas Praesb. Card. S. Iusina . , Ego Guido Hasb. Card. SS. Laustentii, o Damasi . Datum Laterani per manus Baronis S. R. E. Subdiae. s.Kal Januarii,Indict.8. Iuc rnat. Dominicae Anno ix Pontifuero Domini Lucii II. Papae Anno L

INsignis Canonia in superiore Bavariade Dioecesi Frisingensi a Guelphone IV.

Duce Anno Io8 s. pro Cononicis Regularibus S. Augustini fundata, & ab Urbano II. confirmata fuit anno ro 9. Udalrieus Praepositus primus ab Othone I Frisingensi Episcopo Archidiaconus constitutus titulum hunc omniis bus succetaribus reliquit. In Ecclesia honoribus B. V. Mariae dedicata asservantur Corpora SS. Primi, & Feliciani, Caput S. Pinosae Martyris ex societate S. Ursuli , aliaque inclyta Lypsana SS. Martyrum. Georgius Praesul in Concilio Basiliensi obtinuit usum Pontificalium . Multi quoque Parochiae tam in Frisingen fi, quam Augustana Dioecesi huie celeberrimo Collegio incorporatae sunt, quas Summi Pontifices non pauci diplomatibus eonfirmarunt, uti inter alia istae Bullae ostendunt. His Lateranensis Congregationis Privilegium per solemnem aggregationem accessit, prout a Reverendissimo D.D. Patritio moderno Prsposito, & Archidiacono nato sequentes Pontis Litterae copiae transmissae testantur. Bulla con matoria Canoniae Rottenbuechensis .

URBANUS EPIs C OPUS

' Servus Servorum Dei.

CHarissimo Filio Udalrieo Praeposito'Canonieae vitae , que in loco Rallenpuechad honorem Sanctae Dei Genitricis, & Virstinis Mariae sita est , ejusque s B a cetari. Diuitiaco by Corale

466쪽

cessoribus canonich substituendis in perpetuum potestatem ligandi , atque solvendi in Coelis , & in Terra Beato Petro , ejusque successoribus auctor Deo principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est Dominus allocutus et Quaecumque ligaveris super Terram , erunt ligata , & in Coelis, &quaecunque solveris super Terram, erunt soluta, & in Coelis . Ipsi quoque, & pro priε firmitas, &alienae fidei confirmatio eodem Deo auctore praestatur , cum ad eum ait. Rogavi pro Te Petre , ut non deficiat fides tua, & tu aliquando conversus, confirma fratres tuos . oportet ergo nos, qui licet indigni Petri residemus in loco , prava corrigere , recta firmare , & in omni Ecclesia ad interni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium prodeat, & oculi nostri videant aequitatem: Quia igitur fidelissimi Romanae Ecclesiae filii V Vel Duet

Bavariorum ,& Conjux ejus Iudita pro animarum suarum salute Canonicam Fratrum secundum Regulam Beati Augustini viventium in loco , qui Rettenbach dicitur , constituente eandem domum Beato Petro devotione debita obtulere r Nost tam pro reverentia, & devotione Beati Dei Genitricis , semperque Virginis Mariae , cujus nomine locus ipse dedicatus est, tum pro dilectione praedictorum fili rum nostrorum, thm ctiam pro fraternitatis vestrae Religione praefatam Canonicam, cui Deo disponente praesidere cognosceris, in Ius perpetuum, ac tutelam Apostolicae Sedis specialiter suscipimus. Tibi itaque tuisque legitimis succetaribus eandem regendam, ac disponendam praesenti decreti nostri pagina confirmamus cum omnibus, quae ei jam cx praedictorum Dueum facultatibus , seu aliorum concessi sunt oblatione Fidelium . Quamobrem per praesentem nostri privilegii paginania Apostolica auctoritate statuimus', ut quaecunque hodiε idem Coenobium jure possidet, sive imposterum concessione Pontificum liberalitate Principum, oblatione Fidelium jure, atque eanonice poterit adipisci, firma tibi, suisque succesibribus, &illibata permaneant. Decernimust ergo , ut nulli omnino hominum liceat eandem Canonicam temerε perturbare , aut ei subditas possessiones violenthe auferre, minuere, & temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum sustentatione , ac gubernatione concessa sunt, iasibus profutura . Obeunte te nunc ejusdem loci Praeposito , vel tuorum quolibet succetarum , nullus ibi qualibet surreptionis astutia praeponatur, nisi quem Fratre S communi consensu, vel Fratrum pars consilii sanioris elegerint. Consecrationes Altatium, sivh Basilicarum ordinationes Clericorum, Chrisma, oleum Sanctum, & caetera ad Episcopale ossicium pertinentia ab Episcopo Frising, in cujus Dioecesi estis, accipietis, si tamen Catholicus est, & gratiam , ac communionem Apostolicae Sed is habuerit,& gratis, & sine pravitate impendere voluerit: alias vero liceat vobis Catholicum, quem volueritis adire Antistitem, & ab eo consecrationum Sacramenta suscipere, vel ad Sedem Apostolicam recurrere , qui fultus Apostolica auctoritate sine ambiguitate postulata concedat: Preterea advocatum vobis, sive protectorem constitui nius Guelsonem egregiae strenuitatis Ducem , ejusque post eum filios, si ejusmodi, Deo praestan re fuerint, ut Ecclesiae vestrae utiles, & paternae institutionis existant executores . Sin autem , vestri erit arbitrii, quem placuerit eligere vestrae Ecclesiae idoneum protectorem , qui sine tueri saecularis exactione id divinae servitutis obsequium strenue , ae reverentEr exhibevt. Omnipotenti autem Domino, cujus

melior est misericordia super victimas gratias agimus, quia vos estis, qui Sanctorum Patrum vitam probabilem renovatis, & Apostolicae instituta disciplinae in primordiis Ecclesiae Sanctae exorta , sed crescente Ecclesia jam pene deleta instinctu Sancti Spiritus suscitatis. Duae enim ab Ecclesiae Sanctae primordiis vitae ejus filiis

sunt institutae, una, qua infirmorum debilitas retinetur, altera , qua fortiorum inter Beata perficitur, una remanens insegor parvula, altera ad Montis aIliora conscendens, una lachrymis , & eleemosynis quotidiana peccata redimens , alteria quotidiana instantia merita aeterna conquirens, alteram tenentes inferiorem Terrenis bonis utuntur, alteram sequentes Superiorem bona Terrena despiciunt, ac relinquunt . Haec autem, quae a Terrenis divino favore devertitur in duas unius

467쪽

pene, Hu Hemque propositi dividitur portionem Canonicorum,sellieEt, atq; Monachorum,harum secunda per Divinam misericordiam fi equentia facta etiam in siculo universo elucet . Prima vero decalescente servore Fidelium jam pene omnino defluxit, hanc Martyr, & Pontifex Urbanus instituit, hane Augustinus suis Regulis ordinavit, hanc Hieronymus suis epistolis in cinavit, hanc Gregorius Augustino Analorum Archiepiscopo instituendam praecepit. Itaquc non minoris aestimandum est meriti, hanc vitam Ecclesiae primitivam aspirante, & prosequente Domini spirim sustentare , quam florentem Monachorum Religionem ejusdem stiritus perseueverantia custodire a vestruin ergo propofitum nostri auctoritate oricii confirmamus, & firmos voa in eo persistere adhortamur , & tanquam Deo per nos exhor-vante obsecramus . Quamobrem omnibus in vero Coenobio vitam Canonicam secundum hujus tenorem ordinis profitentibus, & in ea adjuvante Domino permanentibus , Nos licEt indigni Apostolorum Visiarii eorum, ac nostram Benedietionem, peccatorumque absolutionem potestate illis a Domino indulta concedimus, constituentes ne cuiquam liceat omnino hunc vestri statum ordinis commutar , de quo in Domino confidimus multum fi uctum excrescere . Statuimus etiam ne

professionis Vestrae quispiam, postquam Dei vice super caput sibi hominem imp inerit alicujus levitatis instinctu, vel districtionis Religionis obtentu ex eodem Claustro audeat sine Praepos. totiusque Congregationis permissione discedet , discedentem verb nullus Abbatum, vel Episcoporum, & nullus Monachorum sine

communium litterarum cautione suscipiat . Deeimas quoque novalium ejusde canonice ad eandem pertinere decernimus , salvo vicinarum jure Ecclesiarum .

Vos igitur filii in Christo charissimi oportet Regularis disciplinae institutioni solli ,

Citius, ac devotius insudare, ut quanto estis a saeculatibus tumultibus Iiberi, tanto studiositis placere Deo totius mentis, & corporis viribus anheletis, praecipue studentes Romanε Ecclesiae deereta veneranda servare, cujus patrocinio ab omni iugo Viventium estis donante Domino praemuniti . Ad indicium autem hujus a Roma na Ecclesia libertatis per annos singulos ad nostrum, nostrorumque succetarum usum quotidianum albam lineam, & stolam Lateranensi Palatio pers.lvetis. Sanes quis in crastinum Arehiepiseopus. Ep. pos, Imperator, aut Princeps, aut Dux, Comes, aut Vicecomes, Iudex, aut persona quaelibet potens , aut impotens hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temerE venire, & eorum, quae concessa, vel statuta sunt, quidquam irritum facere tentaverit secundo, tertiovε commOnitus si non satisfactione congrua emendaverit, eum honoris, de ossicii sui periculo subjacere decernimus, de a Corpore Christi, & Ecclesit, auctoritate Apostolicae potestatis segregamus, conservantibus autem pax , & misericordia a Deo praesentibus, & futuris saeculis conservetur. Datum Anagine Kal. Febr. Anno Dominicae Inearnationis Iosto. Indict. IS. Pontificat. D. Urbani II. Papae, scriptum per manum Lanfranci Vice-Agenti Cancellarii Sacri Palatii eum signo eiusdem. Aggregulo nostri Monasterii B. Maria de Rai Me, in Congregationem

canonicorum Regularium Lateranensium.

Nos Don Athanasius Clappinius PIaeentinus Abbas Generalis Canonicorum Regularium S.Ausustini Congregationis Lateranensis Illustrissimo, & ReVerendissimo D. Don Gilberto Gast Collegii Canonieorum Regularium S. Augustini ad B. V. M. in Restienbuech Diaeeesis Frisingensis in Bavaria per eandem Diaecesim Archidiacono nato , necnon omnibus ejusdem Collegii Canonicis salutem in

in Domino perpetuam .

Quamquam indifferenter bonum sit sui diffusivum &e. sine acceptatione personaruin gratiam in alterutrum administrare debeamus maximε, quod boni opi mus inveniri dispensatores multiformis gratiae Dei, abundantius tamen illis viscera Charitatis aperimus , qui Congregationem nostram specialis amoris studio diligen-

468쪽

ligciues, speciali etiam fiunt dilectionis praerogativa dignio: es; Quapropter chin

vestrum in Congregationem nostram devotionis affectum,atq; summe nobis coin- mendabilena professionis puritatem vivo cordis occiirsu intueamur, amemus ,&lectamurr Uos ideo in partem sortis nostrae conscripturi, eosdein vos in communionem omnium Indulgentiarum , Indultorum, Privilegiorum , concessionum, exemptionum tam iti spicitualibus, quam in temporalibus admittimus , & acceptamus , & omnium aliarum gratiarum , seu praerogativarum a Summis Pontificiis

cibus , & ab aliis nobis concessarum, seu concedendarum , quibus Abbates, de Canonici nostri utuntur, potiuntur , & gaudent, uti, potiri, & gaudere posse libenti mimo Vobis hae una injuncta conditione concedimus, ut singulo 'uovis triermio unam Missam cantatam de Bcatissima Virgine celebretis , ejusque Sacruficium pro nostra Congregatione vos , & posteri vestri applicetis, & de applicatione tali nos , & successores nostros per litteras certiores reddatis. Vos autem in fratres nostros recipimus , & adnotamus. Vobis ex munc orationum, Missarum, Divinorum ossiciorum , Jejuniorum, Peregrinationum, spiritualium exercitio. rum , bonorumque omnium, quae Divina Clementia per nostras utriusque sexus Peligiosas pei sonas praesentes, & fiaturas ubique terrarum dignabitur operari perparticipationem harum serie ,& gratiose impertimur. Monasterium vestrum tanis quam ipsius nostru Congrcgationis germanum, & de gremio vos tanquam fratres nostros agnoscinius, & facultate a Summis Pontificibus concessa illos nobis aggregandi , qui parem profitentur vivendi regulam, vos aggregamus, omnique alio meliori modo,quo possumus ad praenaissorum veram, realem participationem, usum S communionem unimus, praesenti quidem servata , & in futurum servanda regiis minis vestri Monasterii favorabili consuetudine. Vos vero, quo uberioribus no serae Congregationis meritis , fit ictibusque potiamini, hortamur in Domino ulterius , ut eadem ad sui conservationem , & incrementum apud Deum vestris quoti--dianis praecibus adjuvetur. In quorum fidem, & authenticam veritatem &c.Datum Bononiae in Canonica nostra S. Ioannis in Monte die s. Maii Anno itis D. Athanasius Clappinius Placentinus Abbas Generalis. D. Salvator Baro ae Bonon. Abbas Secret.

BEssarion miseratione Diuina Episcopus Tusculanus Sanctae Romanae Ecclesiae

Cardinalis Nicenus Uulgariter nuncupatus, necnon in partibus Alcmaniae,&Gcrmaniae, Locisque omnibus in eisdem partibus Sacro Romano Imperio subjectis Apostolicae Sedis Legatus. Ad futuram rei memoriam . Magnae, & sincerae devotionis aste etiis , quem Dilecti Nobis in Christo Georgius Praepolitus, & Convenus Monasterii in Ralte tabuli ordinis S. Augustini Canonicorum Regularium Frisit gen Dioeces ad universalem gerunt Eeclesiam, non indigne promeretur , ut V iis ipsorum, illis praesertim, quae ad ipsius Monasterii evidentem utilitatem, orna. tum,& decorem, Dei honorem,divini cultus auguinentum, & personarum inibi sub Regul .iri habitu viventium Altissimo assidue famulantium venustatem, & decorem cc de re valeant,favorabiliter annitamus.Cum igitur,sicut exhibita Nobis nuper pro parte eorumdein Prspositi, & Conventu petitio continebat, praefatum Monasterium inter alia illarum partium Monasteria unum ex notabilioribus existat, ac illius Praepositus pro tempore existens in dicta Dioeces Frisingen unicus Archidiaconus per illam Diceees ordinariam habeat, & exerceat jurisdictionem,idcirco pro parte eorumdem Prepositi,& Conventus fuit Nobis humiliter supplicatum, ut ipsis pro ipsius Monasterii, illiusq; Praepositi, & Canonicorum inibi degentium pro tem pore majori libertate , immunitate , utilitate , decentia, ornatu, gratia ,&indui to concedere , dignaremur, quod ipse Praepositus, & succetares sui, qui pro tempore fuerit Praepositi dicti Monasterii, Mitra , Annulo, & Baculo pastorali uti pos lint, solemnem Benedictionem Populo dando , nec non Calices, di ornamenta alia ad divinum cultum pertinentia Consecrare, & Pontificalia hujusmodi exercere ,

uitia de variis griseis, & Canonici pro tempore de Asperiolis i n Monasterio

469쪽

Proeessionibus,ste alibi, ubieos. in divinorum observatione Iiueresse coligerit,deferre,& uti ad instar Praepostorum, & Canonicorum, Collegiatarum Ecclesiarum saecularium , nec non Privilegia ipsis super Decimis Terrae, Doribus, Uineis , ortis,

di aliis bonis praedicti Monasterii, immimitatibus, libertatibus , & uuionibus Parochiali uim in Iglingen , Superiori Staindors, Grefel fingen , Aurbach, Amergata , Miltiausen, Urseiabausen, S. Laurentii prope Schongau, Sch is tingen eum Capellis filiabus ejusdem Monasterii Frisii'. & Augusten Dioeces. Ecclesiarum , qugaliaquae per Canonicos dicti Monasterii ad nutum Praepositi ejusdem removi biles

in animarum cura reguntur , ac quaevis alia jura, Privilegia, & munimenta, ut praemittitur , auctoritate ordinaria, aut quocumque alio nobis inferiore in forma gratiae , indulti, & justitiae dicto Monasterio gratiose concessa legationis nostrae rob

re confirmare vellemus.

Nos igitur dignum censentes, & eongruum, ut sicut Monasterium ipsum inter alia Monasteria, & Religiosa illarum partium loca insigne, & notabile existit,ata etiam insigniori attolli, & praefulgere non immerito debeat praerogativa hono ris , & excellentia decorari ipsorumque Praepositi, & Conventus in hac parte sup-Plicationibus incIinati, quδd Georgius Praepositus praenominatus, ac successores1ui pro tempore Plaepofiti Infula, Annulo , Baculo pastorali solemnem Benedicti nem dando Populo uti, necnon Calices suos, & ornamenta alia ad divinum cul- consecrare , & hujusmodi Pontificalia in Monasterio , & Ecclesiis e scere, AImuciis de vario griseo, necnon ipsi Canonici dicti M nasterii de Asperiolis, ae libertates , & immunitates domuum, decimarum, Ter rarum, Ortorum, Vinearum, Unionum Eeelesiarum curatarum quarumcumque ipsi Monasterio praedicto incorporatarum, & etiam filialium uti, deserre , & possiderς,, nec non ut in Ecclesiis Parochialibus latingen Superiori,Sch iistingenoreiselfin sen, Staindorse, & S. Laurentii prope oppidum Schongau , quae per Clericos is culares de presenti reguntur, quam primum per cessum vel decessum eas, Vel ipsa

rum aIteram vacare contingerit, vos Domine praeposite , di vestri succeilbres h jusmodi pro tempore canoniis intrantes piratres, & Canonicos in dicto Monasterio

expresse prolatas ad nutum Prepositi ejusdem pro tempore ammouibiles in eisdem Ecclesiis instituere, & providere, ae possessionem hujusmodi Ecclesiarum auctoritate propria apprehendere libere, & lieith licentia cujuscunque alterius super hoc miniine requisita possitis devotionibus vestris auctoritate Legationis nostrae, qua fungimur in hac parte, tenore praesentium eoncedimus facultatem, & indulgemus, praemissique omnia, & singula a Nobis inferiore emanata confirmamus , & presen iis scripti mirocinio communimus, Constitutionibus, & Oadinationibus, ac statu iis quibuscunque in oppIsitum faciendi, non obstandi, decernendi ex nunc irritum

& inane, si secus super his a quoquam nobis: inseriore quavis auctoritate scienter,

vel ignoranter contigerit attemptari. Datum Norimbergae Bamberg. Diceeest 6o Indict.8 die et s.Martii Pontifieatus Sanctissimi in Christo Patris, & Domini nostri, Domini Pii Divina Providen tia Papae II. Anno II. VenerabiIi F. Episeopo Frisingen.

PAULUS PAPA R

VEnerabilis Frater. SaIutem, & Apostolieam Benedictionem . Exponi Nobis nupEr feeit dilectus Filius Wolfaneus Praepositus Monasterii per Priorem

ubernari soliti Mittenbuech nuneupati ordinis S. Augustini Canonicorum Regu larium Frisingem Dioeces , quod a centum annis, & ultra in summitate Montis

Peissemberg distri s dieti Monasterii quaedam Capella sub invocatione B. Maria: Uirginis ab ipsius Montis Ineolis, sed Vieinis dilectis Filiis constructa existit, ad quam bactenus plurimi illarum partium Christifideles ob singularem, quam ς g dictam

470쪽

die ani Capellam, ubi omnipotens Deus, ut pie creditur, multa Mitacula operatus est , gerebant devotionis affectum , concurrerunt, & ad praesens concurrunt, &quam dictus Uvolsangus Praepositus ad divini cultus augmentum , & cxcitandam, ac coiiservandam Populi devotionem in ejusdem B. Mariae Uirginis honorem de

rebus illi necessariis decenter instruxit, cumque in die a Capella in ipsius B.Virginis , & aliquibus solemnioribus festivitatibus, dumtaxat Missa per Presbyteros, quos dilectus Filius Rector Paroe hialis Ecclesiae Loci Peittingensis dictae Diceres licet nullum exindὸ commodum sentiret, celebrari consuevisset, ob idque factum esset, ut Peregrini, & alii Christi fideles, aliis etiam non feriatis temporibus ad ipsam Capellam, magno numero conquentes, longi jam itineris molestias , ac dicti Montis asperitatem , & Solis ardorem perpessii Missas audire, peccata sua confiteri,& Sanctissimum Eucharistic Saeramentum sumere propter defectum Sacerdotum nequirent ,& loci jam miraculis clari celebritas obscurari ,& fervor ille egregius, Zepia erga Capellam hujusnodi aseetio Christifidelium animis excidere inciperet, dictus VUolfangus Praepositus, ne pictas, ac devotio illa periclitaretur, ac penitus deperiret divini cultus exercitium propriis sumptibus in dicta Capella introduxit, Ze in se absque ulla recompensatione, non quidem sine sua , de suorum incommoditate suscepit, non solum singulis diebus Dominicis , aliisque festis , sed singulis hebdomadis tribus , aut pluribus distinctis diebus juxta temporis, ac necessitatis exigentiam dilectos Filios dicti Monasterii Canonicos eo destinans, ut ibi

Sacra celebrando, Consessiones audiendo, contionando, de qua par est, pietate, fervore , de diligentia divinum munus obirent, ex quo factum est, ut frigescens hominum pietas denuo aucta,' 8c Capella praefata magis frequentata extiterit: ut autem divini cultus exercitium sit introductum animarum multarum lucro , minori

tum ipsius UVol tangi Praepositi, suorumque in dicto Monasterio successorum damno , sine intermissione continuari posset, tum Capellam praefatam cum contiguis AEdibus, de qui exigui, de penε nulli, nec ad sustentationem unius Ministri secu-

Iaris, nedum Clericorum sulficientes existunt, annuis censibiis , fluctibus , redditibus , et proventibus praefato Monasterio in eum modum , quo Ecclesia ejusdem , B. Mariae in Tuntenhausen nuncupatae ad Monasterium Pettaarting nuncupatum praefatorum, sed aliorum ordinis , de Dioeces. incorporata reperitur , auctoritate tua ordinaria, Rectore praedicto non contradicente, unisti, di incorporasti per tuum deeretum diffinitivum , ita tinn, quod idem V Volfganaus, 3cyro tempore existens dicti Monasterii Praepositus juxta tenorem deereti humi modi, seu litterarum reversalium nuncupatarum super praemissis consectarii in , dictam Capellam sartam , tectamque tenere, de ea, quae ad divini cultus augmentum , de Animarum salutem pertinent, prospicere teneretur, quae omnia nulla reclamatione suspelisa in rem

transiverunt judicatam , sequuto etiam desuper dilecti Filii nobilis Viri Maxim, liani utriusque Bavariae Ducis, in cujus Dominio temporali Capella praefata , ut asseritur, fundata reperitur , consensu. Quase cupiens ductus UUolfangus Praepositus realem unionis , de incorporationis effectum obtinere , di in futurum se, ae suos successores a quavis molestante persona liberati . Ideo nobis humiliter supisticari fecit idem UVol 'angus Praepositus , ut ei in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur eundem VVolsgangum Praepositum a quibusvis excommunicationis, suspensionis , de interdicti, aliisque Eeclesiasticis sententiis, censi iris te paenisa jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis , si quibus qtiomodolibet innodatus existit , ad effectum praesentium dumtaκat consequendum harum serio absolventes , de abiblutum fore censentes hujusmodi supplicationibus inclinatis aternitati tuae attento, quod , ut praesertur, super praemit fis reclamatum non fuit, per praesentes committimus, de mandamus, quatenus vocatis ad id, qui suerint vocandi , praefixo dicto Rectori aliquo brevi, de peremptorio termino ad dicendum, δι allegandum in contrarium , quidquid vult, de potest , quo elapso, de nihil, quodeelevet, docto constito, quod executioni locus existat, ia executionein praefati decreti

SEARCH

MENU NAVIGATION