M. Tullii Ciceronis Epistolæ familiares cum auctoris vita a Paullo Manutio edita. ... Maiore, quam hactenus diligenter castigatæ

발행: 1660년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 로마

341쪽

AD BRVT. ET ALIOS. 3 3

quibus maxime tuto me esse arbitrabar. Eo Distum est, ut ad te Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen curatat tuas aci me perferendas. Romam autem veni ad V Id. Dec. nec habui quidquam antiquius, quam ut Pansam si alim conuenitem : ex quo ea de te cognoui , quae maxime optabam. Quare horta tione tu qui lem non eges, sine illa quidem in re, quae a te gesta est post hominum memoriam maxima , hortatorem desidera m. Illud tamen breuiter significandum videtur, populum 1 Rom omnia a te expectare: atque in te aliquando recuperandae libertatis omnem spem ponere.Tu,si dies, noctesque memineris,quod te facere certo scio,quantam rem gesseris: non obliuiscere prosectb,quantae tibi etiam nunc gerendae sint. Si enim idest Prouinciam nactus erit ; cui quidem ego semper amicus sui antequam illum intellexi non modb aperte, sed etiam libenter eum Rep. bellum gerere ; spem reliquam nullam video salutis. Quamobrem te obsecro hidem precibus, quibus Senatus, Popususque Rom. vr in perpetuum Rempubl. dominatu regio liberes,ut principijs consentiant exitus, Tuu est hoc munus tuae partes: a te boc ciuitas, vel omnes potius gentes non is expectant tolum,sed etiam postulant. Quanquam,cum hortatione non egeas, ut supra scripsi,non utar ea pluribus verbis, faciam illud quod meum est , ut tibi Omnia mea officia, studia , , curas, Cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem, & gloriam Urtinebunt. Quan obrem velim tibi ita persuadeas, metum Reip. caussa , quae mihi vita mea carior est, tum quod tibi ipsi faueam tuamque dignitatem amplificari velim, tuis optimis

conisiiijs, amplitudini, gloriae nullo loco delaturum. Vale

ARGUMENTVM.

Suam dignitatem Brutus coinmendauerat: respondet Cicero stibi ean etiam atquς etiam cura bre: idque iam in Senatum

, declaratum . . i

CICERO S. D. .BRVTO IMP. 3

LVeos noster, cum Romam sexto die Mutina venisser, postridie me mane conmenit, tuaque mihi mandara diligentissime exposuit, , c litteras reddit. Quod mihi tuam digni-

342쪽

316 EPIST. LIB. XI.

in te in cormnendas eodem tempore existimo te mihi meam dignitatem commendare; quam meherculὰ non habeo tua Cariorem. Quam mihi gratissimum facies:si exploratum habebis, tuis laudibis B.llo loco nec consilium, nec studium meum defuturum, Lim Tribuni pleta edixissent, ut Senatu, adesset aciXIIIacal. Ian. haberemque in ani mo de praesidio Consulum Is. referre; quamquam statueram in Senatum ante Kal. Ian. no venire:ramen,cum eo die ipso edictum tuu propositum esset nefas esse duxi , aut ita haberi Senatum, ut de tuis diuinis in Rem p. meritis sileretur;quod factum esset,nisi ego venissi α ;pur,et mna si quid honorifice de te diceretur,me non adesse. It que in Sc natum veni mane:quod cum esset animaduersum, re quentissimi Senatores convc nerunt. Qua de re in Senatu egerim,quae in concione maxima dixerim, aliorum te litteris malo

cognoscere.Illud tibi persuadeas velim, me omnia,quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima lsu inino semper studio suscepturum,&defensurum.Quod quan- squam intelligo me cum multis esse facturum; tamen appetam huius rei principatum. vale. ' . . i.

Hortatur Brutum ne in salutem populi Romani conseruandata Senatus alictoritatem expectet: Ied voluntatem Senatus proatielaritate habeat.

CICERO S. D BRvTO IMP.

Vm adhibusi ei domi meae Lupus me, & Libonem, Seruilam consobrinum tuum; quae mea fuerit sententIa; co- ω fgnosce te ex Cn . Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit : ire liqua , quamquam statim Seium Graeceius cst Iubsecutus, tamen ex Graeceio poteris cognoscere. Caput autem est hoc, squint te diligentissime praecipere, meminisse unlim, ut ne in lilibertate, & salute populi Romani conseruanda auctoritatem Senatus expectes nondum liberi; ne tuum factum condemnes nullo enim publico consilio Remp. liberasti; quo est etiam ias res illa maior, & clarior & adolescentem, vel puerum pomis Caesarem iudices temere fecisse , qui tantam caussam publicam priua-

343쪽

AD BRVT. ET AL Ios. 32

priuato consilio susceperix; denique homines rusticos,sed sortissimos viros, civesque optimos, dementes fuisse iudices primini milites veteranos,comilitones tuos,deinde legionem Martiam, legionem Quartam, iniae suum Consulem hostem indicauerunt, seque ad salutem Ne Aesendendam contulerunt. Voluntas Senatus pro auctoritare haberi debet,cum auctoritas impeditur metu. Postremo suscepta tibi caussa iam his est,ut non si integrum;primum Idibus Mart.deinde proxime exercitu novo,& cophs comparotis. Quamobrem ad omnia ita paratus, atque animatus esse debes on ut nihil facias, nisi iussus; sed ut ea geras,quae ab omnibus summa cum admiratione laudentur.Vale.

Seribit de Legatis ad Antonium de pace misis, quaque sit omnium de Bruto expectatis, consensioque ad libertatem recup

randam.

CIG. S. D. BRVTO IMP. 2

EO tempore Polla tua misit ad me ut ad te, si quid vellem,

darem litterarum,cum,quid scriberem, non habebam a. Omnia enim erant suspensa propter expectationem legatorum:qui quid egissent,nihil dum nunciabatur. Haec tamen seri-henda existimaui: primum, Senatum, populumque Rom. de te laborare non solum salutis suae caussa, sed etiam dignitatis tuae. Admirabilis est enim quaedam tui nominis caritas, amorque in .. te singularis omnium ciuium. Ita enim sperant, atque confidunt,ut antea Rege, sic hoc tempore regno te Remp. liberaturum.Romφ delectess habetur,totaque Italia: si hic delectus ap- pei andus est,cum ultro se offerunt omnes;tantus ardor ammos ho minum occupauit desiderio libertatis, odioque diutinae sor- 'uitutis. De reliquis rebus a te iam expectare litteras debemus, iquid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus; quos spero breui tempore societate victo oriae tecum copulatos fore. Re- liquum est, ut de me id scribam, quod re ex tuorum litteris &spero,& malo cognoscere;me neque decise ulla in re, neque avnqiiam defuturum dignitati tuae. Fac valeas. . ,

344쪽

Rogat Ciceronem, prospiciat, utraque Consula ad Muisnais occiso, hostes Rcip. ωχma cam: monetqμe, quid agendu- .

p Ansa amisso , quantum detrimenti Resp. acceperis, non te praeterit. Nunc auctoritate, & prudentia tua prospicias oportet; ne inimici nostri, Cons bus sublatis, sperent se cori- uilescere posse. Ego,ne consistere possit in Italia Antonius, dabo operam: sequar eum confestim, utrumque praesta iururias iero, ne aut ventidius elabatur, aut Antonius in Italia more riar. In primis rogo te, ad hominem ventosissimum Lepidum mittas, ne nobis bellum redintegrare possit, Antonio sibi contulicto. Nam de Pollione Asinio , puto te perspicere, quid sit facturus: multae,& bonae & firmae stant legiones Lepidi,& Asi-nh. Neque haec idcirco tibi scribo, quod te non eadem anima uertere sciam ; sed quod mihi persuasissimum est, Lepidum recte facturum nunquam, si larte vobis, id de hoc dubium est. Plancum quoque confirmetis, oro . quem spero,pulis AntonichReip. non defuturum. Si se Alpes Antonius transieceri , constitui praesidium in alpibus collocare,& te de omni re facere acertiorem III. Kal. Maij, ex castris Rhegh .

ιaritur de quorumdam malauo tia, σReip periculum

exponit. .

Gratiorem me esse in te posse , quam isti peruersi sint in me, exploratum habes ; si tamen haec temporis videantur dicIcausta, malle me tuum iudicium, quam ex altera parte omnium istorum; tu enim accerto sensu, dc vero iudicas de nobi quod isti ne faciant, summa malevolentia, & liuore impediuntur . Interpellent me quo minus honoratu si mr dum nς interpellent, quo minus Resp. a me commode administrari possit; a uae quanto sit in periculo, quam potero breuissime ex nam.

345쪽

Primum omnium, quantam perturbationem rerum Vrbana.

rum aflat Irobitus Consulum ntamque cupidi iem homis nibus inhilax vacuitas, non-fugit: Satis me multa scripsisse,

quae litteris commendari possint: arbitror: scio enim cui scribam. Revertor nunc ad Antonium ; qui ex iuga cum paruulam manum politum haberet inermium, ergastula soluendor omneque genus hominum arripiendo, satis magnum numerum videtur effecisse. Huc accessit manus Ventidij:quae,trans Apenninum itinere facto dissicilimo ad vada peruenit ; atque se ibi cum Antonio coniunxit . numerus veteranorum, de armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia Antonis haec sint,necesse est; aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur; aut Apennino,Alpibusque se teneat,& decursionibus per equites , quos habet multos vastet ea loca, in quae incurrςrit; aut rursus se in Etruriam referat ε, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset, atque Apenninum transisset , in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia poli', quam ferro, conficeretur. Sed neque Caesari imperari poteri ;nec Caesar exercitui suo; quod utrumque pessimum est. Cum haec tayia sint: qud minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent,ut supra scripsi,non impedio. Haec quemadmodum explicari possint aut, a te cum cxplicabuntur, ne impediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Cum ad Remp. liberandam accessi H. S. mihi fuit pecuniae quadringenties amplius. Tantum abest, ut meae rei familiaris liberum sit quidquam:vt meos tam omnes amicos aere alieno obstrinxerim .

Septenum numerum legionum alo; qua difficultate,tu arbitrare ; non, si Varronis thesauros haberem, sustinere samplum possem . Cum primum de Antonio ex ploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis; ita,si hoc idem me in te is facere senseris. III. Non. Mah, ex castris, Dertona. Vale

ARGUMENTUM. AE

scribit de Mnton' profectione ad Lepidum, oe de dubia planci side, suoque in Zις Gl.stu 'atque constantia.

346쪽

3321 PIST. LIB. XLBRVTvS IMP. COS. DES. S. D. CICERONI. II

Eodem exemplo litterae a te mihi redditae sunt quo pueri mei attulerunt. Tantum me tibi debere existimo, quantum perstabere difficile est.Scripsit tibi,Fae hic gererentur . Ira itinere est Ambnius: Ad Lepidum proneiscitur ε, ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animaduerti, qui in me inciderunt; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Le-Didum , quos ad Plancum mitteret scribebat. Ego tamen nori habui ambiguum& statim ad Plancum misi: & bἰduo ab AI- Iobrogibus; & totius Galliae legatos expecto;quos confirmatos domum remittam. Tu, quae istic opus erunt administrari, prospicies, ut ex tua voluntate, Reiqueputa commodo fiant. Malevolentiae hominum in me , si poteris, occurres : si non is Poteris, hoc te consolabere, quod me de statu meos nullis comtumelijs deterrere possunt. Pridie Non. Mah, ex castris, sin hus Statiellensium.

ARGUMENT M.

Ita queritur bellum ab Antonio renouatum, ut in eo Bruti culpam videatur Mnoscere.

CIC. S. D. BRVTO IMP. COS. DES 1Σ

TRes uno die a te accepi epistolas; unam breuem, quana in Flacco Volumnio dederas ; duas pleniores , quarum aloeram tabellarius T. Vibij attulit; alteram ad me misit Lupus. Ex tuis litteris, & ex Graeceij oratione non modo non resti actum lhellum, sed etiam inflammatum videtur. Non dubito autem pro tua singulari prudentia, quin perspicias, si aliquid firmitatis laiactus sit Antonius, omnia ille tua praeclara in Remp merita lad nihilum esse ventura. Ita enim Romam erat nunciatum, lita persuasuna omnibus, cumpaucis inermibus, perterritis me- tu,stacto animo fugisse A nici aa.Qui si ita se habet,ut quemadmodum audiebam Graeeero: confligi cum eo sine periculo non possit,non ille mihi fugisse a Mutina videtur, sed locum x

helli gerendis mutasse. Itaq; h lires alij fracti stant; nonnulli lutiam quaeruntur, quod persecuti non sitis: opprimi potuisse, si

347쪽

editas adhibita esset, existi ne omnino . EST hoc populi, maximeque nostri , ire eo potissimum abuti libertate , per

quem eam consecutus sit. Sed tamen prouidendum est, ne qua iusta querela esse possit. Res sic se habet: is bellum confecerit, qui Antonium oppresserit, hoc quam habeat vim,te existimare malo, quam me apertius scribere. Vale.

Excusat tarditatem suam an Antonio perseqWndo ;-quo res V in statu sit, exponit . .

BRVTVS IMP. COS. DES. S. D. CICERONI. 13

IAm no ago tibi gratias: cui enim re vix referre possum, huic

verbis non patitur res satisfieri. Attendere re volo, quae in manibus sunt;qua enim prudentia es, nihil te fugiet,si meas litteras diligenter legeris.Sequi confestim Antonium his de cause sis, Cicero, non potui,eram sine equitibus,sine iumentis. Hirtiumrijsse nesciebam : Caesari non credebam prius, quam conuenissem, S collocutus esse. Hic dies hoc modo abijt; postridie

mane assiani a sum accersitus Bononiam. Cu in itinere essem; nunciatum mihi est eum mortuum esse. Recurri ad meas copiolas : sic enim vere eas appellare possum. Sunr extenuatissi- mae,& inopia omnium rerum pessime acceptae. Biduo me Antonius antecessit , itinere multo rnaiore fugiens, quam ego sequens;ille enim iit passim:ego ordinatim. Qiuaecunque fuit ergastula soluit ζ homines abripuit: constitit nusquam pisu squam ad Vada venit ; quem locum volo tibi esse notum, iacet inter Apenninum,& Alpes,ii editissimus ad iter faciendum. Cum ab essem ab eo millia passum triginta,& se ia Ventidio coniunxisset: concio eius ad me est allata; in qua polere carpit a militibus, ut se trans Alpes sequeremur; sibi cum M. Lepido conuenire.Succlamatum est & frequenter a snilitibias Veiuidianis; nam suos valde quam paucos habet) sibi aut in Italia pereundum esse, aut vicendum, & orare cverunt, ut Pollentiam iter facerent: cum sustinere eos non posset . in posterum diem itersitum contulit. Hac re mihi nunciata ,statim quinque cohortes

Pollentiam praemisi, meumq; iter ebotuli.Hora ante praesidiu

348쪽

metiat polentiam venit,quam Trebellius cum equIthu . Sanu tu na sum gauisus: in hoc enim vi storiam puto consistere. Inlpei', venerant, quod neque Planci quatuor legiones omnibus luis copiis pares arbitrabuntur; mque.ex Italia tam celeriter exercitum transijci posse credebant: quos ipsi adhuc satis arroganter Allobroges, equixatusque omnis, qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant: nostroque aduentu sustineri facilius posse confidimus. Tamen . si qm etiam casu Isaram se transiec rint: ne quid detrimenti Rςipublice iniungant, summa a no his dabitur opera.Vos magnum animum, timam spem de asumma Reip.habere volumus,cu dc nos, & exercitus nostros, singulari concordia coni et os, ad omnia pro vobis videatis paratos. Sed tamen nihil de diligenti remittere debetis; dar que operam i quam paratissimi ab exercitu, reliquisque rebul pro vestra salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus: qui quidem eas copias, quas diu simulati Reip. comparabant, subito ad patriae periculum conuerte-

Ad Bruti litteras respondet de Octauiano ornando de legio, bus ad Brutum perducendi, de pecunia, al0sque rebus ,

1 CICERO S. D. BRVTO IMP. I

MIrabiliter, mi Brute, laetor mea consilia, measque sententias a te probari,decemviris, de ornando Molescente rsed quid reserti mim crede thomini non gloriosin plane iam Brute frigeo, οργανον enim erat meum Senatus, id iam est diloliatum. Tantam spetia attulerat exploratae visa oriae tuae praecla ra Mutina eruptio, iuga Antoni, conciso exercitu, ut omnium

animi relaxari sint: neaeque ille vehementes contentiones tanquam esse videantur. Sed, ut ad rem redeam, legionem Martiam,& Quartam negant,qui illas norunt,ulla coclitione ad vi osse perduci Pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi , eaque habebitur. De Bruto accersendo, Caesare que ad Italiae praesidium tenendo, valde tibi assentior. Sed, ut

scribis, habes obtrectatores: quinquidem facillime sustineo: sed impediunt tamen. Ex Attica legiones expectamur ir sed

349쪽

3ellum istic renatum homines mirantur nihil tam praeter spem/nquam; nam die tuo natali victoria nunciata , in amita saecua videbamus Remp. liberata me, noui timores retexunt supc- iora , scripsisti ainein ad me hs, quas Idibus Maij dedisti, ni io te accepisse a Planco litteras non recepi a Lepido Antoniu r d si ita est omnia iaciliora ; sio aliter, magnum negotiun ruius exitum me extimescam,tuae partes sunt. Ego plus quam feci, facere non ssum;te tamen, id q00d 0ςro, omnium maximum, &clarissimum videre cupia. valς. .

Laudat ossicium,ct diligentiam Bruti: voluptatem alitia νομe omnium signi at ex Bruti: Plancique coniunctimae, eηmq- hortatur, ut in tuenda Rep. seipsum vincat.

CICERO S. D. BRVTO IMP. I

H Tsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucunc siit, quod in summa occupat ne tua Planco Collegae irandasti,ut te mihi per litteras excusatet:qubd fecit ille diue ter, mihi ρutem nihil amabilius officio tuo, & diligentia. Colla

iunctio tua cum Collega, concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, Senatui, populoque Romano grati clima accidit. Quod superest, perge, mi Brutς: & iam non otum aliis, sed tecum ipse certa. Plura scribere non debeo, pra sertim ad te, 'quo magistro breuitatis vriccinio. Lbifras tuasve lac menter expecto, quidem tales, quales Maxime opto.

: menter e

Commeud. LAEAElium Lamiam in petitione 'astru a. S. D. BRVTO IMP. I6ΡΞrmagni- do tibi haec tempora epistola reddita

sit 3, virum, cum sollicitudinis aliquid ha res; an, cum ab omni molestia vacuus esses. Itaque ei praecepi, quem ad te mili, ut tempus obseruaret epistolae tibi reddendae: nam quemadmodum coram qui ad nos intempestiue adeunt, Molςsti s

pe sunt: sic epistolae offendunt, non loc0 redditae. Si ,

350쪽

ut spero nihil te perturbat, nihil impedit ; de ille, cui mandauli

satis scite, & commode tempus ad te cepit adeundi: confido me,quod velim; te facile impetraturum. L.Lamia Praeturam potit. Hoc ego utor Vno omnium plurimum: magna 'vetu. stas, magna consuetudo intercedit: quodque plurimum valet, nihil est eius familiaritate iucundius: magno praeterea beneficio eius, magnoque merito sum obligatus. Nam Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset, proque mea salute et cerrime propugnaret a Gabinio Cos. relegatus est;quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini. Hoc cum populus Rom. meminerit, me ipsum non meminisse tur. Ussimum est. Quapropter persuade tibi, mi Brute , me perere Praeturam.Quanquam enim Lamia lammo splendore, summa gratia est, usus magnificentissimo munere aedilitio ; tamen is, uuasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. Nunc, si me tanti tacis, quanti certὰ facis 3, quando equitum centurias henes, In quibus regnas, mitte ad Lupum nostrum, ut is nobis has centurias conficiat. Non tenebo te pluribus: ponam in ex. tremo,quod sentio; nihil est Brute, cum omnia a te expectem,

quod mihi gratius facere possis. Vale.

Commendat eumdem Lamiam

CICERO S. D. BRVTO IMR U

L Amia uno omnium familiarissime utor: magna elus in me non dico officia, sed merita sunt , eaque populo Ror nonotissima. Is, magnificentissimo munere Dilitatis perfunctus, petit praeturam :,omnesque intelligunt,'ec dignitatem ei deesse, nec gratiam . Sed is ambitus exstare videtur, ut ego omnia pertimescam; totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem . In ea re quantum me possis adiuuare, faciae Hrspicior nec verb, quantum mea caussa velis, dubito. Velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas, nihil me maiore studio a re 'petere, nihil te mihi gratius facere posse, quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuuetis: quod ut facias, vehetnenter te rogo. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION