M. Tullii Ciceronis Epistolæ familiares cum auctoris vita a Paullo Manutio edita. ... Maiore, quam hactenus diligenter castigatæ

발행: 1660년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 로마

491쪽

quantulum discedens addidisti , quo tolerabilius feramus ignticulum desideri tui, crebris nos litteris appellato: atque, ita, si idem fiet a nobis. Quanquam duae caussae sunt, cur tu freque tior in isto officio esse debeas, quam nos, primum quod olim platebant ; Qui Romae erant, ad prouinciales amicos de Repudiscriberer nunc tu nobis scribas oportet; res enim publica istieest. Deinde,quod nos alijs ossicijs tibi absenti satisfacere possumus; tu nobis, nisi litteris, non Viceo, quare alia satisfacere possis. Sed caetera scribes ad nos postea, nunc haec primo cupio cognoscere; inter tuum cuiusmodi sit; ubi Brutum nostrum v, deris; quamdiu simul fueris:deinde,cum processeris longius, debellicis rebus,de toto negotio: ut existimare possimus,quo status mus. Ego tantum me scire putabo, quantum ex tuis i itteris habebo cognitum. Cura ut valeas, meque ames amore illo tuosngulari.

Rogat, ut sui absentis desiderium crebris , σ longis epistolis imniat r, enumerat Tr nil erga se oscia et exponit de Caluo iam mortuo , quid sentiat.

GICERO S. D TREBONIO. 28 ET epistolam tuam legi libenter, dc librum libentissime .

Sed tamen in ea voluptate nunc accepi dolorem, quod cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae, nam ad amorem quidem mihi poterat accedere, cum discedis a nobis; meque xanto desiderio assicis , ut unam mihi consolationem relinquas, fore, utriusque nostrum absentis

desiderium crebris, & longis epistolis leniatur. Quod ego non mod de me tibi spondere totam; sed de te etiam mihi, nestam enim apud me reliquissi dubitationem quantum me amares . Nam,ut illa omittam,quae ciuitate teste , fecisti, cum mecum inimicitias communicasti , cum me concionibus tuis defendisti, cum Quaestor in mea, atque in publica causa Consulum partes suscepisti, cum Tribuno pl. Quaestor non paruisti,

cui tuis praesertim Collega pareret:vt haec recentia , quae meminero semper, obliuisear; quae tua lallicitudo de me in armis,/ quae

492쪽

quae laetitia in reditu, quae cura. qui dolor, cum, ad te curae, dc dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse nisi subito in Hispaniam missus esses;vt haec igitur omittam; quae mihi tanti estimanda sunt, quanti vitam aestimo,& salutem meam,liber iste;quem mihi misisti: quantanu shabet declarationem amoris ruit plurimumquod tibi facetum videtur,quidquid ego dixi quM alijs fortasse non item, deinde, quod illa, siue faceta sunt siue fiunt, narrante te, venustis insima, quin etiam,antequam ad me veniatur; risus omnis poene

consumitur. bd si in hii scribendis nihil aliud , nisi, quod

necesse suit, de uno me tamdiu cogitauisses; ferreus essem is, si te non amarem. Cum vero ea, quae scriptura persecutus es, sine summo amore cogitare non potucris, non possum existi- 'mare, plus quemquam a se ipso, quam me a te, amari. Cui quidein ego amori, utinam caeteris rebus possem, amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futururn satis. Nunc ad epistolam venio, cui copiose, dc sua uitier scriptae, nihil est, quod multa respondeam . Primum enim ego illascaluo litteras misi, non plus,quam has, quas nunc legi ,existimans exituras , aliter enim lar bimus,quod eos solos, quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus. Dc inde, ingenium eius melioribus extuli laudibus, quam tu id vere potuisse fieri putas ; primum quod ita iudicabam: accute mouebatur ; genus quoddam sequebatur, in qua iudicio lapius, quo volebat, tamen assequebatur, quod probaret multae erant, de reconditae litterae,vis non erat:ad eam igitur adhortabar, in excitando au- tem, & acuendo plurimum valer, si laudes eum, quem cohortere. Habes de Caluo iudicium,&conni ammeum, consilium, quod ,cohortandi eaussa, laudaui, iudicium quM de inge- nici eius valde exstimaui bene. Reliquum est, Vt tuam prose--ione amore prosequar reditum spe expectem, abseptem m Thoria colam; omne desiderium litteris mittendis, accipiendisque leniam. Tu, velim, tua in me studia, & ossicia multum a tecum recordere ; quae cxim tibi liceat: mihi nefas sit obliuiscirnon modo virum boniam me existimabis, verum etiamtς ame amari plurimum iudicabis. Vale

493쪽

CICERONIS

tam rediret Romam Cicero ex Cilicia atrum Tironem pruris reliquit, quem his fere omnibus epistolis rogativi valetudinem

curat.

TvLLIVS, ET CICERO F. ET Q. S. D. TIRONI

humanissimo,&optimo. IIDE, quama in te sit suavitas, duas horas Thyrei Minus:Xenomenes hospes tam te diligit,quam si v lxerit tecum.Is omnia pollicitus est,quae tibi essent opus, facturum puto.Mihi placebat, si firmior esses,ut te Leucade deportares,ut ibi te plane conficinare,videbis,quid curio, quin Lysoni, quid medico placeat. Volebam ad te Marionem reinitteresquem,cum meliuscule tibi esset,ad me mitteres; sed cogitaui unas litteras Marionem afferre posse, me autem crebras expectare poteris igitur,& lactes,si me diligis, ut quou- die sit Acastus in portu. Multi eruntiquibus recte litteras date possis,qui ad me libenter Pe r ferant: equidem patras eunte vi neminem praetermittam. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo; nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius,et te totum trade. Malo te paullo post valentem, quam statim imbecillum videre. Cura Igitur nihil aliud ,nisi 'tValeas:caetera ego curabGEtiam atque etiam Vale. Leucade

proficiscens. VII Idus NovemK

494쪽

Scribit de aduersis ventis Corcyre teneri,hortaturque Tironem si securet,nec nisi confrmatus nauiget.

- ΤVLLIVS, ET CICERO S. D. TIRONI SUO. a

SEptimum iam diem Corcyrae renebamur, inainctus autem pater, dc filius Buthroti. Solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum, nec mirabamur nihil a te litterarum: ijs enim ventis istinc nauigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus ura igitur te, & confirma, & cum commode & per

valetudine mi& per anni tempus nauigare poteris,ad nos amatissimos tui ven. Nemo nos amat, qui te non dfligat,carus omnibus:expectatusque venies. Cura, ut valeaS etiam atque etiam, Tiro noster.Vale. XV.Κalend,Nouembris Corcyrae.

ARGUMENTUM. um Tironis desiderium signiscat.

TVLLIVS. ET CICERO MEUS, FRATER, ET FRATRIS

F. S. D. Tironi suo. 3PAulo facilius putaui,posse me ferre desiderium tui, sed plane non sero. Et quamquam magni ad honorem nostrum interest,quamprimum ad urbem mst venire,tamen peccasse mihi videor,qui a te discesserim. Sed quia tua uphantas ea videbatur esse, ut prorsus, nisi confirmato corpore, nolles nauigare; approbaui tuum consilium, neque nunc Nuto; si tu in eadem es sententia. Sin, postea quam cibum cepisti, videris tibi me posse consequi tuum consilium est. Marionem ad commisi, ut aut tecum ad me quamprimum vepirex, aut, situ morarere,statim ad me rediret. Tu autem hoc tibiiseriade, si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me male , , quam te esse mecum: sin intelliges opus esis, te Patris: conua-leicendi caussa,paulum commorari, nihil me male, quam ita valere. Si statim nauigas,nos Leucade consequere; sin te confirmare vis; & comites, & tempestates, & nauem idoneat Liari

495쪽

ψ, EPIST. LIB. XVI.

ut habeas diligenter videbis Vnum illud, mi Tiro, videro, si me a mas,ne te Marionis aduentus,& hae litterae moueat, quodia valetudini tuae maxime condi et, si seceris;maxime obtemperari voluntati meae, haec pro tuo ingenio considera. Non ira te desideramus, ut amemusramor ut valentem videamus hortatur,desiderium,ut quamprimum illud igitur potius. Cura ergo potissimum, ut valeas ; de tuis innumerabilibus in me ossichserit hoc grauissimum. III. Non.Nou. Vale.. R G V M E N T V M. Scribit de sua sollicitudine suoque ad Alyzbam accessurrogat tvaletudinem diligenter curet . .

TVLLIVS S. D. TIRONI SVO.

Non queo ad te, nec luber scribere, quo animo sim affe- . ctus; tantum scribo, 3c tibi, & mihi maximae voluptari fore, si te firmum quamprimum videro. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus:is locus est citra Leucadem stadiana sCXX. Leucade,aut te ipsum, aut tuaS litteras a Marione putabam me accepturum. Quantum me diligis, tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi. Non. Nov. Alyzia.

Rogat ut omni cis a valetudine seruiat.

TVLLIVS, ET CICERO, ET Q. PATER, ET FILIUS S. D. TIRONI SVO. 3

Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteias ante dederamus,unum diem commorari sumus quod Quinctus nos conlacutus non erat 'is dies fuit. Non. Nouemb. Inde ante lincem proficiscentes ante diem IIX. Id. Npu. has litte's dedimus. Tu si nos omnes amas,& praecipue me, magistratum tuui31. γ, confirma te. Ego valde suspenso animo exspecto, Niolum scilicet,deinde Marionem cum tuis litteris. Oranes cupimus, ego in primis,quamprimum te videre: sed, mi Tiro, valentem: Quare nihil properaris,satis quotidie te videro,si valebis. Vtil talibus tuis possum carere: te valere tua caussa primum volo, tum mea,mi Tiro.Vale. An

496쪽

673 AD TIRONEM ARGUMENT M.

Fere tota est hortatio ad curandam valetudinem.

TVLLIVS TIRONI SVO S. D. ET CICERO ET Q. PATER, ET . F. 6

VArie sum affectus tuis litteris; valde priore pagina perturbatus, paulum antea recreatus. Quare nunc quidem non dubito, quin quoad plane valeas, te neque nauigationi neque viae cόmmittas.Satis te mature videro,si plane confirmatum

videro. De medico,& tu bene existimari scribis, & ego sic ai dio;sed plane curationes eius non probo ; ius enim dandum tibi non fuit,cum esses, sed tamen, & ad illum scripsi, accurate,& ad Lysonem.Ad Curium vero suauissimum hominent,& summi ossici ummaeque humanitatis multa scripsi: in his etiam,vi,si tibi videretur,re ad se transferret. Lyso eniti noster, vereor, ne negligentior sir primum, quia Omnes Graeci: deinde, quod, cum a me litteras accepisser, mihi nullas remisit. Sed eum tu laudas tu igitur, quid faciendum sit, iudicabilis. Illud, mi Tiro, te rogo, sumptui ne parcas ullare, qua ad valetudinem opus sit. Scripti ad Curium, quod di xisses, daret medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior. Innumerabilia tua sunt in me omia, domestica,lare sia, urbana, prouincialia in re priuata in publica, in studi, , in litteris nostris; omnia viceris, si, ut spero te validum videro.

Ego puto,ie bellissime, si rectὸ erit, cum Quaestore Mesemio

decursurum non inhumanus est teque, ut mihi visus est; diligis, & cum valetudini tuae diligentissime consulueris ;tum,mi Tiro consulito nauigationi. Nulla m re iam te festinare volor nihil laboro, nisi ut saluus sis. Sic habeto, mi Tiro,nemiuem esse,qui me amet,quin idem te amet:& cum tua,& mea maxime interest te valere,ium multis est curae. Adhue,dum mihi nullo loco deesse vis,nunquam te confirmare potuisti. Nunc te nihil impedit: omnia depone, corpori serui. Quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris p tanti me fieri a te iudicabo.

Vale, mi Tiro, Vale, Vale, & Salve. Lepra tibi salutem dicit,&Omnes. Vale. Septimo Idus Novembris. Leucade.

497쪽

Idem argumentum, ut Tiro valetudinem curet.

TVLLIVS, ET CIC. ET Q. Q. S. D. TIRONI. '

TErtiam ad te hanc epistolam scripsi eadem die, magis instituti mei tenendi caussa,quia nactus eram, cui daren squam,quod haberem quid scriberem. Igitur i Ila, quantum me diligis , tantum adhibe in te diligentiae. Ad tua innumerabilia in me ossicia adde, hoc, quod mihi erit gratissimum omnium. Cum valetudinis rationem, ut spero habueris, habero etiam nauigationis. In Italiam euntibus ad me litteram dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto. Cura,cura te, mi Tiro. Quando non contigit, ut simul nauigares, nihil est, quod festi. nes: nec quod quidquam cures, nisi ut valeas. Etiam atque aetiam Vale,VHI. Idus Nouemb. Actio, vesperi.

A R G V M ENTU MEtiam Q. Cicero significat,quanta cura sibi Tironi valetudo sit.

Q. CICERO S. D. TIRONI. 8

λ ε Agnae nobis est solicitudinivaletudo tua,nam tametsi qui1VI veniunt,ακινδυναμέν,χρονιώτερα δέ nunciant,tamen In magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis abfuturus estis, cuius usum, dc suauitatem desiderando sentimus. Attamen quamquam Videre te tota cogitatione cupio tamen te penitus rogo, ne ram longe nauigationi, &vis per hyemem, nisi bene firmum committas: ne nauiges, nisi explorate. Vix in ipsis tectis, & oppidis frigus infirma ovaletudine ultatur ne dum in mari, & via sit facile abesse ab iniuria temporis.

inquit Euripides . Cui tu quantum credas, nescior ego Ce te singulos eius versus si ngula testimonia puto. Emce, ' me diligit, ut valeas, &vt ad nos firmus, ac valens quamprimum venias. Amas nos, &Vale. Q. F. tibi salutem pinxi

mam dicit. I .

498쪽

Nauigationis descriptio, σ ad curandam valetudinem beneuolentia plena cohortatio.

Nos a te . ut scis, discessimus ad IV. Non. Novembr. Le cadem venimus ad VIII. Idus Nouemb.ad VII. Actium; tibi propter tempestatem ad VI. Id. morati sumus. Inde ad RV.Corcyram bellissime nauigauimus. Corcyrae fuimus usque ad XVI. kal.Decemb.tem uatibus retenti Ad.XV.Kal.a po tu Corcyraeorum ad Cassiopen stadia CXX. processimus. Ibi retenti ventis sumus usque ad IX. kal. interea, qui cupide profecti sunt , multi naufragia fecerunt. Nos eo die eaenati soluimus, inde, austro lenissimo, coelo sereno, nocte illa,& die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi peruenimus eodemque vento postridie id erat ad VII. kal. Decembris)hora quarta Brundisium venimus,eodemque tempore simul nobiscum .ppidum introhi Terentia, quae te facit plurimi. Ad V. Kal. Decembris seruus Cn. planch Brundisij tandem aliquando mihi a te expectatissimas litteras reddidit,datas Idibus Novembr.

qumme molestia valde leuauerunt,utinam omnino liberassent, sed tamen Asclapo medicus planὸ confirmat, prope diem te

valentem fore. Nunc quidem ego te hortor, ut omnem dilia gentiam adhibeas ad conualescendum. Tuam prudentiam ν, temperantiam,amorem erga me noui;scio te omnia facturum,

ut nobiscum, quamprimum sis; sed tamen ita velim, ut ne quid properes. Syphoniam Lysonis velim vitasses,ne In quartam hebdomadam incideres; sed quando pudori tuo maluisti obsi

'qui uam valetudincreliqua cura. Curio misi, ut medico honos haberetur, & tibi daret, quod opus esset; me, cui iussisset, curaturum;equum,& multum Brundisij tibi reliqui. Romae,vereor, ne ex kalen. Iamiarh. Magni tumultus sint: nos agemus omnia modice.Reliquum est,ut te hoc rogem,& a te petam,ne Iemere nauiges Solent nautae festinare, quaestus sui caussa;cautussis mi Tiro; mare magnum,& difficilem l :bi restat. Si poteris;

cum Mescinio Raute is solet nauigare sint minus,cum honesto

499쪽

76 EPIs T. LIB. XVI. l

aliquo homine,culus auctoritate nauicularius moueatur. I . lhoc omnem diligentiam si adhibueris , teque nobis incolumen lpraestiteris,omnia a te haheo. Etiam, atque etiam noster Τiro, fVale.Medico,Curio,Lysoni de te scripsi diligentissime,Vale.

ARGUMENTUM.

Rogat ut prater valet dinem nihil curet addit de aduentu suo ad bem, de stant. Reip. ciuilibus discordθs perturbato triumpho suo:de praefectura, Campana .

TVLLIVS, ET CICERO, TERENTIA, TULL IA, S. D. TIRONI. Io

ETsi opportunitatem operae ruae omnibus locIs desidero:tamen non tam mea,quam lua caussa doleo, te non valere.

Sed quando in quartanam conuersa vis est morbi sic eni oscribit Curius spero te diligentia adhibita etiam firmiorem in fore. Modb fac id,quod humanitatis tuae est, ne quid aliud c res hoc tempore , nisi ut quam commodissime conualescas iamn ignoro,quantum ex desiderio labores: sed erunt omnia a facilia, si valebis. Festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger, & periculosa hyeme nauiges. Ego ad Vrbem accessi pridie Nonas Ianuarii. Obviam mihi sic est proditum, ut nillil fieri potuerit honoratius Sed incidi in ipsam flammam

ciuili discordiae,vel potius belli: cui cum cupetem mederi, &int arbitror,possem Rupiditates certorum hominum snam ex utraque parte sunt, qui pugnare cupiantὶ impedimento mihi sueruiat. Omnino & ipse Caesar,amicus noster, minaces ad Senatum , & acerbas litteras miserat: & erat adhuc impudens, qui exercitum,& prouinciam inuito Senatu teneret:& Curio meus illum incitabat. Antonium quidem noster,& Cassius, nulla vi hxpulsi, ad Caesarem cum curioni proiecti erant, postea quambenatus Consulibus,Prporibus,Tribunis pleb.& nobis, qui proconsules sumus, negotium dederat, ut curaremus, ne quid Rese pubLdetrimenti caperet. Nunquam maiore in periculo ciuitatis fuit: nunquam improbi ciues habuerunt paratiorem ducem Omnino ex hac 'uoque part e diligentissime bellum comparatur , id sit auctoritate, M studio Pompei, nostri, qui Caesarein

500쪽

sero coepi timere. Nobis inter has turba . Senatus tamen frequens flagitauit triumphum: sed Lentulus Cos. qub maius suum beneficium faceret , simulatque expedidisset, quae essent necessaria de Republica,dixit se relaturum. Nos agimus nihil cupide:eoque est nostra pluris auctoritas.Italiae regiones de scriptae sunt, quam cuiusque partem tuereturmos Capuam sumpsimus. Haec te scire volui. Tu etiam atque edam cura ut valeas; litterasque ad me mittas,quotiescumque habebis,cui des Etiam atque etiam Vale.Datum Pridie Idus Ian.

ARGUMENTUM.

Deplorat statum Reipo' initia bellorum ciuilium exponit, tum suam in Tironem beneuolentiam signisticat.

TVLLIVS S. D. TIRONI SVO. II

OVo indiscrimine versatus salus mea, & bonorum Omnium , atque uniuersae Reipublicae , ex eo scire potes , quod domos nostras, & patriam ipsam, vel diripiendam,vel inflammandam reliquimus.In eum locum res dedui 1a est,ut,nisi quis Deus, vel casus aliquis subuenerit, salvi esse nequeamus . Equidem, ut veni ad Urbem, non destiti omnia, & sentire, M dicere, facere, quae ad concordiam pertinerent. Sed mirus inuaserat furci non solum improbis, sed etiam is qui boni habentur , ut pugnare cuperent: me clamante nihil esse bello civili miserius. Ixaque cum Caesar amentia quadam raperetur:& oblitus nominis,atque honorum suorum. Ariminum,Pisaurum, Anconam, Arretium occupasset, Vibem rei reliquimus, quam sapienter,aut quam fortiter, nihil attinet disputare. Quo quidem in casu simus,vides. Feruntur omnino conditiOnes ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam : delectus qui sunt ιhabiti, & praesidia nostra dimittantur:se ulteriorem Gallian Domitio, citeriorem Consilio Noniano his enim obtigerunt

traditurum:ad Consulatus petitionem se venturum, neque. iam velle absentis rationem haberi sui:se praesentem trinundi num periturum. Accepimus conditiones: sed ita,ut remoueat

praesidia ex ijs locis, quae occupauit, ut sine metu de his ipsis conditionibus Romae Senatus habui possit. Id ille, si fecerit, spes

SEARCH

MENU NAVIGATION