장음표시 사용
4쪽
EX TYPOGRAPHIA PONTIFICIA VATICANA APUD FRATRES SALVIO NOS FACULTATE.
6쪽
CLEMENTI XII LPONTIFICI MAXIMO.
ORDINIS PRAEDICATORUM SACRI PALATII APOSTOLICI GAGISTER F. P.
Beatissime Pater, auctoritas, praecipuum
ti L nalem GREGORIUM BA BADICUΜ plenum Vener tionis, ac pietatis studium fecere, ut ejus Vitam sanctitatis eximiae notis insignem
literarum monumentis Consignandam ' a susci-
7쪽
susciperem alacri prorsus animo, ac Voluntate sertasse majore, quam facultate; quae si mihi par votis atque argumento fuisset , cumulate primum Tibi, deinde etiam ipse mihi satisfecissem , necesset quidquam , cur hujusce historiae vel Te auci orem , vel me scriptorem fuisse poeniteret. Nunc quantum ingenii& artis ad scribendum attulerim nescio :praestiti tamen, quod in me fuit, ut Episcopi, & Cardinalis sanctis 1mi imago aliqua latinis adumbrata coloribus eXterarum Praecipue gentium hominibus, &sacris Ecclesiae Pastoribus proposita esset, cum ad Venerationem, & cultum, tum ad imitationem , & eXemplum . Cujus ego imaginis prima ipsa line menta quum ducerem, Tu mihi animo obversabaris , Tu scribenti occurrebas
identidem, & quibus Barbadici essigiem
primebam coloribus, Te ipsum delineare videbar ; tanta mihi in utroque apparebat Vitae, morum, actionumque
8쪽
smilitudo & consensio. Neque Vero ad assentationem , & gratiam hoc a me dictum putabit, qui utriusque Vitae r tionem, instituta, Consilia, munera, C sus quoque ipsos inter se componere, atque conferre voluerit . Quorum ego comparationem libenter. hoc loco instituissem, si in amplissimum laudum tu
rum campum eXcurrere te invito, ac repugnante liceret. Sed consideranti non quid de Te dici, ac praedicari oporteat, sed quid modestiae tuae severitas ferre is possit, ac velit, multa mihi supprimem
da, vel praecidenda sunt, pauca Vero ViX indicanda, quae Cum in ore, conspectruque Omnium sint posita , praeteriri, ac reticeri omnino non possunt. De Patavino loquor Episcopatu, in quem non multis a Gregorii obitu annis divino proVectus consilio , cum ipsum, & Carolum Borromaeum ad imitandum tibi proposuisses, relicta ab eodem Gregorio pustoralis administrationis , regendaeque
9쪽
Ecclesiae documenta, dc eXempla tanta
es contentione aemulatus, ut ejus eXpres
sisse mores, & indolem, sensus quoque ipsos, & spiritum quodammodo hausisse videreris. Quo enim ille divini honoris
asserendi, promoVendique Zelo, quo animarum salutis procurandae assiduo, flagrantique studio agebatur, eo incensus, animatusque cum esses, cogitationes, &curas in id omnes contulisu, ut religionis, ac pietatis ossicia, sacrorum cultum, cleri, populique disciplinam, christianae catechesis frequentiam, bonarum artium, literarumque stadia, Seminarii incrementa , Ecclesiae demum tibi commissae sam Etitatem, iura, dignitatemque restitueres, Qveres, amplificares. Nihil proinde eorum,quae optimo ab lutoque Passori tam multa, tamque graVia curanda sunt, a Te raetermissum; nullum industriae, vigiantiae, ac laboris genus fuit , quo Te in gregis salutem,& commoda semper intemtum pastoralis selicitudo non exerceret.
10쪽
Sed quae Gregorii nomen, & famam cum primis illustravit, & auxit proesusa in egenos, & pauperes liberalitas, ac
munificentia, ea non tam Virtus, quam
natura tua esse visa est, quippe quae t clim ab insentia crevit, in perfectam deinde charitatem adulta, e PataVina in Apostolicam Sedem tecum conscendit, in qua pauperum Pater, ac miserorum perfugium omnium ore praedicaris. Etsi autem ad supremam hanc sacerdotii, regnique majestatem ea omnia, quae in Te sunt eximia, ac praeclara Viam par Verint , atque munierint, ego tamen sic
existimo , plurimum quoque precibus apud Deum suis Barbadicum egisse , ut quod ipse, dum viveret, detrechmit, ac fugit summum sacrorum imperium , id tibi vel invito, ac repugnanti admirabili divinae voluntatis consilio deferretur . Praeclare scilicet achium iri cum universa christiana republica Te Pontifice intelli
