Catullus, et in eum commentarius M. Antonij Mureti. Ab eodem correcti, & scholiis illustrati, Tibullus, et Propertius 1

발행: 1562년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

No, ANDREAE F. PATRI v E N E T O, s. P. D.

RAEsTAN IVM poetarum, Bernardine Lauredane, adolescens clarissime,neque magna unquam

copia , & semper magna laus fuit. Conia ne fuerit, id in caussa est; quod in cei teris facultatibus, nemo. est, dumtaxat eo rum qui hebeti penitus ingenio non sunt, qui non, adhibito labore, si minus excel- lere, at certe ad mediocritatem aliquam peruenire se posse confidat ; in hac, nisi abs iis,quos ipsa quodam modo natura ad eam finxerit, labore, diligentia, uigiliis essici ' nihil potest. Ea ipsa res in hominum ani- mis admirationem peperit poetarum, obstupefactis uidelicet hominibus, cum uiderent, alios sponte quadam, & propensione: naturae, sine ullo labore ea fundere, quae cum omnibus eloquentiae luminibus inte lita , tum sparsa multifariam eruditionis

uariae notis, non tantum dulci sono tenerent aures,sed etiam omni genere affectuu, intimos audientium sunsus,cogitationesq. A 1 tentarent;

3쪽

tentarennalios contra angenuarum circita

scientia perpolitos, nulla tamen diligentia, aut diuturnitate studu consequi posse, ut aliquo inter poetaS numero ac loco haberentur . vi autem omni elegantis doctrinae tractatione, ita huius quoque uirtutis praestantia , longe supra ceteros Graecorum hominum ingenia floruerunt . Romani & serius attigerunt pOςticam, & col ue- runt negligentius, & minime longo tem-rpore in recte scribendorum poematum uia i

perstiterunt siquidem cum a rudibus apud eos poetica profecta principiis, tandem, per multos gradus ad Virgilium peruenisset; quo ego homine nihil statuo fieri pos . tuisse diuinius; ita postea coepere ingenia ilia deterius labi , ut mirum sit, quanta, quam breui tempore, sit consecuta mutatio. Hispani poetae praecipue & Romani sermonis elegantiam contaminarunt,&, cuna.

inflatum quoddam, & tumidum, & gentis, suae moribus congruens inuexissent oratio nis genus,auerterunt exemplo suo ceterosa recta illa,& simplici,in qua praecipua poe tarum sita laus est, & inquam superiores omni studio incubuerant, imitatione natu rar. itaque fere post Augusti tempora, ut quisque uersum maxime inflauerat, senten iam maxime contorserat, eo denique ino

4쪽

ε do locutus fuerat , quo nemo serio soleret loqui ita in pretio haberi coepit. in- etiam fucatus ille splendor adulterina. eloquentiae speetes ita non nullorum qui uerae eloquentiae gustum non habent, occari cauit animos, ut his quoque temporibus

extitertiit Hispani duo, homines cetero qui de in primis eruditi ,& scriptis editis

nobiles ; quorum alter Lucanum Virgilio, aIter Martialem Catullo anteponere uerii fus non est . quorum ab utroque ita dissen-

tio , iit, si quis deus potestatem mihi optio nemq. faciat, non dicam Virgilii , cuiui deor iniuriam facere , si eum ullo modo

cum ceteris comparem, sed Ennii alicuius,

aut Furii, quam Lucani, multo similem inscribendo esse me malim;inter Martialis aut tem & Catulli scripta tantum interesse ar- bitrer,quantum inter dicta scurrae alicuius de triuio, & inter liberales ingenui homi- nis iocos, multo urbanitatis aspersos sale. nequc uero negauerim, multa in Martiale quoque non inscienter dicta reperiri: sed profecto deteriorum loge numerus maior P est. Latinae quidem orationis natiua illa,

minimeq.quasi pigmentis infuscata germa nitas in Martiale nulla est, iii Catullo prae- cipua. Iis de caussis cum ab illo altero,ne- stio quomodo, semper abhorruissem, Ca nia. i A s tullum

5쪽

tullum contra nunquam non mirabiliter: amaui: itaque legebam eum adolescentulus studiose, magnamq. operam ad lepores illius intelligendos conserebam ; nihil tamen minus cogitans , quam fore unquam, ut in eum commentarios scriberem. sed, cum haud ita pridem uenissein in Italiam, di ut eam regionem aspicerem , qua qui aemquo animo carent, mihi quidem antiquitatis memoriam satis colere non uidentur,& mehercule, uerum ut dicam, cum alios

eruditos homines, tum Paulum in primis Manutium ut cognoscerem; quod in eius

scriptis mihi uidebar animaduertisse e pressas quasdam excellentis doctrinae, eximiaeq probitatis notas; mihiq. diuina quadam uirgula contigisset, ut non pedem paene prius in hac ciuitate ponerem, quam in amicitiam ipsius familiaritatemq. intima admitterer ; ipseq. aliquot diebus post, de meis sermonibus collegisset, quantopere

me eius poetae scripta caperent; Quin tu , inquit, M. Antoni, quae in hoc genere notasti, ea in publicum profers, fructumq. laboris tui cum ceteris antiqua illa naturae atque humanitatis lege communicas λ ibitum ego cum & longe aliarum uirium opugillud esse dixissem, & protulissem alia multa, quae mihi ad eam cogitationem susci . piendam

6쪽

piendam sanequa incommoda essent; em. ipse amice admodum refutare pergeret a nosti autem diuinam hominis illius in dicendo suavitatem non prius destitit, quam me impulit denique, sibi ut reciperem , me id primo quoque tempore .esse facturum. Neque uero diu fidem meam liberare distuli; ut qui inter uarias occupationes , homo alioqui laboris non nimium tolerans,hoc tamen, quidquid est,trium mensum , aliquanto etiam minore, spatio absoluerim . Nunc hasce uigilias meas, Besaiardine Lauredane , multae sunt causta , quamobrem tibi dicatas uelim . Natus es

L ex ampla cum primis de nobili familia , de

ex qua ea Venetae ciuitatis lumina extiterunt , quorum claritatem nulla unquam in obscurabit oblivio. Praeterea est hoc gen ri uestro prope fataliter datum, ut ametis litteras , homines i. earum scientia excultos benignitate uestra comprehendatis. Non longe abierimus: pater ipse tuus, uir, ut omnes norunt, omni egregiae uirtutis . laude cumulatissimus, ita litterarum mo re incensus esst,ut exqua ubique plurimum ualet,auctoritate& gratia permagnam op timorum librorum, signorum, nomism

tumq. ueterum, ceterorumq. antiquitatis monumetoriam copiam ex uniuersa Euro

7쪽

pa diligentissime cos segerit . itaque , ut augusta quaedam Musarum ardes , ita domus uestra Venetiis ab eruditis hominibus frequentatur. Haec cum magna sint, ut certe sunt; tamen ex te ipso possunt innumerabilia in apis propria tuae laudis argumeta dea sumi: ingenium excellens, acre c indefesssum litterarum studium, optiniarum artius cognitio tanta, quantam tu cum paucis aliis in istam aetatis uiriditatem cadere pos se docuisti: tum, quod praecipuum est, ita

compositi mores , ut iuuentus tua multo

rum senectuti exemplo esse possit . V el hid superioribus mensibus, cum ad M. Antoa. nii Triui sani, principis optimi, propinquitu i , luctuosani bonis omnibus mortem, fu nebri laudatione honestandam unus exmni Venet, nobilitatis flore delectus es: quanta, deum iniihortalem, orationis &grauitate copia, quanta omnium, qui aderant,non approbatione tantum,uerunt. etiam admiratione dixisti ut iam tum sperare non dubie senatus populusq. Venetus coeperit, quae tam diserte in alio laudares ea te aliquando re atque operibus praestiturum. Igitur cum eam orationem in publicum emisisses, nemo repertus est, qui non in caelum tolleret; aut, si qui postea fueriit qui eam clanculum extenuarent uerbis

8쪽

eos satis constat uel crassitudine ingenii, ne illius pulchritudinem pervideant, uel,

ne pro dignitate commendent,ueterae morbo perpetuae in omnes bonos inuidiae impediri. Accessere his prope quotidiani mecum Pauli Manutii de tua laude sermones; in cuius tu uiri ore plane habitas. ita enim frequenter, ita cupide de te loquitur, ut mihi nunquam omnino,quam cum de te dicere ingressus est, facundior esse uideatur. Attigi breuiter ea, quae me,ut hunc librum tuo nomini potissimum inscriberem, impulerunt . Nunc a te, adolescens ornatissime, etiam atque etiam peto: primum, ut munusculum hoc non ex sua magnitudine,

sed ex meo tibi gratificandi animo ponderes: deinde,ut, si quando eorum rationem inibis,quos eximiae tuae uirtutis admiratio adiunxit tibi, me quoque, si uidetur, eorum adscribendum numero existimes. Venetiis, idibus Oct. M. D. LIIII.

10쪽

VERONENSIS,

AD CORNELIUM NEPOTEM

v o i dono lepidum nouum libellum, i in Arida modo pumice expolitum corneli, tibi. nanque tu soli bas ., Meas ese aliquid putare nugas

Iam tum , cum ausus es unus Italorum Omne aeuum tribus explicare chartis ,

Nostis, Iuppiter, laboriosis.

Quare habe hoc tibi quidquid est libelli.

ualecunque quidem 4ς . . Plus uno morat perenne scis .

Quoi donoJ quis hic Cornelius fuerit, diu, muMq.

dubitatum est.dubitandi autem nulla fuisset occasio, si in ueteribus libris haec, quae nunc in omnibus legitur, inscriptio fuisset, C. VALERII CATvLLI

AD CORNELI v Μ NEPOTEM LIBELLUS.

sed prosidio haec, o ceterae, quae sunt singulorum epigrammatum, factae sunt,non ab ipso poeta, sed uel a grammaticis , vel a librariis. cui reisi xii hil aliud, certostud indicio es, qu)d multae in eis e N . absurduima ,

SEARCH

MENU NAVIGATION