장음표시 사용
6쪽
8쪽
LIBRI CENTESIMI VICESIMI TERTII. Sex. Pompeius, Magni filius. lectis ex Epiro proscriptis ae sugitivis, eum exercitu diu, sine ulla loci cuiusquam possessione, praedatus in mari. Messanam oppidum in Stellia primum, deinde totam provinciam oceupavit; occisoque A. Pompeio Ilut hiulco praetore , Q. Salvidienum legatum Caesaris navali proelio vicit. Caesar et Antonius cum exercitibus in Graeciam traiecerunt, bellum contra Brutum et Cassium gesturi. Q. Cornifieius in Africa T. Sestium, Cassianarum partium ducem, proelio vicit.
I. Sex. Pompeius , quum ei morte Caesaris , et Se-qri ut is eam motibus , spes in patriani redeundi vix
ostensa prius, quam erepta esset, imperium maris amplexus. Cuius ei concessus ab senatu titulus fuerat, versus Italiam navigavit. Sed audito, se quoque inter percussores superioris Caesaris damnatum esse, abstinuit continenti, et sine maleficio circum insulas oberrans , ut in patriam revocaretur , exspectabat; quod se facinoris eius, cuius ceteri convicti dicebantur , innocentem sciebat ab omnibus haheri. Vt vero Diuiti Corale
9쪽
IO. FREIΝSIIEMII SUPPLEM. cum ceteris suum quoque nomen feralibus tabulis insertum didicit, ad bellum se totis viribus Comparans, instruxit naves ; neque proscriptos modo, qui in Epirum evaserant, sed etiam fugitivos recipiendo, et armando ergastula, quin et cum piratis inita societate, qui circa Cumas et Gallinariam silvam praedabantur, coegit exercitum: diuque sine certa cuiusquam
loci possessione Vagatus in mari, quum felici rapina per Italiae portus haud spernendam vim militum et pecuniae consecisset , in Siciliam cursum direxit, Mylisque et Tyndaride citra pulverem captis , Messanam , praevalidam urbem , tentare ausus est.
H. Erat tunc A. Pompeius Bithynicus Messanae, Siciliae praetor. Ab hoc repulsus initio Sextus, non ideo destitit, quin vastatione agrorum , intercipiendisque commeatibus Mamertinos vexaret. Sed et vicinos . opem serre conantes, exceptos per insidias, aut simili clade mulctatos deterrebat. Postremo quum iam etiam quaestorem Bithynici cum pecunia. quam deportabat, in potestatem redegisset, Per Communes amicos. Hirtium et Fannium, qui recens prinscripti in Siciliam profugerant . inita est inter duccts Ρactio, ut aequato imperio Siciliam obtinerent. Sic receptus Messanae. imperatoqUe, ut pecunias et arma proferrent, Syracusas petiit; acceptoque EX Africa subsidio, quod Q. Cornificius miserat, et illam urbem, et postea plures subegit. Vnde res frumentaria
Perangusta Romae, multique mortales absumpti λυ-gum Penuria , coegerunt Caesarem . qui hactenus maiorum Terum cura Sextum augeri tulerat, ut et
10쪽
CIassi instruendae adiiceret animum, et Q. Salvidienum Rufum cum ingentibus copiis Rhegium praemitteret. ΙΙΙ. Namque Pompeius in dies augendo famam atque CopiaS , quum praeter ceteros perplurimi ad eum excivitatibus , quae militum praemiis destinabantur, confluerent, iam etiam Italiae tentare oram audebat. Sed adventu Iuliani exercitus in Siciliam se recepit: et Salvidienus , quum navibus destitueretur, navigia Ex corio fabricare instituit, qualibus in Oceano i utebantur, levibus lignis conserta, quae soris pelle bu-hiala cruda in clupei formam inducebantur. Sed ir- visus . et huic invento dissidens, Rhegii se tenuit, donec eodem Caesar venisset. Ab hoc acceptis navibus , traiieienti Pompeius iuxta Scyllam occurrit, conse loque navali proelio , in portum freto proximum Balaro nomen suit retrusit; audacia militum exemcitatos enim Afros secum, Hispanosque, et multos egregios ex Italia viros habebat et peritia remigum
SMPerior, quamquam numero et magnitudine navium vincebatur.
IV. Neque tamen pauciores ipse naves amiserat; sed Caesar, qui spectatorem egerat proelii, tam duro principio minime laetus, damnavit consilium, vi transportandi copias, et aliquoties traiicere furtim Conatus est; robore legionum sperans Superiorem fore, modo penetrare in insulam licuisset. Quum ista qMoque frustra tentata spes esset, dispositis a Pompeio firmis ubique praesidiis et ad bellum transmarinum trepidis Antonii literis vocaretur; aliis Italicarum Sicularumque rerum demandata cura Brundisium navigavit, prius Rheginis data fide, certo curaturum ,