Hermanni Boerhaave ... Institutiones et experimenta chemiae. Tomus primus secundus

발행: 1726년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 약학

301쪽

23o OPERATIONE stoertia humorum praedominatur: est sane medicamen tum sussiciens quo Quis victum quaeritet, si tegere positis potest quoque saccnaro vel aromatibus quibusdam im- . praegnari ad gratiam. . g. . Hinc videmus, ferrum esse ejus naturae, ut moblissimis medicamentis facile misceatur, &cum iis diavidatur per minima corporis nostri vasa: hinc & liquet, mirum non esse, quod in omnium animalium vegetabiliumque cinere, ut & in omnibus fere fossilibus calcibus semper Mars deprehenditur.

ΡROCESSUS SEPTIMUS.

Martis Solutio in Aeero desillaro debili. a

s. r. I loco vini Rhenani, limaturet martis affundatur spiritus aceti stillatitii duodecuplum, habebitur tinctura sanguinei coloris saturatissima,saporis nauis stabundi, st iplici, ipsius martis quam ditissima: debent autem aliquot horis cum invicem coqui. Si farci iterum affundatur acetum, nulla amplius tinctura sanguinea prodibit, sed singularis tantum composita pars. F. a Hujus vires sunt ut pracedentis, sed passio fortiore s hinc guttae viginti compensant unciam mediam praecedentis. Est singulare infantibus pro rachitide, pituita & vermibus, s semel tantum purgentur scammoneo & mercurio:& tunc per aliquot dies guttas aliquot in syrupo quodam, assumant, restituit vires, dc corpus pallidum reddit rubicundum Nora si uncia hujus vel praecedentis admisceatur unisciis duabus crassi alicujus syrupi, habebitur syrupus martis potabilis. Cujus medicamenti in praxi maximus est usus, & re vera optimum praestat ad omnes morbos recensitos; si hauriatur ter de die drachma una vacuo stomacho tollit omnes morbos, a menstruis suppressis, oriundos

302쪽

PROCESSUS OCTAVUS. .

Martis Sublimatio eum Sale Ammoniaco .

t t. A Ccipe limaturet martis non rubiginost, salis am-mociaci sicci ana partes aequales, conteramur simul in pollinem subtilissimum, quo diutius eo melius, tunc fiat in cucurbita vitrea cum alembico vitreo, igne arena' summo sublimatio. Exibit primo liquor igneus, acerrimus, volatilis, fere suffocans, quo expulso, solent adscendere fumi albi, qui concrescunt in flores salis am.

moniaci Aucto deinde valido igne,elevantur flores Om. Dis fere generis coloris, qui dicuntur flores martis a varietate coloris. In fundo manebit ipsum martis corpus penitus apertum,adeo a sale ammoniaco penetratum, ut aeri commissum fere sermentescat: ergo mutatum mirabiliter in sua substantia, nam tumet, spongiosum fit, sol Vitur, & tandem quasi in oleum deliquescit. g. a. Hic secundus modus est producedi olei metallici. Vapor qui exit, est ab alcatino volatili, quod est in sale ammoniaco, cujus acidum reperitur in serro; ex his binis enim sal ammoniacus constat; hinc vocant salem ammoniacum Aquilam Albam, quod rapiat secum in coelum solem &C F. 3 Hanc subdimationem vocarunt Chemicl Pi timium Ckemicorum, quia sic dividit, ac ulla arte fieri potest. vires sunt Compositae ex sale ammoniaco pene trantissimo & ferro. Omnia quae Boyleus scripsit de Philosophicorum Experimentorum usu,de Ente veneris Hel montiano,omnia quoque de hoc vera sunt, uti experimentum quod de rachitide narrat, eo magis de hoc sublimato verum est. Laudatur qua maximὰ viribus aperietibus,costat enim imprimis metalli parte sulphurea. s. q. Si flores hi exponuntur aeri humido aperto, solvuntur in oleum; qui est alter modus metalla convertendi in olea per deliquium.

303쪽

222 OPERATIO MEx s. s. Id autem, quod in fundo remanet, Cum spiritu vini dat tincturam, estque rursus alter modus educendi tincturas ex metallis.

PROCESSUS NONUS. i

F. I. T Imaturae martis, storum sulphuris ana partes o aequales contere in tenuem pollinem fuscum, hunC immitte in crudibulum, accuratissime clausum imposito tigillo. Ubi ignis incipit agere, sulphur in- flammatur, quod inter deflagrandum totum ferri corpus integre solvit suo acido, atque corrodit in pulvellem tenuissimum . Hee operatio vocatur Calcinatio sicca willi sit, qui hic noc serrum laudat tanquam aper eum, dum comburitur pars oleosa sulphuris, N. acida sit fumus, qui se jungit ferro r est enim simillimus oleo vitrioli, quando corrodit ferrum. Vel accipe limaturae martis non rubiginosae, sulphuris puri ana Parios aequales, haec accuratὸ Contrita irrorentur tali aquae communis copia, ut pastae instar posi it tractari. Reponatur tunc in vase figulino, intra ho ram circiter concipiet calorem summum, quo sponte desinente, habetur ferrum in Crocum Conversum. s. a. Hujus croci optimus in medicii asus est, ubi martis virtus requiritur. Denotat quoque, quomodo mars a sulphure solvi possit, erodi atque in pulverem c verti. Tum inservit explicando terret motui & igni subterraneomam si in visceribus terret talia commistentur, flammam concipiunt, & terram Cum fragore moveat . . I. Si huic croco affundatur aqua, & coquatur, &educatur solutio, tunc haec, lege artis inspissata, constituit vitriolum martis Hoc docet miram actionem sulphuris martis & aquet; scimus inde quoque vitrioli metallici originem, coctio

304쪽

C Η Εἰ M I AE'. 233ctionem, & vires praeparati martis inter crocum & vutriolum quomodo ambigant. Observavi autem, limaturam martis plus boni faeere in medicina, quam hunc crocum, licet adeo laude tura multis.

plumbi Solutio in vapore Meri δεν Cerussam.

f. I. A Ccipe plumbi puri, in lamellas tenues contusiq.p. suspendantur in alembici vitrei capitellum,in quo acetum destillatum positum est, supponatur ignis, donec exhalet vapor, qui plumbo alluens albam ipsi conciliabit superficiem, quae albedo ab ipso corpore plumbi abrasa cerussam siccam exhibet. Vapor veri, ille, in liquorem collectus, dulcedinem acquisivit & amisit acid itatem . Postquam prior cerussa ex lamellis excussa

est, repetatur eadem operatio;& habebis eadem phaenomena, sic ut totum corpus plumbi in cerussam mutari possit. Calx haec alba , loco cerusiae, proprie nominaretur plumbago, sicut illa ex ferro ferrugo, ex aere aerugo&c, cum eadem Tatione fiat, nempe ex levissimo acido exedente corpus horum metallorum, quod notat

semper illa crux in seri ' vel superne in signo apposita. F. a. Hujus cerussae admirabilis est virtus ad ulcera nimis humida & laxa &mucosa, ut & ad erysipelas,

tunc ad corrigendum omne acidum tenue & volatula interne assumta; sed paulo nimia copia est venenum; ut experti sunt plus quam milleni homines ,

cum scelestissimi aenopolae vini Rhenani vivum nimis pidum cum cerussa e dulcorarent, unde omnes ho-

305쪽

284. D ERATIONE Amines, qui tale vinum biberunt, inciderunt in tablispeciem miserrimam & inexpugnabilem , vina haec quidem gratissima erant, sed infestissima sanitati.Commendatur virginibus, quae album volunt habere Colo rem faciei, quod quoque praestat : sed primo quidem accipiunt colorem satis gratum, postea vero sequitur pallor detestabilis, tandem perit his omnibus color , ut in Uitriariis . Figulis, qui obducunt fictilia vitro ι faciem habent pallidissimam is

PROCESSUS SECUNDUS.

Saturni Calcinaris siesa dat Calcem θ Minium .

s. i. D Lumbum patinis ferreis vel figulinis non viαL treatis fundatur, tunc primo accipiet superficiem politissimam, sed statim fiet opacum de accipiet pelliculam; illam stat i m aufer baculo ferreo, novam statim pelliculam generat, quae iterum auferenda, donec totum plumbum in talem crustam abiverit, quae collecta dicitur Calx plumbi seu Lithargyrium. g. 2. H c calx in majori vase agitata & perpetuo fusa mutatur in pulvere coccinei coloris,quiMintu vocaturas'. 3. Tunc huic pulveri plus quam vigesima pars ponderis accrevit, ut si imponas igni uncias novenit e cim plumbi, habebis uncias via inti minii, quod est ab igne fixato in corpore plumbi Videatur Boyleus de P derositate Flammae: & demonstrat Ne et us illud pondus, seu illum ignem esse coloris ignei fundamentum. Si hoc miniumcoquitur cum taeo lini veI oliva rum,integre dissolvitur in Emplastrum Diacalcitheos a C q. inando vero plumbum hoc in cupellis fusum fuerit una cum metallo quodam nobiliore , atque vi ignis separatur & coli igitur minus rubra species minii, quae cum ab auro deflata est, voeatur Lithargyrium auri, si ab argento, Lithargyrium avgenti.

306쪽

ε Ex minio illo fit laudatissimum illud Emplastrum de Minio, quo nullum beneficentius Podagri- Cis , alias vires prorsus eaedem sunt quae de cerussa. Hoc pulvere ex minio olim Romanae & Graecae mmlieres pingebant facies & ungues ruberrimo de sanguineo colore; ut apud Plautum videre est .

PROCESSUS TERTIUS.

Plumbi Soliaris in Aearo disillato, val Calcis plumbi Solario in Acerωm Lirkarraria, vel in Lae virginale dictum .

M Inio, Lictargyrio , Cerussae, Plumbagini, IVL polloot) vel plumbo crudo, idem est quaIe

sumatur, superatande spiritus aceti vigecuplum; fiat ebullitio in phiala alta, methodo nostra, Per 1q. horas. SuPernatans liquor,quiescente fece effundatur, vel servens adhuc filiretur per chartam, frigidus enim dissiculter transit, erit pellucidus & nauseabundet saccha, net dulcedinis vocatur acetum Lithargyrii in ossicinis, quia ibi semper adhibetur Lithargyrium. Si relicto infundo feci affunditur novum acetum & pergitur ut prius, solvetur tota calx in hujusmodi dulcem liquorem s. a. Si hic liquor exhalat ad mellaginem, illique superatandatur novus spiritus aceti, fiatque nova in- spissatio, & haec aliquoties repetatur, habebitur oleum

plumbi, estque secundus modus, quo olea metallica fiunt; omnia enim olea metallorum sunt quando ab acido intime penetrantur, eoque impraegnantur. F. I. Lithamyrii acetum egregie liquida animalia agulare potest. Laudatur extrinsecus ad innammati nes malignas & ulcera vetustiora. Cutis eo lavata gratissimum candorem aceipit, sed est admodum nocivus fucus: sensim enim morbos pulmonicos & ipsam tabem inducit: sex vel septem nobiles puellas, hujus suci usui mortuas novi. Omnes vero illi miseri homines,

307쪽

o ui in operationibus plumbi multum laboris impeddunt, non longam vitam trahunt.In omni phlegmone &erysipelate est frequentissimum remedium Chirurgis. F. 4. Si aequali copiae olei rosarum infusum d tu conquassando permisceatur, fit Candidus balsamus, Ungentum Nutritum dictus, quo nullum pulchrius habetur

medicamentum ad omnes inflammationes.

s. I. T Ithargyrium inspissatum ad mella ginem ir- La roretur novo aceti spir itu forti iterumque exhalet ad spissitudinem, imo siccitatem; si tunc reponitur in locum stigidum, Concrescet in mollem candidam materiam, quae quia saporem habedi saccharinum, Plumbi Saccharum, Sal Saturni, vitriolum Saturni, Maaisterium Saturni vocatur. g. a. Si noc Saturni saccharum de novo solvi tur iri tegre in spiritu aceti, dein inspissatur usque ad olet spissitudinem, vel donec pellicula apparere incipiat, concrescet in stigore in erystallos quadrangular segregias, instar sacchari candidi s. s. Si haec Crystallisatio & solutio repetatur ali-Juoties, fit tandem oleum saturni, quod nec iterumacile in crystallos abit, neque ad ignem facile exsiceatur; datque Lapidem Philosophorum Isaaci Hollandi. .. 4. Nam si oleum hoc saepe numero sic impraegnatum , diuturno & leni eatore ad siccitatem producitur; convertitur in materiam spongiosam, quae proprietati. bus naturalibus videtur imitari argentum. F. s. Laudatur hoc a multis Medicis pro summo medicamento interno; sed ego habeo Pro veneno Laborant enim homines inde pondere ad sensum' instomacho. Tabescentes reddit, & dc exstinguit omnem

308쪽

nem tibiciarim veneream, ut monachi in monasteriis

norunt.

1 6. Usus vitrioli f. I. & a. in Medicina & Chirurgia

est egregius: fistit sanguinem uno momento. adstringit enim vasa citissime;in aqua dissolutum &instar fomenti applicatum inflammationes sedat, permistum ceret Ainstar sementi appositum nobile dat remedium contra Bubone venereos, sed interne haustum est venenum.. 7. Si oleum I. 3. eκ uno in aliud effunditur vas,d ima argenti ad instar. Solutio autem aliquando quinquies i nst itui debet, antequam experimentum procedat, de h- liquore etiam Auctor quidam mentionem iecit in Actis Anglicanis, sed processum tacuit. s. 3. Hoc laccharum saturni nil est nisi acetum Lithargyrii,vicujus usum Itali norunt icsim aliquem, Iento aradu, letho tradere volunt,

s. Idem Prmessus fit , si iu stillatione Ieni aqua ab

aceto separarur, tunc consequenter id,quod in vase hae rei, si urgetur in vase aperto, aucto sensim igne, fluit instar cerae &effusum vertitqr in vitrum plumbi: diu. laus vero in Igne Contesatum vasa quaecumque penetrat quod vocatur metallum redactum in splendentem fragilem materiam, ad ignem fusilem. Haec est methodus omnia metalla in vitrum redigendi; sed usus medicatos non habent. In chemicis vero docet naturam sa- Iis,vitr loli,vel crYstalli metallicet,scilicet acida solvemtia a metallis absorberi quatenus acida sunt,in aqua mutari, quatenus aquosa sunt, eodemodo ac in sale Senerti.

PIumba Sotario in aqua Forri dabili. 1. I. OUmat plumbi recentis cerusset vel minit quaia. O tum vis,aqirae fortis sesquialtera pars,que diluatur decem vel duodecim partibus aqsae communis, fiet

subito

309쪽

subito solutio ut in praecedenti processu, traistetur poreo ut ibidem dictum . . . - . - F. a. Si inspissatur h:ec solutio ad olea densitatem usque , vocatur oleum saturni, cujus utriusque vires sunt

sumtibus, polle haberi saccharum saturni. S. 4. Si sumitur plumbum praeparatum, eique affunditur aqua fortis cum sextuplo aquae 3 cum strepitu fiet solutio saturni satis cito; liquor filiratus habet saccharinam dulcedinem, & Paucas admodum faeces relinquit. g. s. Hinc intelligietir, quam avida sint metalla so-lutionis & solvendi, & arripiendi alia corpora, iisque se iungendi. Accedente corpore insipido acidum in dulcedinem mutari, & acida cum variis metallis varios admodum sapores producere. F. 6. Vires sunt ut aceti Uthargyria, sed sortiorex in omnibus.

. - . . . a

e , CI solutio cum laqua forti debili facta, suavi I calore blandi ignis, acl pellupiditatem us-

me exhalet, concrescent in iando crustalli ponte rosi candidae az elegantissimae structurae, dulces ut faturni sarcharum, ad ignem inflammabiles ut nitrum & viribus medicatis simillimae. Quo lentior haec in- spissatio fiat, et, partes se magis amomodabunt. 11. Si crystalli har, in Crucibulo puro, IgnI ape to exponuntur, fumabunt, & semper nitro confectis violentissime deflagrabunt, &sicut nitrum vertuntuPin calcem, quae pro plumbo usto adhiberi potesta & upulvis ille flavus est, dicitur Mastican. PRO

310쪽

PROCESSUS SEPTIMUS.

. . . . - . - . . .

s. I. T Ithargyrium, cerussam, spumam plumbi,vel ut plurimum minium crucibulo puro inditum funde in igne aperto, tunc admisce triplum sabuli pu-xissimi, vel pulveris silicum calcinatorum: misceantur Probe inter se, augeatur tunc ignis, ut eo melius fluat materia;tunc addatur aliquid nitri,retineatur in calore illo ad medium horς, tum supernatans materies fragilem pellucidamque formam induit, quet plumbi vitrum

vocatur; quo utuntur ad probanda metalla Docimastet. - NB.Vel sumuntur minii paries qua tuor, silicum Contu sorum pars una, hqc materies probe permista inditur in crucibulum ad tres partes quartas, tunc quarta ejus Pars reliqua impletur sale marino, tunc apponitur igni, do. nee summo igne follium fusa sit materia. Frigescat tunEsua sponte, frangatur tunc crucibulum & materies in inferiori parte erit metallica, in superiore vero vitrea. s. a. Si hoc vitrum calcinetur, dat sulphursaturni;

quod si iterum calcinetur , dat vitrum saturni ; quod illico ad ignem deflagrat; quod si non fieret, haberetur

optima methodus pro faciendo argento. F. 3. Hoc est fundamentum redigendi omnia me talla in vitrum;si enim illa prius redigantur in calcem,& tunc, addito sabulo, in crucibulo clauso calcinentur. F.q. Est hoc vitrum summum Docimasticum, id est, summus censor omnium metallorum, nam si s temmiscetur cuicumque, statim funditur ι &sumunt tunc husus fusi metalli grana viginti, hujus vitri vero grana sexaginta, & evaporetur, & avolabit, vel per meatus cupellet transibi tomne id, quod non est aurum vel argentum, qui Perstant una cum spuma, & tunc sap-Putant, quantum auri & argenti mistum hoc metallum Contineat. Vocatur quoque hoc vitrum Succinum vela Electrum metallorum. Tomo II. T PR

SEARCH

MENU NAVIGATION