Adriani Puluaei ... De aduocatorum priuilegiis fori, oratio. ad amplissimum ordinem

발행: 1560년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ILLUSTRISSIMO

principi Carolo Lotharingo Cardinath Adrianus Pul-uaeus S. P. D.

itus rcfert, illustristime princeps, Serum Sulpatuma in Mutio obiurgatum, quod ι- in quo veVaretur ignoraret eu non minori reprehensione digni videri drbent; qui eius prossionis,in qua ver Antur,initi progressus acvtrsitate no norat. Quam in reprobetionem ne ego incurrerem, aduocationis togatoru Rud nomen in suprema curia aliquot abhinc annis dedi originem, 'ro-

in cometarios,

quatorri potuit a me diligetiu,rem se mihi videor,vnde haec a me pro eminet imae ac illustri 'mae curiae aduocatorii priuilegiis forifclesia transcript hue ρunt. Quae cum muhis magna virtute viris,inter eos vero M Host, talio,viro,ut misisPublici iuris inorbe: ma

3쪽

iorum perit imo 9 Mρνομα υλακιας,ει πις αλλω, - cfrobari flaccreque intel- illigeret,ic in hoc quide regno costio linguaque principe,ex hoc rheatro in Flandrium, ubi ab

His amaru rege depacein siurandum exigis,

consequi no dubitaru quae tum tibi de tum honorifica plausibi ue legatione cogratularentur uni e in tuam me a clientela coserrent, visi abs te pracs: eo vultu,quo Iolet ea, quae a literis nostroque ordine proficisci tur e recipi probarique deprehenderint j tum vere gloriari psint epatronis in puprema curia,amplifi- lmu in regia patrociniis frin imumq propse, gnaculis inuenis forH; vi ἐκ F ἐ-νων υ - μνουμάτων συν ἀγμαμ tuis rassiciis aliqua in luce manusque hominu exeant Farlici simu

igitur tibi reditu precatur,idq; intcrim summi iloco beneficii abs te petur,vt. tui iudicit beneuoletum: significatione o bis in publiciι alia quandoprodeud N illis in eo,id est,m suo dignitatistriuilegioru bonorίη; gradu cosis di libera certamus ste Uedere uoq; authori de tu bonorifica admistione congratulari pos sint Vale Lutetiae Parisioru,Non a ,iris.

4쪽

ADRIANI PULVAEI

si doctoris, s in Aprema curia

aduocati, de aduocatorum

priuilegose forcoratis

ad amplisimum

ordinem. Mne ius P.C. vel in aequi& boni ratione consistit, Fatis in vel inutilitate versatur.ILlud nullo vel loco,vel tempore,nullis vel iudicum sentetiis,vel principum decretis, vel populorum iussi; mutari violatique sine summo scelere & iniustitia potest. Est enim

natura ipsa omnium hominum animis insitum atque innatum,omnisq; mutabilitatis expers. Hoc quoniam Ratis m

5쪽

c DE ADVOCAT.iiudicio, prudentia, usu,se doctrinac5stituitur, nec interest iure naturae sic aut secus fiat,pro magistratuum arbitrio, utilitate suadente,sine cuiusquam iniuria moueri variarique η mens- potest. Est enim mensuris, authore

co sunt aequales,simillimum. In hoc autem iure vel constituendo vel mutando,ea virtute, consilio & sap1etia maiores nostri fuere,ut nec sceleratis& facinorosis hominibus quiduis impune liceret,nec bene de Rep.mertitis denegaretur honos. Existimauerunt enim illi sapientissimi homines Dis. X.L ex Solonis sententia haec duo cuius que Reip. conseruandae esse deberecipi , firmissima principia,&tanquam arctissima vincula praemium & poena: quae duo sine magno publici status detrimento & perturbatione negligi

. non possent.Itaq; cum constans eorum

6쪽

PRIVILE G. FORI. Irum & perpetua esset voluntas suum cuique tribuendi,& ut recte quidem factis praemia, peccatis vero supplicia extarent, id tum deinde religiose curarut,ut dea illa virgo,quam Themim, vel Dicen vocat, augusto quO- damni loco collocaretur ac iudiciis s- praeesset: augustiore vero non potuit qaam in hoc admirabili dc sacrosancto Parisiensi theatro,quod non hominum, sed heroum conuentum esse Lineas ille Pyrrhi Epirotarum regis orator, merito dicerct in quo tot Vl- qnpiani, tot Scaeuolae,tot Papiniani,tata cum iuris & iustitiae aequabilitate pari cum maiestate coniuncta prae lint,vi quod aliquando cosecutum M. Brutum tradunt in plurimorum controuersiis diiudicandis ab omni bus diligantur,& eos ipses quos contra statuunt aequos placatosque dimittant. Cuius integritatis, usus,dc

7쪽

s DE ADVOCAT

doctrinet ergo non hic tantummodo .consessus vester, iudices, multis ma-

ue honoribus ac priuilegiis ta-

ea quantibet magna vestris in Remp.meritis vix unquam respondere possint) cumulatur & Ornatur, sed etiam ciuitas ipsa iis aucta & de

corata, Tantum alius inter caput extulit urbes,

Quantum, lenta solent inter Uiburna cupressi, Verum enimuero nescio quo fato, speciosi quidam homines nuper inuenti sunt quos quaese oroque, ut siquid forte erit acerbum auditu,sine offensione accipiant quod dixero, neve id,priusquam quale sit explicauero,in deteriorem partem Vertant: non enim exprobrandi aut laedendi j causa,sed commonendi gratia, pr

que mea perpetua cupiditate vestrae ldignitatis tuendae retinendaeq; dica) qui publicae utilitatis simulatione,dis simu

8쪽

PRIVILE G. FORI. ssimulato odio, iracudia, ambitione, vel insatiabili auaritia quadrata rotundis mutare ut aiunt) deque tanti Senatus authoritate & dignitate detrahere ex usu suo esse arbitrantur. Quod cum palam & aperto Marte se perficere posse dissideret,occulte cuniculis rem aggressi sunt,paruum itilum & imbecillum Sertorij militem imitati,qui cum equinae caudae setastitii seri omnes uno impetu vellere no posset, paulatim vellendo eam exigui tem-l oris spatio nudauit.Iis artibus & do is astuti illi homines ut maiores scilicet quaestus facerent,tum eX tribunalibus, quibus praeesse dicuntur, tu ex actis publicis,quae magno vel co- duxisi vel comparasse vulgo feruntur rem ante hoc tempus multum Ggitatam,diu tractatam,&cui Sen

tus ipse frequens restitit, hodierno die in disquisitionem reuocarunt,&

9쪽

io DE ADVOCAT ita per obreptionem apud priuatum concilium egerunt,ne amplius huius summae curiae causarum patroni fori priuilegiis fruerentur, sed coram Ordinariis, & pedaneis iudicibus lites, si quas ipsi cum aliquibus haberent,

persequerentur: eamque in rem edictum,de quo nunc a vobis vel comprobando vel improbando agitur, contra exempla atque instituta in iorum componendum deseribendu-g-U- m que & ad vos,visententiis vestris co

s. rum ρα- firmaretur, mittendum curarunt ili id edictum nominandum est,ac non

versuta & fallax nocendi ratio,quod insidiose confictum est, & a cupiditate & inimicitiis profectu quo quidem edicto non nostra solummodo c5moda minui & impediri, sed etiadignitatem vestram publicamq; Vtilitatem magnopere laedi,si per vestra benignitatem & attentionem licue- rit,

10쪽

PRIVI LEG. FORI. Hri me facile demonstraturu esse confido. Etenim si ut ex medicina nihil ompra

Oportet putare proficisci, nisi quod ad . corporis utilitatem spectat, quoniam ea eius causa est instituta,sic a legibus nihil conuenit arbitrari,nisi quod Reip.conducat: quoniam eius causa sunt comparatae,& ad eius salutem utilitatemque referendae: nos autem &priuatim & publice prosumus,profecto non potest hoc idem edictum & Reip.utileesse,& commoda nostra oppugnare. Et si ullo tempore res magna & ab omnibus vobis diligenter prouidenda ad Senatum delata est,hoc edictum certe eiusmodi est,ut iudiciorum dignitas & com seruatio,Senatus authoritas ibertas, amplitudo vestrae sapientiς,fidei,potestatique commissa creditaque esse videantur. Nam ut non possunt una in ciuitate multi rem atque fortunas

SEARCH

MENU NAVIGATION