Annales mundi, siue Chronicon uniuersale secundum optimas chronologorum epochas ab orbe condito ad annum Christi, millesimum sexcentesimum sexagesimum perductum. Opera, & studio Philippi Brietii .. 1

발행: 1693년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

291쪽

excisa tota hae aloriantur. Nisa-ήrilegiis Rex impius, dum frusta pium a mutuit tollare parat, ad atrocem , dignumque tot sceleribμs interitu in properabat. Hoc tempore Cea lanum urbs Iuda per Phili- shaeos obsessa petit auxilium a populari suo Dauide, qui non procul cum paucis sed lecti G- is copiis aderat: Denegatum non est ; quia fieamor, Deusque volebant. venit David, obsidena Dauid tes delet , ingentem recuperat praedam et ut non .venissecum turma, sed cum exercitu videretur.

Veram id factum Saulis auxit initidiam i eo aduolat , verbo ut belli reliquias conficiat, re, ut Pavidemςapiat, &strucidet. Sed authore Deo iam Dauid abscesserat; & eum hic, tum saepe alias expertus est Saal, breues esse principibus

manus.s eum eas in priuato homines acceptos Deos atque innocentes extendu t.

Eodem anno Albae Longae Latinus gentis huius Rex quartus succedit iteae Sylvio; de quo Rox La. . nihil scribitur, praeterquam quod imperaritanis rin rum. nis uno supra quinquaginta , longiore regno,.quam celebritate. a s s. Hoe anno Abiathar in Pontificatu parenti ai . r. sio Abimelecho successit, &a d. Dauisqm in ad .honore, pretioque vixit: viam aligeret Saul Dauidem. mox ad aemulum suum sceptrum trans heren-

dum,ad qtiem iam religionis caput transitiset. Dis .ia isH'c tamen tempore latebat Daἡid in deser- L, to Ziph , vhi eum inuisit Ionathas, qui diutius

absentiam talis amici serre non poterat: utriusi 'que lacrymas, a lexus, colloquia , p missiones facile suspicabitur,, qui vim iis naturam amoris perspectam habuerit. Neque vero diu Ziphaeis Dauid ignotus esse potuit: illis asilem adeunt, & apud se eum paucis aemulum suum esse docent . Rex statim mim omnibus copiis aduolae; &diu quaesitum hominem jam prope habebat in manibus , cum Philisthaei agrum L a Heis

292쪽

a 6 LIB. VII. SAECVLUM XXX. Hebraeum ingressi , & abegerunt praedas , &quam longE pluris faciebar, praedam aliam, ei

de manibus excusserunt, Dauidem. Liberatus Dauid , dum minus credebat, peringit in Desertum Engaddi, ubi eum Saul insecutus est cum sua cohorte praetoria,hoc est,tribus millibus electissimorum virorum et inter quos nihilominus interierat, nisi sanctissimum nactus esset aduersarium. Cum enim David eum suis in grandi spelunca lateret , eam subiit imprudentissime solus Salii , ut ventrem purgaret. Hic quam saetae confici potuerit Rex impius doeuiti frustulum ab eius paludamento per Dauideri resectum, quod cum eidem mox David repra- sentasset, gratias expressit, & amplexus ab inuito, confitente hunc esse dignum imperio,quid id expectare sancte, quam occupare iure maluisset. 29 7 7 Hoe anno mortuus est Samuεl, &, ut pihereditur, ex dolore de Regibus sua inunctis manu, quorum unus scelere ad interitum, alter parientia , & casibus aduersis, serebatur ad regnum. Ac primum sepultus est in urbe Ramathii inde pone, translatus in urbem Silo, a Chris ianis de suo nomine nobilem basilicam habuit. Denique imperantibus Theodosio, fit Arcadio, indidem deductus est Constantinopolim ea pompa, quae paene patrem duorum regum decebat. H is temporibus versabatur David circa montem Carmelum Tribus Iudae . Hie a Nabale cum amice postulasset commeatum t& merito, siquidem instores eius in deserto praestiterat incolumes turpiter in suis legatis est rejectus, &verbis, quae repulsae adjungebant contumeliam. Eam injuriam , Duκ mitissimus licet , ferro flammaque vin licasset, iri si homo fatuus, &Rmens uxorem sapientem, &prouidam nactus esset. Haec enim clam marito clim multis cibariis ad Dauidem statim profecta , muneribus suis ν

293쪽

a 'AB ANNO asoo. AD 3 oo.'mis, &suauioratione conditis, sic eum placauit, ut etiam ei gratias haberet Dauid , quod sua prudentia seueriorem vindictam discussisset. . NabaIe autem paulo post e vivis *blato ,hate Abigail digna visa est, quae Dauidis conis scenderet thorum marito sapientissimo, regniq; candidato, pro priuato , vecordique jun-

aeretur.

moe anno qui praecessit eius necem, ad ingenium suum rediit Saul, hoe est ad furorem per dendi Dauidis, eumque eum toto exercitu quaeis sivit ad neeem. Sed cum iterum ab eo perire posset, eius sanctimoniae,& faei litati vitam hae vice debuit. Cum enim Deus in Saulis copias profundum soporem immisisset , David in Regis tabernaculum, omnibus altum dormientibus, eum Abisaimio ingressus est, unde hastam,poculumque rapuit. Hae postea principi militiae Abneri excitato eminus ostendit, quasi is moris te dignus esset, qui tam parum de salute sui principis sollicitus suisset , & passus esset, ereditos hostes suos, noctu, armatos , ii Rege dormi ente tam propε fuisse. Hae facilitate , eum quoque sibi redditus Salii , Dauidem filium appel- Iauit suum , εe dexteram ei jungere postulauit. Verum imprudentissimus extitisset , si homini toties infideli adhibuisset fidem. Itaque ad Aut chis Gethaeum Regem .secessit cum suis , , ratus ad Philisthaeum hostem , quam apud Regem suum , tam perfidiosum, &tam saepe, vitam

suam lare tutioreme. a s s. Versabatur in urbe S 1 seles David, quam ab Achis dono a coeperat , conuenientibus ad cum sortissimis Israelitarum , virtute tanti ducis il- lectis. Ex hac urbe excurrebat in vicinos popu-clos, unde praedas agebat, cauebatque diligenter ne dignoscerentur, omnibus intersectis, qui eas indicam possent, vel repetere. Quare Put

294쪽

hant eum eum sitis, eX Hebraeorum praeda viue

re philisthaei,quibus spoliorum aliquid subinde aspergebat. Itaque hi Dauidem jam amabant,&eolebant ut suum ν de huic Achis caput situm,

atque vitam committere non metuit,eum a Philisthaeis eontra Saulem V & Israelitas omnium maxima est suscepta expeditio . Adsuerunt tum Satrapae eum Lis quisque copiis , & inter elateros Aehi cum Davide suo , & sortissimis Hebraeis eius commilitonibus ab urbe Siselee. Hoc tamen auxilium visum est reliquis Philisthaeis perieulosiam; atq Achi nequicquam reelamante eum suis remissus est Irauid, vuleu tristior quasi ei mimis fideretur, animo laetissimus , quod a versus suos depugnare non eogeretur. Redit erisuo Siselee; sed vacuam illam, incensamque reperit. Amalecitae enim hujus prosectionem eum viris bellatoribus subodorati s eam propugna- roribus carendem ceperant , de ingam rant, abducta imbelli turba, & ingenti praeda tot eiuskntibus quaesita. Dei consilio v le monitus David populatores illos insequitur ν Se assequiis tur,ope AEgyptii homuncionis squem aegrota tem ν ac deficientem fame praedones immaniter reliquerans. Hie ad satietatemgra si tores tru ei dur,vel capripliberi xconjuges , praeda omnis recepta ν spolia inter eos qui pug uerans, α seruatane eastra Iegitime distributa , Sub hoe rempore Saul frustra expectato Dei responis cevr enim eum improbissimo Rege I queretur ubi desperauit sese peros flectererense, Acheronta mouere , &sillicitiine deerruitis Adie muIierem amatam malo genis , ae curseo QIitam exerrere commercia ν δ: adit satismal ε comitatus, ac dissimulato habitis e quoniam hoc genus hominum alias emerminare conatus erat. MuIieris vene ae opera excitatur anima ipsa Samuelis, contra Suae voluntatems quae sitis carminibus Daemonem 'fin Se a

muelis euocabat et sed mali innii adueneum

295쪽

praeuenit Deus, & veram saniviilis emisitani mam, cum aereo corpore , quod Pythonissam Ide tu bauit. omnibus Leessere iussis, grauiter increparus Rex a Samuεle , quod erimina eriminibus cumularet , ac demum ei neeenatri busque Iiberis eius in diem sequensem denun. ciat, & evanestit . me nuncio simul & ieiunio

exanimatui salil utcumque recreatur, ac reficitur cibo , ae mox cum suis comitibus castris restituitur.

. Neque tamen hie despondet animos; aetem instruit , explicat ordines , ne mulsitudine hostium inuolueretur , &in montibus Gelboe ut ex iis tutius depugnaret. At primam impressionem Philisthaeorum deserti a Deo non sustinu runt Israelitae ; nec exemplo filiorum Regis a cendi retineri e possunt , qui demum implieiti multis aeceptis , illatisque vulneribus eeeid sunt. Resistebat adhue cum paucis Saul , sed a sagittariis in eum unum collineantibus grauiter vulneratus , ne veniret in hostium manus &illuderetur,petitoreidi ab Armigero,quod cum ei negatum esset, incubuit ipse gladio suo, consectus manu sua , quoniam vir improbus ac sa- erilegus deteriore non poterat interire. Τum

Philisthaei victores , Regis filioriimque eius ea dauera , capitibus asscissis , ex mum urbis rutiati ad Iudibrium suspenderunt: unde tamen a Iabestis fortiter sublata sunt , ae perhonorifi-ee multis eum lacrymis , more patrio sepulta. Quare p'stea habitae sunt eis a Davide gratiae quod opus hoe pietatis areeptissimum sibi , perhonorifieum genti , ineratissimum hosti , ipsi suondam aecepti a Saule beneficii memores pie iuxta, ac sortiter praestitissent. Nuncius eladis hujus , atque eaedis quarto die ad Dauidem perlatus est. venit enim ad euiis in Siselee vir Amalecites , vultu ac t lius e6fporis habitu nuneius magnae ratam ita tis. Nam puluere conspersus eaput, ει veste L 4 colI-

discis.

296쪽

conseissa , Dauidem adorau it ve Regem , & ad eum delato diademate,armillisque Regiis, Sall-lem eum filio Ionatha , aliisque duobus liberis, grandique populi clade eeeidisse nunei auit. Is

tamen quoniam a se caesum Regem mentitus erat, statim interfectus est Dauidis jussu , ut in eo maximi facinoris, id est, Regiae eaedis,etiam voluntas mulctaretur. Τum se totum lae rumis permisit David , Ze ita se gessit in morte Sasilis, quasi non insensissimum hostem, sed unum 1onatham delicias suas, bis terue perdidisset. Verum questus illos Deus de contribules Dauidis paulo post abruperunt; horum enim rogatu τillius imperio , conscendit Hebronem , ibique Rex in unctus semel iterumue sic enim suscepti regni postulabant initia imperium adiit sibi promissum a Deo, tam sancte,atque sapienter

expectatum. in .

Neque vero hac laborum ac patientiae finas in Davide suit. Eodem enim tempore, quo He.hrone inaugurabatur David, Abner; n urbe Manahin trans Iordanem apud Galaaditas Isbosethum filium Saulis consecrandum curabat. Nomquod non meliorem putarat Dauidem , & utiliorem regno , sed ne Sasilis fami liae , atque sibi de suisse videretur. Sed is conatus moκ iplI, atque Is bosetho vita stetit; illustri ad posteros exemplo, regna priuato commodo , damnisque publicis parta, atque seruata, in scelici atque esto semper rebellium, Sc conjuratorum exitu terminari. a 38 . Generatione una, hoc est, annis triginta ante Ionicam emigrationem, Theras Autesionis filius Polynicis abnepos Minyarum Coloniam deduxit. Erant Minyae Argonautarum posteri , ex Lemniadum concubitu suscepti , qui eiecti ab insula Lemno a Pelasgis , Spartae sunt suscepti, ubi ex hospitibus,principes esse voluerunt. Ideo dati in custodiam , indidem mutata cum uxori. buS

297쪽

bus veste in Τaygetam montem euaserunt. Hos jam addictos sipplicio ad Coloniam dari sibi . . postulauit Theras , qui eos in Callisten insulam deportauit, dei litus nomine postea Theram appellata. Ita vir sapiens ex rebellibus atque furinci seris, utiles sibi, commodosque patriae colonos reddidit . -

Anno asto. ad a s 8 I. INterea Dauid commissum sibi a Deo regnum . . . ea ordinabat i sapientia , quae a principe omnium votis quaesito expectabatur. Militiam faeli. enim sic digessit , ut neque externum a Phi- .listhaeis bellum , neque civile ab Isbosetho metueret. At ut non tantum bello bonus , sed& pace melior esset, adhibuit consultores sibi , rerum gerendarum , & publicorum officiorum viros solertes iiixta, ac prudentes . Inter eos eminebant Ioathan patruus Regis; Iahiel liberorum regiorum doctor i Achitophel malis postea consiliis, quam tum bonis famosior, Ioiadas ex aequo sapiens , & soletis, Chusai Dauidis estarios: Abiathar Ponti sex ,&Ioab Regis ex sorore Sarvia nepos ἱ omnes regendis Impe- riis pares et Quos inter sic eminebat Dauid , ut non iis indfuisse , sed prudenter ad pomis

pam usus esse videretur . . , 'Τum quoque multa sobole auctus est Da--i,uid, ut qui in se adeo hostibus , & inimicis . metuendus erat , etiam in sui similibus post

obitum timeretur .

a sis a

Pacem Inter duos eiusdem regni principes L s du-

Corale

298쪽

durasse supra duos annos mlium suit tu. Iviis Da. sthaeorum vi selicet ν de alemus eos metus α- Θ continebat: ubi rempore is imminutus est , ab M με utriusque partis Ducibus , sine Regum authoru tale est abrupta pax. Er principio quidem per iocu in V deinde serio p sic Magni ex minuto

rum caede , crudelem hauriunt voluptatem .

Considerant nempe ad eandem piscinum Duisces ambo Ioab, & Abner: eos vicinitas Ioel inuitauit ad colloquium,in quo dum uterque Iaudat suos, probandum Lit urer verius loquv. tus esset . Selactisunt ex duobus castris duodecim gladiatorum paria , qui dum vident paratium suarum gloriam inniti sortitudine sui, ita

depugnarunt ν ut muruis omnes sese vulneribus conlacerint. Neutro exercitu arrogare sibi victoriam auso , eam ut sibi alteruter vindicaree, uterque concurrit. Victae Abneris copiae fugere compulsae sunt. Nec suit suga hae indeis cora , quam ipse Dux Abner arripuit. In ea dumi Ilum assequitur vehementius Azael Ioabi frater, mortem inuenie γ ubi quaerebate loriam, pei Abnerem enim callidiorem, de belli peri. riorem confossus interiit. Admonente demum Abnere Ioabum dedecere Israelitas statres bellum internecinum, Ioab i pse bucerna receptui Meinit, victoria potius tum luctuosa sibi , sed Abneri, & tune, de postea longe damnosiori. Hoe anno Codrus Melanthi filius, Athe niensium Rex decimus septimus, & vltimus

oria T. cum jam annis Vnos arque viginti regnasset, . . . se pro regno deuouit. Is Milo inter Athcnienisses, de Dorienses nouos Peloponnesi accolas suscepto , & jam annos tredecim atrociter gesto, cum Pythia respondisset eos victores lore quorum a partibus Dux cecidisset, rusti ei habitu ingressus hostium eastra , cum gregario milite de industria rixatus, eum salce vulnerauit, a quo vicissim serro confossiis est . Dorienses

299쪽

res Regis cadauere a onito, memores oraculi , re

infecta discesserunt IIle facti sui gloriam immortalens refulit , nobilitatis & generositatis in parcemia factus exemplar, S Regum, quibus populi salus, ct incoIumitas potior dcbet esse, quam sua.

sussato Codro Athenienses carere dein- χeeps Rege decreuerunt, cui parem se inuenm- G, ros negabant. sed quoniam rectore indigebant, rui Athe- Regum loco μα'ντ substitueruiit, principio ' 'quidem perpetuos. Horum primus fuit Medon Codri filius, ne paternam is sibi pietatem , &gloriam nocuisse quereretur.

Hoe anno Hilomus Abibali Tyriorum Regis filius, obtinuisse creditur regnum . Hic diu re- R.is r gnavit Davidi s atque Salomoni os γασονον , & ν; zi percharus s dictus in sacris literis Hiram ; cujus opera Deus usus est ad rempli fabricam, quod illi suit, quam annis . regnasse gloriositis .

Eodem anno decreuit Abner excutere solis 1sbosethum, cui eum ante sex antios imposueratν prodisio quod abaeo de concubina Sasilis, quam vitia- se. ιυ, rat increpitus erat, usque adeo perniciosum

Regibus, eo subditos attolli, ut non sine discrimine reprehelidi queant errantes. Male igitur in Isbosethum ametus ad Dauidem perrexit Abner, a quo perhonorifice susceptus est, quod secum spem noui regni deserret. Initur foedus inter utrumque , quo promittitur statim redueenda Micholis, alteri viro, per summam iniuriam a Saule tradita, & paulo post reliquae tribus ab obsequio Isbosethi auctoritate Abneris reuellendae. Nec ita multo post ad Dauidem Abner rediit cum Michole, ubi tamen, ignaro Dauide, meraedem suae proditionis accepit ob interfectum fratrem Aetat lem nuper in praelio, a Ioabo pugione eonfossus perfidi se, ut perfidus interiret a perfido. L o Ne

300쪽

Neque tamen sublato Abnere conjurationis aduersus Isbosethum authore , ruit ipsa coniuratio ; immo deuenit in sceleratiores manus Reis chabi ,&Bahanae, qui non proditores modo , sed & parricidae esse voluerunt. Ingressi enim domum Regis inscelicis , cui praetoria cohorserat ancilla, eaque purgans triticum , eum postmeridiem tantisper quiescentem jugu Iarunt , eiusque caput ad Dauidem Hebronem detulerunt. Sed recepti sunt a sapieruissimo, & studiosissimo Rege , ut proditores , & sicarios decuit. aeruncatis cmmpedibus , &manibus acti sunt in crucem . Atenim in hujus sceleris sauctum ultorem praemium redundauit . Statim enim reliquae Τribus undecim Dauidem Regem salutarunt , & tum tertium inunctus est ;tostes rex dictus , & acclamatus,qui toties, cum posset Rexesse , noluisset. as 87. Israelitarum omnium Rex David de constituenda ciuitate regni primaria cisitauit: aptior videbatur nulla, quam Hirosolyma : sed ejus pars editissima , atque praecipua , Sion dicta , tenebathra Iebusaeis , quibus ratim erat in

ea , aut vivere , aut mori. Et capi non posse viarbitrabantur: Quare proPugnatores ejus caecos, elaudos , & mancos esse voluerant di vana muni iationis hujus ostentatione . Pupugit Dauidis du-Ces , ea contumelia : scalas undequaque admo. Dent , & in ejus muros editissimos licet tanta alacritate enituntur , ut non ascendere , sed vo. lare viderentur . Itaque Iebusaeos Omnes , veIconsecerunt veI dederunt ex muro praecipites;

addita de ineeps Iege ut nunquam liceret claudis , caecis , atque mutilatis in hoc loco degere.

Sie in hac consuetudine perpetuo viguit Pra elari hujusce facti memoria. a s 88. Philisthaeos tune excitauit aduersus Davi-

SEARCH

MENU NAVIGATION