Lyceum Patauinum, siue icones et vitæ professorum, Patauii, 1682. publice docentium. Pars prior, theologos, philosophos & medicos complectens. Per Carolum Patinum ..

발행: 1682년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

32쪽

solemni philosopbiae& medicinae serto fuerit redimitus

Tota ejus cura sita erat in selectissimis medicing autora-bus,Hippocrate praecipue. Galeno,& Avicenna ejus a tis Principibus, manu diurna nocturnaque versandis, quorum praecepta ad praxim diligenter converteret rId tam apposite praestitit ut praeclaram sibi famam iuuenis conciliauerit. Cum igitur anno MDCXXX. in tota fere Italia, pestifera lues passim grassaretur, &praeser-l tim Patauium inficeret, Abbas spineis ius, omnesquel caenobij D. Iustinete monachi Cassinenses, ut eos aial contagij inuitia immunes , tutosque praestaret , ad sel acciuerunt: neque eorum spem euentus sesellit, tanta

enim fuit SEBASTl A NI SCARABICII industria & felicitas, ut monachorum nemo , quamvis vltro saeuiente morbo, fuerit absumptus. Anno MDCXXXXIV. concessam a Venetis Proinceribus publich docendi prouinciam, magna cum laude susceptam obluit, Avicennae librum tertium i secundo loco interpretans. At non vulgari hine sibi fama parta, Io. Gambari primam ejusdem cathedram occupantis, locus ei datus est , quem nunc omnium, plausu obtinet, explicandi facilitate , facetis salibus hilarem viri genium indicantibus , omnis conditionis Auditoribus milum in modum gratus , nullo quippe pacto doctrinae profunditas ab inimitabili ejus festiuitate dis uncta eli. Alexandro Vll. in Pontificem maximum electo, cum Ioannes Pisaurus, Bertuccius Valerius , Aloytius Sa-gredo , quos omnes venetiarum Duces vidimus , Ni

33쪽

Aloysus Contarenus qui pari dignitate , in eodem Da- cum throno, felicitate sedet, ipsi gratulaturi a Sereniis. R. P. missi essent, SI BASTI AN UM SCARABICIUM sibi Medicum elegerunt. Is chm in Urbem peruenisset, Summo Pontifici suum DE LAPIDIS CON-cRETIONE IN HOMINE librum inscripsit. quem

ille, natiua in viros doctos propensione, generoso hi ta .rique vultu excepit , quantumque sibi esset gratus , aut eo numismate sua insignito effigie, quo Autore donauit , tellatum voluit. Cum autem in dies Viri fama doctis ingenii monu. mentis medendique peritia ubique inclaresceret, plures eum Principes & Magnates ad suae valetudinis tutelam aut restitutionem is pilis euocarunt. Sereni A. Dux Mutinae Franciscus illum ad se accersitum de opportunis suo morbo remedijs consuluit, cujus responsis sibi mite satisfactum eximio donario ostendit. Nec minori fama apud Emin. Cardinalem Estensem valuit, cui selici prosperoque euentu commissam saluistem restituit.

Hinc tanti viri celebritas non in sola Italia sed &pet Germaniam praecipue peruagari cipit, quantique

istius Proceribus esset , nonnulli maximae inter eas dignita iis, dum ancipiti corporis statu Urerentur, ejus operam exposcentes, testatum secerunt. Celeberrimus Lened. Siluaticus , quotiescunque dum in vivis erat, ullo tentabatur morbo, ab uno SCARABl Clomedicam sibi opem ferri patiebatur, quem etiam moriturus toti suae familiae, ut non alio in aduersa valet uis

34쪽

dine qu m illo medico uterentur , enix commen flais uit Io. Dominicus Sala, mediea facultate orbi notis. mus, ejusdem lapE sententiam in morbis dubiis expe-

.ijt, eam sei E semper tutiorem certioremque expertus. esari Cremonino a quo philosophiam acceperat, semper oppido charus, maximaque necessitudine junctus exstitit, & merito ; ab eius enim doctrina quam totis nervis propugnat, ne latum quidem unguem ullo tempore discessit.

Eius doctrinam mentemque testantur libri ab ipso editi:

m Lapidis concretisne in homine. Patauis, Iss I. in II. De Igne Febri fero. Diporia bouini cιrebri in lapidem mutati.

35쪽

IO POMPILIUS

Etustissima Comitum Duglassiorum sacmilia,e Scotiae primarijs, quin & Regio

sanguini coniuncta , mutato, nomin seu potius cognomine adiuncto , quod tandem in nomen euasit, Scotam fecit , a gentis origine deductum. Quomodo id factum suerit explicat Umbertus Locatus, in historia Placentina, his verbis a Per hos dies, ad annum scilicet DCCLXXIX. qui cism carolo Magno ex Scotia in traliam contra DUiuriam Longobardorum Regem menisse dicitur

Guillelmus Scotus, aduersa maletudine grauatus mictoriosum Imperatorem , in Gallias reuertintem sequi cum nequiistiisset, Placentiae roman te Sanitati autem restitutus, malleur Placentiae quietius remanere , quam longissimi itineris ad patriam reuertendo experirι pericula, quo sibi Placentinorun

deuinciret animos , Antoni' de vectinis plusquam mediocris conditionis mirisiliam sibι accepit mxorem, ex qua quamplurer cum accepisset filior, tam nobilissimae familiae ea in riuitatefecit principium , yc. Id iterum confirmat Ioannes Episcopus, in historia Scottae, Romae edita, lib. 8. Vnde certissima coniecturas eruΦmur. ιliam Eerantiguam comitum Iamiliam quibus

38쪽

pia, eriundam fuse. Quam praeter multos alias illustres comites Oinat hole Christophorus SCOTVS, ctc.. Neque ad familiae illustrationem praetermittenda veniunt, Uinae lib. I. narrauerat, his verbis: Achaius fratremsuum Gubelmum quatuor alijs clemente , Ioanne, Rabavo , g TAlcvino qui ingen ν acumine praestantes multiplicem omnium rerum cognitionem animis comprehenderant comitatum ια Pranciam alligau it ; atque evi Achaius elar s. amm3 sui im

francor signum subsolleret , quatuor militum millia Carolo Magno bellum tunc temporis cum hostibus christiam nominis acerrimis, genti subsidio misit. Et paulo poth : Rabanus

hue Alcumu legatione peracta in Scotiam reuertuntur, id quod dum Dannes by clemens serio quoque cogitauit , carotur Magnua Rex precibus effecit, edt in Francia haereret ad Academias , ille Papiam hie Parisiensem quorum funda amenta non sta priuιm carolus Magnus iecerat mi iuuentu Dm ibi literis disciplinisque imbuerint, astegantur. Gulielmu in terra loci prenuam Larolo Magno operam in bello nauat.

t Historiae Gallicae scriptor eximius D. de Mezeras , meminit in vita Caroli Magni , ad annum DCCXC.

Archaium Scottae Regem in α' δπω quatuor mille Gallorum militum quos a cerato M. sibι subsediarior acceperat , duot egregie litteratos mi se, clauuium clementem Alcuinum Angl Oaxmem; quorum optra us est optimus iste Rex ,

39쪽

euasit. Subiungit idem Autor , docto Aliuino tollata afuisio a carolo M. abbatiam Turonensem, in praemium tanto. eruditionis th auinum , quibus Galliam ditauerat ,

claudis in Ioanne Sc OTO. Ex quibus manifestum euadit familiam hane inter antiquissimas Europae merito locari, quae bello paceque elarissimos ediderit viros aeternum memorandos.

Duglassium Comitem , autoritate & prudentia spectatissimum , pro tutore habuit Maria illa Stuarta, , feminarum formosissima , Scottae Regina , ac deinde Galliae, clim Francisco II Regi nupsisset, cuius acerbum fatum lugent quotquot Catholicam fidem profitentur. SCO TORUM eandem familiam esse cum Du- glassiis , arguunt praeterea, eorumdem insignia, Ticini seu Papiae , Placentiae & Cremae, in variis templis , publicisque locis erecta. Confirmant praererea Imperatorum diplomata, Carolii U. ad Com. Franciscum,an. MCCCLXIX. Sigismundique ad Com. Albertum,an. MCDXLll. atque etiam Ioannis Mariae Mediolani Ducis ad Com. Ioannem , an. MCDIU. in quibus pia dicti SCOTl etiam Comites Dugia si ij nominantur. Tandem accidit ut circa annum MDL. Io. Augustinus S CTVS Papia exilio pullus fuerit , quamvis snistro, ut fertur sator Hinc iurisdictionum distractio, honorum dilapidatio , recessioque a patria et Patantum ille se contulit, in quo posteri subsistere. Atauus hic erat Io. POMPILII, qui natus an. MDCXX.

Prosessor Avicennae interpretando a Senatu electus

est , N DCXLlV. deinde post varios gradus ad Theoricam ordinariam euectus est MDCLXXIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION