D. Thomae Mentii Romani canonici regularis congregationis Saluatoris Oratio. Habita Romae in aedibus sancti Petri ad Vincula, ad patres eiudem congregationis, antequam generalia comitia prioris generalis creandi causa inirent 6. Nonas Maij 1610

발행: 1610년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

REVERENDISSIMO PATRI

D BLASIO BAGNO

A CENTO

Canonicorum Regularium Congr. Saluatoris Priori Generali digni stimo. D. THOMAS MENTIUS ROMANV seiusdem Congregationis infimus S. P. D. Ihil minus fore putaueram, Blasi

Antistis optime, quam ut Oratio a me nuper ante Comitia nostri ordinis, Romae habita in publicu edenda, tibiq. inscribenda esset. Satis habebam tuo iussu dixisse, ut hoc qualecumque Tirociny mei specimen, in illa grauissimorum Patrum corona praeberem. Nec luce dignam exigui ingeni= lucubratiunculam, nec sipublicanda esset ignosce quaeso ingenue constenti tuo me istam clarissimo nomini dicaturtim credidi. Non quod non omnia tibi me debere censeam, im singulari beneficiosacrae Religioni initiatussum, sed quia cum iED Oratio de nouo AnI Iite eligendo ageret, ei, quem tibi Patresftibrogassent muneri dari, atque offerri conueniens videbatur . auis autem temet 12sum, tibisi . cessurum opinatus esset I Noua res, ct admirabilis haec fuit in oculis nos is,cum Constitutionibus ordinis cautum ι, ne ultra triennium,in quoquam summa Dcwignitas continu tur. Sedenim in lata virtus tua, Paulo auinto sapientis o Ponti ci apprime cognita essecit, ut hoc quidem tempore ordo ipse legibus . OHoticapotesate solueretur, ct Patres qui comis,s aderant, uno ore acclamantes, Non si inuen- A a Iug

3쪽

tusi milis illi, qui conseruaret legem Excel , sua in te suf

fragia concordi imis, ac lubent imis animis contulerunt. Praeter spem igitur sed non contra votum , quinimo summa cum omnium voluptate,atque laetitia cui totus ordo non mutauit Antiatium,ita mihi,9 Orationi meae,quae te Au φice meditata Acripta, dictaq es, inque ad extremam editione, patrocinium gaudeo conseruatum esse auctoritatis tuae . Hoc forsan, O iuuenilem in edendo audaciam excusauerit, quodo has Hudiorum meorum primitias tibi,a quo totus pendeo, negare non poteram, O ex beneuolentia qua te uniuersus hic ordo complectitur, aliquid etiam in me gratiae ἀ Mentoriabus Patribus redundareposse speraui, ut quidquid esset is me profectum, qui bonique consulerent. Te quidem ut me tueri , ac fouere pergas , orare pluribussuperuacaneum es. Pomro ego, quod debeo, Deum precari non desinam, ut te tandis nobis Praesidem Rectoremque conseruet, quoad pro tuis meritis,ad huius Religio familiae decus, maiore aliquo augearis honoris, ct dignitatis incremento. 'ma V. Nonad Mag

4쪽

D. THOMAE MENTII

ROMANICANONICI REGULARI s

Congregationis Saluatoris,

D E PRIORE GENERALI

eiusdem Congregationis eligendo.

o RATIO.

quis sorte reperiretur P. Religiosissimi. cui dubium esset quale id negotium sit, quod hoc quidem tempore in sacri huius ordinis celeberrimo conuentu tractandum est, is si qui homines adsint, ad hoc unanimiter congregati tantisper respexerit, facile iudicabit rem esse quae agitur huiusmodi, in qua salus totius ordinis contineatur. Adsunt enim csi Capite ipso excellentissima Religiosi huius corporis membra, cum summo Antistite proximi quiq. gradu honoris & diagnitatis;euocati undiq. ad hanc Artac Romani collis,quos aut maturitas qtatis, aut professionis vetustas, aut consilli grauitas, aut doctrinae prς stantia, aut viis specimen ubicunq. locoru in familia nostra comendat. Non potest non trauissimum negotium existimari, ad quod conficiendum tanto numero,tanto deleetu,tanta sapicntia, virtuteq. viri requirantur; Nemoq. id qua vos ipsi, P. Religiosiss. melius intelligit, qui cum Generalis nostri Antistitis, more institutoq. maiorum subrogandi causa conueneritis, tam perplexam vobis , atq. ancipitem electionem imperantis ducitis,quam arduu ac difficile est imperate. Haec enim illa tandem res est permagni momenti, ob quam publica

A a Romae

5쪽

Romae Comitia. hqc indicti sunt,cuius gratia tam Iongin Ida a plurimis vestrum itinera suscepta, tot sumptus, tot labores impensi, de qua vobis ineunda consilia , serenda suffragia, idque demum constituendum, quod ordini uniuerso utile maxime censueritis,& salutare. Atqrih re tanta,P. Religiosissimi,etsi praecipua eius bene gerende spes in Diuini Numinis ope posita esse debet,cum nullum excellentius summi Dei munus sit, quam bonus,& sopiens, & omni virtute spectabilis Rector, humanae tamen etiam curae, ac diligentis subsidia in tali viro renunciando adhiberi aequum est , ut ad eum quem elegerit ostendendum,tanto benignius Diuina se bonitas inclinet,quanto nos attentius ad hoc ipsum viderit mentes, cogitationes q. noltras reserre. Quare praeter eam sollicitudinem,

qua quis'. priuatim in hac deliberatione allacti estis, ut

id decernatis quod ex utilitate, & dignitate omnium maxime esse videatur, publica quoq. orationem ante Comitiorum iugressum haberi postulastis,qua non tam quς prosapietia vestra nouistis optime doceremini,qua quς faceae parati estis pro modestia recognosceretis. Quo minus miru si mihi & in his Religionis castris tironi, & imperito adolescenti munus hoc dicendi mandatum est, cum non debeam erudire Doctores, ad quem illud merito dici po-sest,Interroga Patres tuos & annunciabunt tibi ed compellar obedire Superioribus,quorum tam magna humilitas est, ut ex ore infantis quae Dei laudem persistant,an- nunciari sibi non dedignentur. Tanta igitur moderatio vestra,P. Religiosissimi,non potest a summa benignitate esse seiuncta. Illa praecepit ut dicerem, haec dicenti audientiam pollicetur. Si huius superioris loci ascensum sponte

ambiuissem,necesse erat rogare me,ut a vobis benigne ac direr; Cum studio obedientiae maius onus sui ceperim, inuam vires meae serre possint, aequum est me a vobis qui

illud imposuistis,grata in audiendo iacilitate, ac beneuo dentia subicuari.Atq. ut ex eo initium sumam,quod est

6쪽

s cratissimi huius ordinis proprium; Non potest non selix

horum Comitiorum successus P. Religiosiss.sperari, ad quae in nomine Domini congregati estis. Nam si ubi duo in hoc

nomine, aut tres congregati fuerint, adfuturum se Christus pollicetur in medio eorum,quanto magis ubi tam fi quens Caetus,ta nobilis multitudo conuenit PChristo auterr sente,quis dubitet quin cepta omnia atq. cosilia, seu sle feliciterq. succedant An vero ne non in nomine Do

mini congregati sitis,potest in dubium reuocari i Quippe quod est nomen Domini, nisi Saluator At vos ipsa Congregatio Saluatoris. Huic nomini sacramentum religio nem amplexi dixistis, Huic militatis, In hoc nomine non potestis non esse congregati. Stat igitur Christus in me dio vestrum ; stat profecto, si non nomen tantum inane

iactamus,si fixum illud in corde gerimus,si illius honorem querimus,si praecepta seruamus. Alioquin & illis qui aiebant; Nonne in nomine tuo Dqmonia eiecimus,&in nomine tuo virtutes multas secimusξRespondet Dominus,N

scio vos, Disccdite a me operarij iniquitatis . Et rursus aliis, exprobrat, Quid vocatis me, Domine Domine ,&non facitis quς dico Non satis est ergo congregatos essecmnes in nomine Domini, siue per primum Religionis in-sresum , quq Saluatoris titulo gloriatur,siue per prssen iis Capituli eodem Saluatore auspice legitimam , & c nonicam indictioncm,nisi stans Christus in medio,& retiis ne atur,& audiatur. Est enim Christus,utpote Deus potentis quidem suae maiestate praesens ubiq. semper, sed exhibitione gratis & venire,& abire,& manere,& recedere potest .Ego vado,ct venio dicebat discipulis suis;& in hodiemo facio Euangelio,Modicum & videbitis me, & iter u modicum & non vidcbitis me Ah mane, mane nobiscuDontine , Ne sit modicum illud,quo te in medio nostrum videamus; Absit vero penitus,ut te nullo modo videamus Dixisti Domine aliquando, Si quis diligit me,&mandata mea seruabit, ad eum veniemus,& mansionem apud eum

7쪽

faciemus. En sacra Me Patrum corona tui amore ardet,

tua mandata seruare parata est, Sic veneris Domne,Vt mansionem etiam facias apud eos. Iana vero,& ades Domine, & in medio manere non denegas, quoniam sic ad I c Comitia celebranda Patres isti couenerunt,ut Omnia In nomine tuo,& ex pr scripto vocis tus, se facturos polliceantur. Loquere tu iam, Loquere Domine,ut te audiat. Stetit Iesus inquit Ioannes in medio discipulorum,& dixit eis, Pax vobis. Idem nunc stantem in medio vestrum, P. Religiosissini,dicere Christum existimate. Pax vobis. Potest hqc vox esse adhortantis ,ut in tam graui negotio quod pri; manibus habetis, Pax inter vos esse iubeatur, ne exulceratis odio animis,simultate aversis, factione divisis , quod unanimi conssensu rite ab omnibus, ac sancte statuendum est,distractione voluntatum perturbetur, ac corrumpatur. Potest & eadem vox esse donantis Christi, ceu dicat,Pax a me vobis, Pacem meam do vobis ; Ego qui princeps pacis,qui pax ipsa sum, faciens utraq. unum Pacis vobis c teste munus impertio, ut quq ad utilitatem Omnium vestrum pertinent, concordibus mentibus atq. sententiis agatis. Obedite adhortanti virtutis est, a donante accipere selicitatis . Sed neutrum sine altero stare

posse videtur, ut & dispositione nostra, & gratia Christi perfecta Pax habeatur. Pax vobis te itur tertio quodam tensu P. Religiosissim i, dixerim, nempe est procul dubio pari vobis. Quis enim hoc ambigatὸ quorum Religio pace semper floruit, pace aucta, pace propagata est, Vt vere dici possit,In pace factus est locus iste. Quorum in templo ferres ipse catene o pr clarum symbolum unionisὰ ita

ad inotς inuicem coli serunt, seq. fortiter constrinxerunt, Vt e duabus una,nullo manente legregationis vestigio esficeretur. Quo magis credendum est,ubi ferrum ipsum di uulsum victa natur duritie, diuinitus coaluit mollissima corda vestra,per pacem Christi, quet est vinculum perse

8쪽

platInata fore,ut ne omni quidem Inserarum potestatum vi, ac conatu distrahi, aut disiungi possint . Quς autem inter vos debet esic coniuncilio, nisi ut in sententiis dicet dis,ferendi'. suffragijs,unum spectetis,unu velitis omnesὸ quod esse bonii comune totius ordinis, nemo est qui non intelligat; a quo nec proprij honoris desiderio, nec alieni inuidia,nec amici gratia,nec fratris odio, nec humanovit perturbationis impulsu abduci quemqua, aut dimoueri par cst. Super hanc igitur Pacis, atq. cocordis firmissima

petra fundamento posito , ac recte mctis intentione unanimiter stabilito, qui vire tanto cς tu sit univer Ordini pKficiendus,quq potissima causa vobis conueniendi fuit, . diligenter considerandum est . Habet enim res h c ambiguam deliberationem,non solum quia multa requiruntur in eo qui tanti gubernaculi pondus sustinere debeat, sed quia cum tanto numero sitis,omne'.&de Religione optime meriti,& exim ijs virtutibus excellentes,difficilem

facit copia ipsa delectum. Ac mihi quidem si capita quaedam virtutum attingenda sint, quae summum Antistitem deceant, cui uniuersae huius sacrae familiae procuratio comittatur, non aliter ea melius colligere posse videor,quam in vos ipsos intuendo, eaq. notando in quibus in uicen certantes,vestrum qui . eminere maxime contendit. Animaduerto autem, quatuor a vobis Religiosissimi Patres,

qui hic adestis,vel exemplo ostendi, vel in alijs praecipue eoli, & aestimari; Vitae probitatem, Doctrinam, Prudentiam ,& in rebus gerendis Attentionem ac Vigilantiam. Quare quem his dotibus praeter ceteros ornatum videritis,in eum haud dubio suffragia vestra merito conuertentur,eu summo totius ordinis gradu, ac Magistratu omnino dignissimum iudicabitis. Ac probum quidem vita, &moribus nemine non es e couenit, qui aut ut homo rationis lumine praeditus Virtutis pulchritudinem agnoscat, aut ut Christianus, diuinae gratiae, animae q. suae salutis sit

studiosus. Sed si in quolibet profano homine, ne dum Relia

9쪽

Religioso maculosa vita reprehendita d, quantd magis meo qui in aliquo Religionis culmine collocandus est caueri debet,ne ulla vitiorum labes notari possit Praesertiniacum quo quis sublimiori loco extollitur, eo magis hominum oculis expositus sit, ipsa q. macula in splendore Dignitatis,expressius appareat,ac cernatur. Monstri proso simile sit,si quod requiritur in membris, non reperiatur in Capite. Quot autem inde mala consequantur, quis non videt I & quam perniciosa, quis non intelligiti cum grauissimi morbi illi sint, qui a capite in membra diffundumtur. Quomodo enim sibi subiectos corriget, qui ipse argui mereatur Quis non excusabile delictum suum putabit, Superioris obtendens exemplum Θ Quis subditos mirabitur non bonos esse, cum Praelatum nihilo videat meli rem Sed quorsum a me tam multis hoc loco talia exaggerantur Θ in quo quot estis, P. Religiosissi. tot clarissima lumina probitatis estis, at q. virtutis,e quorum numero nemo in summum Antistitem eligi potest , qui non se, ut Apostolicus ille Titus,prςbuelit semper bonorum operum exemplum,qui non supra Candelabrum positus, possit e. cellentissimarum laudum suarum radiis, non hunc modo Crdinem,sed totam Dei Ecclesiam ili lustrareΘ Enim xero quia sicut differt stella, a stella in claritate, ita gradus quidam sunt ipsius probitatis , in id dirigendam, figendam q. mentium vestrarum aciem existimo, ut si fieri posist,e Corpore vestro optimus ac prς statissimus,qui q. velut Hesperus inter sidera resplendeat eligatur,ut cum Omnes quidem digni sitis, in eoDignitas collocetur,qui omnium sit sua probitate dignissimus. Atq. in huius partem suffragij etiam se Doctrina admitti postulat,quae ut a plerisque ad animi voluptatem,ab alijs ad ornamentum quoddam ingenij expetatur,valet Iamen ad multas vitae utilitates,inprimis'. illis, qui intra claustra Religionum digne versari volunt,est necessaria. Nam cum hos sacris initiari, sacra exercere, sacra exponere, sacra defendere Oporteat,quanam

10쪽

nam ratione his idonei esse poterunt,sine earum rerum eos nitione,quae cum humanis, tum diuinis maxime litteris continentur ξ Hinc rudcm, & imperitum hominem arcet ab altaribus suis Deus, grauiter'. et verbis illis commi natur, Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne face

dotio fungaris mihi. Quod si quemlibet Religiosum expertem esse scientiar,atque doctrinae nefas est,cui dubium esse potest,quin is qui in Religione obtinet principatum,

quanto c arteris gradu antestat,tantum debeat sapientiar,

te eruditionis laude pr stareὸ Pastor enim constitutus, noexemplo solum,quod probitatis est, sed etiam verbo gr gem suum pascere debet, ut potens sit inquit Paulus)exhortari in doctrina sana. Atque hanc Doctrinae,Probitatis. que coniunctionem nostro propositam ordini semper fuisse, illud aperte indicat, quod qui illius fundamenta iecerunt, ad B. Augustini clarissimi Ecclesiae Doctoris normam leges nobis,&iura scripserunt, nemoque ad haec usque tempora huius ordinis gubernationi praepositus fuit, qui

non & Doctrina Probitatem,instruxerit,& Probitate D rinam condecora iit. Quare si quis est inter vos P.Religiosissimi quem largius quam ceteros de liberalium a tium fontibus hausisse noueritis,qui sit diligentius in omnium litterarum genere,& exercitatione versatus, qui amore bonarum artium incensus, uendo, ac promouendo

studia etiam iuniorum, augere ordinis gloriam possit, is si summus Antistes per vestra suffragia declaretur, quin summam iudicij laudem laturi sitis,dubitare nullo modo debetis. Iam vero sine duce illa, & auriga virtutum omnium Prudentia, quis habenas tanti regiminis bene,ac ie-liciter tractari posse arbitretur Est enim haec propria regentium virtus, qua mens eorum ad ea exequenda quae sui muneris, reique publicae sunt acuitur, & excitatur .

Haec quid expetendum, quid fugiendum sit docet, utilia sequitur, noxia euitat, in dubijs consilium capit, praesentia ordinar,futura anteuertit, praeterita recordatur. Quid rei

SEARCH

MENU NAVIGATION