Elogiæ æternae memoriæ Ludouici XIII, Francorum et Navarræ regis Christianissimi iusti, pij, felicis perduellium domitoris inuictissimi, Franciæ pacatoris clementissimi, religionis auitæ vindicis acerrimi, pristinæ maiestatis Franciæ assertoris vnici

발행: 1629년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

viam salutis Vellent, blande inuit uiti at miseri, & infelices, magno suo damno iustissimi, optimique

Regis imperium detrectaerunt. Sed quid tandem tot impensis, tot machinis , tot molitionibus, tot curis& aerumnis, tot uigilijs effectum est 3 Ex liberis, & ciuibus facti sunt dedititi j: vi coacti, ad extrema des cenderunt,qui si potuissent, A nglis seruire turpiter, quam regi ac Domino suo honeste parere maluis sent. Sed suave illis perire fuit qui si voluissent, salui omnes esse potuissent. At inuitos & nolentes quis seruet t Inuito beneficium quis unquam dedit Z Rex Optimus, cui non minor Vincendi , quam

ignoscendi gloria cordi est, supplices ad pedes suos iacentibus con donauit: iniurias omnes sempiter ita memoria deleuit:veniam peten

52쪽

3Ltibus dedit: Vitam, salutem, lubertatem, fortunas omnes restituit; O bonitatem admirabilem l O cle mentiam literis monumentissique posteritati prodendam l Sciebat Rex Opt. nulla re propius ad Dei naturam accedi, quam Victis par cendo. At obstupescent posteri haec legentes, tam vilia mancipia, tam horrida in regno Franciae humanissimo , cultissimoque quod

solum monstris olim carebat, no stra memoria reperta esse monstra.

Haeccine Lutheri, &Caluini prae clara dogmatat Hoc Euangelii vati lumi Haec pietatis arat hic virtutis honost Coniurare in caput Principis, eiurare omne obsequium, nullis legibus diuinis, ac humanis parere velle : Potestati a Deo consti tutae pertinaciter obsistere : noua semper bella serere & gerere; nihil praeter

53쪽

rare S Susque deque omnia vertere; Aras & templa euertere Vasa sacris ministerijs destinata potuere, Vestes sacras facrilegis manibuS contami nare ; omne sacrum ac sanctum

violare λ Sed quid obductas iupe

riorum temporum cicatrices refri

coὶ Quid haec tam impia, & ne fanda hic reuoluo Maiori curae esse nobis debet , quemadmodum Reginostro Christianissimo , non modo de cuncta Francia , ted de uniuersa Ecclesia Christiana opti me merito gratias agamus, quZm quemadmodum perduellium iniurias , nefariasque in RcFem lsuam, molitiones , pertinaciamque hic longiore oratione persequamur. buiam camus Regi Victori, om-aium qui usque sunt Virtute ,

aDientia Iustitia . ac clementia

54쪽

' principia: si glatulemur, & multorum dierum ad omnia puluinaria supplicationes decernamus: Eist tuas erigamus, eius in exstirpando ex agro Ecclesiae errorum lolio labores, omnibus literis ac linguis

prosequamur.Sit infixa animis o nium ciuium, tot acceptorum a

Rege nostro Ludovico Christianis simo pio , iusto , felice, inuicto

sempiterna beneficiorum memoria, Cui, quod Francia ad pristi nam gloriam', dignitatemque re- florescit, ei uni debemus. In Occursum ei veniat Sacerdotum sanctis simus ordo : obuiam procedant equites. Amplissimus Senatorum ordo Principi suo occurrat, Praetor Urbanus, Adiles, populus Parisiensis; & regem suumnustis acclamationibus excipiat : acclament omnes Vivat Rex, vivat rebellium

55쪽

vivat haereticae prauitatis exterminator LvDovICVs. De nostris annis,

illive augeat annos. Dies ille quo regem suum agnouit Rupella, Dies quo in Castro Saliceti deditionis conditiones, & capita scripta sunt, a rege , & sigillorum custode, &Rupellanis suscripta: Dies quo Rex optimus Rupellam ingremis est :Quo sel clementiae regiae illis illuxit, Dies quo Rex Lutetiam victor ciuilis dissensionis, haere seωn ex stinctor, oci, &tranquillitatis com positor cum Pompa regredietur conspectu iucundissimo ac vultu maiestatis pleno ciues Parisiensas,

ineolasque omnes recreabit, ad aeternam posteritatis memonam

in fastos erit referendus. Sed quid fAcademiane Parisiorum , stirps

Imperatoria, Caroli Magni proles

56쪽

36 Regum Franciae incrementum in ossicio cessabit Z Regi suo Christia nissimo, optimo, iustissimo , pietatis cultori religiosissimo, obuiam in purpura non ibit Absit, ut illa in publica laetitia uniuersae Franciae, in ossicio claudicet. Omnes Ordines Academici chori, omneS naritiones, Tribus omnes regi suo Vi ctori obviam procedant: Rector amplissmus, Decani omnes, Pro

uinciarum Procuratores cum ad

iunctis comitibus in purpura; Scximbae accensi, lictores, Bedelli ut appellant in cum clauis auratis, & arm genteis, cum fascibus laureatis , &in signibu s splendido comitatu, ac visendo Regi suo gratulabuntur Regem suum salutabunt fausta omnia, feliciaque ei omina precambuntur, versibus, hymnis, Carminibus, Doctis Dictis, Iupiter, &l

57쪽

37boriosis Regem suum Regni paci sicatorem, pristinae gloriae ac splen doris, dignitatisque Francorum re stitutorem Musarum Apollinem,

de , alterum Herculum mυ-γἐ ἀωcelebrabunt. Quid Z An te Cardi natis Illustrisis indictum praeteri bunt Tene silentio inuoluentὶ Quae tam lygratae literae, quae, tuam K C-gi tuis, Patriae tuae in obsidione diuturna, ac periculosa strenue naua tam operam, exantiatoS pro Comuni salute labores, susceptaS CuraS, ac cogitationes non praedicent

Non illustrib' ornatas scriptis,non victuris chartis memoriar hominutradant sempiternae t Tu magne Cardinalis regi tuo in Castris quod olim in praelio Amaco Caesari Octauiano Augusto M. Agrippa, exstitisti. Vere Richelius diuite lo co &penu sapientiae abundans verz

58쪽

I8 ARMANDIS in pertinaciae rupem eraS armandus, qui armis ingenij

tui eam expugnares.

Prima proferito Jnuicto reo Loisico debita palma est, lSed tua o Antistes depositi cura sicuiam. Cosilio,atq; armis rupe cepistis iniquam, Rupem produram cautest e in littore l

Sanctonici insiuetas Regi parere benigno , Tu cum Rege pio docuistis. Habent hic quod discant caeteri perduelles , habent quod discant

Montalbanenses, Castrenses, Nemausenses : Habent quod discant alia municipiaM oppida, quae Comtra Omne ius, & ras in regem ac Dominum suum, in Principem si bi a Deo datum scelerata arma ceperunt: habent inquam quod dis cant exemplo Rupellensium, qui pervicariae suae poenas , leuiores

59쪽

forte quam delictorum atrocitas exigebat, dederunt , tamen qua alios Vt sapiant, erudire mehercule possunt. Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit Nemo , ut ait Stoi cus homo, laeditur, nisi a seipso. Quae cum ita sint, Videte quaeso,

quot quot animorum peste miser rima correpti estis, ut cum Deo cum Eccleua orthodoxa cum rege Vestro, cum patria Vestra communi omnium parente sanctissima ingratiam redeatis, videte inquam, Screbus vestris mature prouidete, ne- si pulcherrimam occasionem Oblatam vobis, amittatis, pro Rege Optimo clemediissimoque , tutium, ac seuerum : Pro parente, mitissit mo lenissimoque Dominum immitem & acerbum pro benefactore criminum Vestrorum , Vltotem, vindicemque rigidissimum

60쪽

experiamini. Sed qui-nam isti tam maleferiati, qui regem 'optimum, lenissimum i clementissimum ut crudelem timent i Regem qui, Vt Agamemnon apud Opi. Poetam populum suum saluum quam per

-λεί-; IS ergo ut immitis tim tur, 'qui cum Rupellanos macie &inedia confectos cerneret, a lacrumis sibi non potuit temperare, cui hostium crudelissimorum fortuna assiicta lacrymas potuit elicere tCur quaeso apicularum regem, sol lers Natura abs , , aculeo procrea' in . nisi bonitatem clementiamque Regis nobis hac re significare voluiiset S Sed audiamus quid de tu sto Rege scribat D. Basilius Da

aculeum rex, sed ad vidiscendum

SEARCH

MENU NAVIGATION