Codex juris Bohemici

발행: 1898년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

et gravius, sicut est homicidium vel consimile, quando posset accidere,respiciendo emendam Vel poenam aggravant vel augmentant. 84. Br. De arbitris quantum ad processum. Cum arbitrium semper debeat procedere et nunquam retrocedere: si tres

sint electi arbitri, duo poterunt in causa procedere et ipsam diffinire, si tertius citatus malitiose vel voluntarie nolit adesse; dum tamen justo impedimento non impediatur, ac si tertius

85. Br. De arbitris quantum ad priuilegia at instrumenta.

Sententiatum est: Licet testes instrumentis inscripti de jure debeant esse rogati, tamen arbitri causae decisionem de alto et asso in manibus habentes, quidquid arbitrati fuerint, in litteris possunt scribere et sigillis propriis et aliorum, sicut eis placuerit, sigillare. Cum enim ad arbitrandum primo rogantur, non oportet, qu0 ad litteras scribendum et eas sigillandum,

quod est tamquam accessorium, Secundari rogentur. 86. Br. De arbitrationibus super oecessu verborum et

faetorum. Jurati de Alba Ecclesia scripserunt sic Lite inter partes per arbitro sub ista poena decisa, quicumque verbis ipsam inchoaret, judici et juratis in tredecim talentis denariorum teneretur quieumque Vero factis ipsam innovaret, manum pro manu, pedem pro pede et Vitam pro Vita solveret pro emenda: accidit quod in taberna unus de numero dictarum partium alium partis adversae vita priVavit, et postquam excessus hujusmodi ad judicem et juratos per querimoniam devenisset, quaesiVerunt a partibus, unde delictum tale verbis an factis originaliter processisset Actor vero, puta frater occisi, respondit, quia protestaretur in hospitem tabemarium, quod non per fratrem suum lis, propter quam occisus esset, fuerit inchoata. Tabernarius autem idem super dicenda veritate requisitus dixit, quod nollet testari per se ipsum, sed alios duos, quos vocavit, sibi vellet assumere pro suo testimonio confirmando. Deposuit ergo tabernarius, quum videret, quod ille, cui homicidium imponebatur, fratrem actoris pugno et cultello evaginato laedere voluit, nisi ipse intercepisset. Alii vero duo testabantur s0lum, quod viderint, quod tabernarius occisum

72쪽

56 Sententiae

et illum, cui imponitur occisio, ab invicem separasset. Quaerit ergo aetor, cum tabernarius, quem ipse pro test nominaverit et in tuas testimonio contentari velit, pro se sit testificatus, utrum ejus testimonium sibi non debeat justitialiter suffragari γα parte vero rei quaeritur, utram testimonium duorum, quos tabernarius assumpsit, non sit testimonio solius tabemarii merito praeferendum 3 Interrogatur ergo primo, quae partium XIII talenta, per quae arbitrium quantum ad violentiam Verborum est vallatum, potius secundum dictum testimonium solvere teneatur Et secundo, quam vim testimonium hospitis tabernarii habere debeat, utrum aequipolleat testimonio jurati, o sit minus 3 Et tertio, utrum prius sit agendum in casu praescripto de excessu Verborum, de quo partes contendunt, vel de homicidio perpetrato, et utrum per homicidium subsecutum non sit poena arbitrii, quantumque ad excessum et inchoationem Verborum posita, extincta penitus et sublata. Super quorum primum Maenitum fuit Cum nec hospes tabernarius, nec alii duo, quos assumpsit, testificati sunt expresse, quae pars litem verbis inohoaverit, se de eorum testimonio suprascripto apparet, neutra partium de inchoatione litis, quantum ad Verba per testes hujusmodi est convicta Adsecundum autem dictum fuit, quamvis circa villanos testimonium hospitis aequipolleat testimonio jurati, tamen in umcivitatis non consuevit hoc observari et maxime in causis magnis et capitalibus, et praecipue cum hospites sint tabernarii; talibus enim non consuevit tanta fides sicut ceteris hospitibus non tabernariis adhiberi. Ad tertium autom dictum fuit, cum

excessus factorum major sit excessu verborum, rationabiliter prius agendum de excessu facti, sicut homicidii est, quam Verborum poena etiam Verborum in praescripto arbitrio contenta merito judicatur mortua ex homicidio, cui debetur poena capitis, subsecuto Volunt etiam multa jura, sicut est rationabile, quod poenam capitis seu vitae privationem sustinens ad poenam aliam nullatenus obligetur.

87. Bri Utrum arbitrorum testimonium praeferatur testia monio juratorum. Postquam duo arbitri, in quos partes comy -

73쪽

miserant, coram sex juratis pro testibus per eos ad hoc rogatis arbitrium pronuntiassent et poenam arbitrii parti arbitrium non servanti solvendem deputassent, accidit per medium annum, quod actor conquestus est de reo, quia termino per arbitros statuto pecuniam decem marcarum sibi solvere neglexerit. Petivit ergo pro se sententiari, si ambo arbitri de praeteritione termini testarentur, utrum reus in dictis decem marcis et in poena arbitrii non esset justitialiter obligatus. Reus Vero respondit, quod testaretur in sex duratos, quos arbitri in pronunciatione supra se pro testibus statuerunt, quod torminus solutionis dictarum decem marearum nondum adVenerit, et in poena arbitrii non esset justitialiter obligatus. Quaesivit ergo, si jurati de hoc testarentur, utrum eorum test, monium non sit arbitrorum testimonio praeferendum Contra quam responsionem actor replicando quaesivit, cum ipse et reus in arbitros solummodo tamquam in diffinito res causae inter eos ventilatae consenserint, nec juratos pro testimonio petiverint, et arbitrium, qualiter factum et ordinatum sit, plus sit notum arbitris, qui ipsum et statuerunt et antequam Statuerent, saepius cribraverunt quam jurati, qui ipsum tantum semel tempore pronunciationis audiverunt, cum etiam arbitri in his, quae arbitrio deserviunt, juratis aequipolleant in testando, utrum in hoc casu eorum testimonio non sit standum Super quo diffinitum fuit, quod licet allegationes actoris tamquam validae, quando validiores non obstant, Sunt rationabiliter admittendae: tamen, quia in casu praesenti arbitri in arbitrando et in pronuntiando coram testibus et maxime juratis officio suo plenarie functi sunt, testimonium juratorum, quos arbitri, quantum ad hoc, sibi quodammodo substituerunt, imo praefecerunt, est deinceps audiendum. Sic secus esset, fortassis si pro testimonio pronuntiationis arbitrii Vocarentur testes, et non jurati, Vel tales, quibus non esset tanta fides sicut arbitris adhibenda. 88. Br. Modus pronuneiandi arbitrium Rustici villarum instructi sunt, quod ad pronuntiandum arbitrium per arbitros rogandi sunt testes jurati, vel alii, quibus possit tanta fides

74쪽

sicut arbitris exhiberi. In quorum praesentia primo arbitri quaerant a partibus, utrum recognoscant et confiteantur, quost de omnibus causis et quaestionibus inter eos ventilatis in arbitros consenserint et promiserint Quibus respondentibus quod sic arbitri super eo facta protestatione concordent partes ad invicem etiam tactu manuum, si causa sit ardua injungentes eisdem, quod boni amici sint, mutuo favore, diligentia et promotione quibuslibet se semper prosequentes, quodque omnes et singulos, qui amore ipsorum faciunt vel dimittunt, ad eandem servandam amicitiam inducant sine dolo. Postea vero promissa poena vallationi arbitrii ipsum, sicut statuerunt, pronuncient. Quam promulgationem, si causa est temporalis, vel memoriae testium commendent, vel quod tutius est, scribant; si autem est perpetua, ipsam redigant in scripta sigillis authenticis roborata. Misy Pr. In quas parte eonpromitti possit Nec in pupillum nec in minorem XXV annorum, neque in furiosum, aut Surdum, aut mutum compromitti debet. Si quis etiam judex fit, arbitrium recipere eiusdem rei, de qua judex est, in se sive alio compromitti jubere prohibetur; et si sententiam dixerit, non est danda poenae persecutio. Sunt et alii, qui non coguntur sententiam dicere, utpote si sordes aut turpitudo arbitri manifesta sit. Et nota, si arbiter quicunque electus fuerit et postea eo spreto partes ad alios arbitros iverint, primus es absolutus. 88.b inr. De autetis ad repellendum arbitrium jam receptum. rimo, si fuerit infamis seu infamatus a litigatoribus, aut inimicitiae capitales inter eum et litigatores aut alterum ex litigatoribus intercesserint, sive quia mortem sibi minantur, sive de crimine capitali se accusant, sive cum uno ex litigatoribus hoc fiat, sive cum utroque. Item si aetas aut aegritudo in arbitrum cadat, quae non cito finiatur; si autem cito finitur, tunc prolongetur dies pronuntiationis. ut occupatio negotiorum propriorum, vel profectio urgens, aut imminens aliquid rei publieae causa et

si qua alia incommoditas ei post arbitrium incidat propter

istas enim causas arbiter etiam se ipsum excusare potest

75쪽

Branenses. 59

tamquam ex imp0tentia, quia proprie solummodo illud possumus quod sine dampno nostro possumus. Et praescriptae cautelae valent contra judicem et juratos. Item stari debet sententiae arbitrii, quam dare dixerit, sive aequa sive iniqua, et sibi imputet, qui compromisit. Item si plures arbitri fuerint et diversas sententias dixerint, licebit eorum sententiae non stari; sed si major par consentiat ei, stabitur, alioquin poena committitur.

Item si quis litigatorum defecerit vel defuerit, quia per

eum factum est quominus arbitretur, poena committetur. Proinde sententia quidem coram uno dicta litigatoribus non alibit nisi in compromissis hoc specialiter expressum sit, quod Vel uno vel utroque absente sententia proferatur coram autem quo sententiam dicere videtur, qui eam sapientibus dicit, caeterum coram furioso vel demente si videtur dicere. Item non cogetur arbiter sententiam dicere, nisi posteae compromissa sit. Compromisso soluto die, morte acceptilatione, judicio pacto vel sacerdotio obveniente, arbiter est solutus. Ceterum si postea sacerdos existens arbitrium susceperit, iste quoque omni modo sententiam ferre debet. Item si heredis in compromisso menti fiat, arbiter potest jubere heredem adesse. Item si pupillus sine tutoris auctoritate compromisit, non est arbiter cogendus pronuntiare, quia si contra eum pronuntietur, poena non tenetur, praeterquam si fidejussorem dederit, a quo poena peti possit. Item de his omnibus rebus et rationibus atque controversiis judicare arbiter potest, quae ab initio fuissent inter

eos, qui c0mpromiserunt, non quae postea Supervenerunt.

Si de re sua quis factus est arbiter, dicere sententiam non potest, quia facere jubet, neque autem imperare sibi, neque Se prohibere quisquam potest. Si quis jussus ab arbitro ex

compromisso solvere pecuniam, moram egerit, poenam X compromisso debet, sed postea solvendo a poena liberatur.

Item si ex tribus arbitris duo condempnant aliquem in X arcis et tertius in V condempnat eundem, Valet sententia duorum; sed si unus in XV, alter in X et tertius

76쪽

60 Sententiae

in V, concordasse Videntur, ex eo, quod plus in se continet, quod est minus. Item si tres electi sint arbitri, duo poterunt in causa procedere et ipsam diffinire, si tertius citatus malitiose vel voluntarie nolit adesse, dum tamen justo impedimento non impediatur, ac si praesens esset quia omne arbitrium debet procedere et non retrocedere, nisi tertius, ut dictum est, legitime impediretur. 89. De arbitro, quantum ad judicia jurisdietionem. ostquam causa arbitris est commissa, tunc quantum ad ipsam auctoritas judicis exspiravit potest tamen partes ad servanda necessaria compellere ipso jure. Item arbitrorum assumptio judici in suis uribus non praejudicat. Ex protervis e temeritatis, si partes non rogat judice in arbitros compr0miSerint, compromissio vigorem habebit et quaelibet partium solvet XXI parvos pro emenda.

90 D consensu in arbitros Deto. Si vir in arbitros consenserit, eo mortuo uxor eos dicere non potest. Et sic est

dicendum de heredibus, nisi promissa personalia, sicut homagia et consimilia, quae personam respiciunt singularem, ibi intelligantur, quia illorum arbitria non ligant heredes, nisi incompromisso de heredibus fiat mentio specialis.

91. Qualiter arbitrium sit assumendum Arbitrium omne, ut discussum est, sub bono testimonio assumatur, et maxime in causis arduis atque magnis, quia nemo sibi ipsi testis idoneus ut supra tactum est esse potest. Omne etiam arbitrium poena est Vallandum. 92. Si unus arbitorum moritur. Uno arbitrorum mortu0, propter hoc etiam causa non est litigaliter inchoanda, sed alius in locum mortui assumatur. 93. De superarbitris. Qui prior superarbiter est electus, potior est subsequenti, et magis notus potior, quam minu notus 94. Da laetione arbitrorum alteritis loci Arbitri alterius

loci vel judicii electio valet, quamvis error, fatigatio et expensae

77쪽

Brunenses. I

inprovidentiae partium rationabiliter imputantur. Et nota, quod omne arbitrium et pronunciati si vallatio ejusdem solum coram juratis sunt facienda. Capitulum VII De armis. 95. De armis. Ad arma defensoria judex et jurati jus non habent, sed ad offensoria,' ' quia defensio non, sed offensio prohibetur. Talia enim sunt arma defensoria, quibus est licitum homini uti, sicut licet sibi a violentia se et sua defendere. Et notandum, quod circa arma emenda judici possunt arbitrarie per juratos taxari seu concedi, o de Vaginati0ne

gladii simplici cedunt X grossi de extractione LX, et de intrusione similiter LX denarii. Si ista fiant in die forensi inclusis arcubus et ballistis, de evaginatione tali judici duo et civitati tria talenta persolvat. It de tension arcus et ballistae tria et civitati

duo persolvat, vel ipsius manus perforetur cultello. Quicumque vero cum gladio praefixo tali acuto inventus fuerit vel per juratum seu duos testes idoneos de hoc accusatus fuerit judici tres fertones grossorum et civitati fertonem

solvet pro emenda. Lancea, cuspis, securis et caetera talia offendicula sub emenda consimili prohibentur.

Apud quemcumque insta ambitum civitatis cultellus longus, qui dicitur misericors Atechmessori, cingulo suspensus deprehensus fuerit, dabit judici unum talentum et assignabit cultellum, vel ipsius mann transfodiatur cultello. Qui vero cultellum talem in caliga latenter portaverit et furtive, judicidet quinque talenta vel manum amittat. Arma vero reliqua, puta pancerium seu loricam, galeam, mitram ferream, thoracia, chirothecas concatenatas et alia hujusmodi ad vulnerandum directe non ordinata judex a portantibus ad nocendum et offendendum recipere poterit pleno jure sed nulla poena bursalis est sibi et armis talibus

persolvenda.

) alia sunt arma offensoria, quorum usus est prohibitus, sicut et offensio est prohibita jure etiam naturali.

78쪽

62 Sententiae

Si quis rusticus arma portaverit, vel lanceam, Vel gladium judex, in cujus potestate raptus uerit, vel arma tollat, vel XX solidos a rustico pro ipsis accipiat. Mercator autem negotiandi causa per proVinciam transiens gladium suae sellae alliget vel sub vehiculum suum ponat, ut non innocentem laedat, sed ut a praedone se defendat. Nemo etiam retia seu quaelibet alia instrumenta ad capiendum quospiam tendat, nisi ad maleficos et consimiles jussu judicis

talia procurentur.

Capitulum VIII De arre statione.

95. rectasMis arrestationibus pacorum, vestium rerumpr0- Priarum, alienarum, concassarum, Obligatarum, venditarum, duos earum, vectoribus commissarum et aliis in ganere Antiquum jus

habet, quod arrestatio facta de equis, vaccis et rebus aliis tempore generalis guerrae sub vexillo seu baniri principis receptis, eassa est et nulla. Item discussum est, quod res domini in potestate Servi seu procuratoris pro debitis servi, in quibus obligatur, pro se ipso arrestari non possunt pro debitis autem domini possunt. Et si talis arrestatio fiat in alieno judicio, et praecipue, quod non subjacet jurisdictioni domini arrestati, quamvis stat per arrestatorem, qui est residens cum domino rerum in uno iudicio vel est ejus concivis seu Vicinus, tamen adhuc idem dominus cum arrestatore ad aliud judicium, ubi res arrestatae sunt, pro eis disbrigandis declinabit. Item si dominus res non per servum et procuratorem, sed per aliquem sibi concivem vel vicinum, qui etiam proprias res habet, ad locum alterius iudicii transmittit tunc si hoc notorium est, Vel coram probis viris de transmissione rerum et commissione protestationem prius fecit, quamvis apud eundem, qui res ducit, arrestentur pro debitis, in quibus idem pro seipso tenetur vel pro aliquo delicto, quod committit, dato etiam, quod confiteatur res easdem suas esse adhuc talis arrestatio domino rerum nullum praejudicium generabit. Inmerito enim dominus pro debitis, vel culpis, vel ex falsa confessione ductoris rerum, rebus propriis fraudaretur.

79쪽

Item si debitor et creditor ambo sint in eodem judicio residentes, et creditor contempto judice proprio debitorem, qui

ad parendum juri certus fuit, coram judice cum rebus, quas ducit, occupet alieno pro contemptu tali, nisi causam rationabilem, quae ad hoc ipsum moveat, assignet solvet emendam Bursalem, quam jurati duxerint sibi inponendam. Et nota: Taxatur ad tantum vel ad tantum nominatim talis emenda, quia secundum juratorum conscientiam, consideratis personis et causis occupationis, potest aliter et aliter moderari.

96. De arrestatione rerum mobilium. qui Vestes et quae-eunque res mobiles aliter concessae vel obligatae et per illum ulterius delusae, Venditae, vel alio modo quocunque alienatae non apud illum, in cujus potestate inveniuntur, sunt arrestandae, sed ab illo sunt justitialiter repetendae, cui primo ruerunt concessae vel obligatae. Et hoc intellige de personis honestis et fidedignis, quia secus est de personis levibus et

suspectis, quae una cum rebus possunt occupari, donec fidem iaciant, per quem modum res in eorum Venerint potestatem.

97. De arrestationibus equorum quantum ad eaeclamationem,

mortem, furtum, spolium et alia. Qui equum errantem in campo

vel alibi ceperit, propter hoc tractu temporis eum obtinere non potest, quod in foro publice de ipso exclamationem voce preconia fieri procuret Rem si equus arrestatus et pecunia taxatus, antequam dies judicii, in quo obtineri debet, venerit, moriatur, obtentor super cute equi cum testibus jurabit, sicut in equo, si viveret, durasset. Si autem equum per furtum Vel spolium amiserit, in cruce jurabit cum testibus; et si ipse vel aliquis testium in juramento ceciderit, laxam Solvet. Item si ille, cui equus arrestatur, petit, debet sibi statim super cautionem fidejussoriam, quod cum suo vulgariterdicto eschub ad mansionem ducat propriam, assignari. Et non oportet, quod judex octo diebus eum apud se retineat, sicut in villis aliquibus fieri consuevit.

98. De arrestationibus equorum ad quo possunt deuoluis quoto judicio debeant obtineri Antiqua jurium statuta dicunt sic Si de equo arrestato ille, qui occupatus est, suum sta-

80쪽

tuerit venditorem, liber erit ' et sic de caeteris. Propter hoe tamen quamvis ad tertium, quartum, quintum et si deinceps equus devolvi possit, semper in tertio judicio equus debet obtineri vel amitti, ad parcendum partium laboribus et expensi Item si arrestatus devolverit equum ad aliquem in terra residentem, illum per dies XIV statuere dobet. Si autem devolvit ipsum ad hospitem extra terram habitantem, illum statuet per tres XI dies. In uno etiam judicio unus ad alium, ille ad

tertium, et idem ad quartum, et quartus ad quintum, et sic per ordinem, quotquot sunt, equum devolvere possunt. Et similiter fieri potest quovis tempore medio, inter dicta tria judicia currente. Item si arrestatus termino praefixo illum, ad quem equum devolverit, quem nominatim expressit et ad quem statuendum se voluntarie obligavit, in persona propria non statuerit nisi legitimum obstet impedimentum, arrestans sine juramentis et testibus equum obtinet ipso jure.

99. Arrestatores equorum ignoti et eorum testes sunt divisim a minandi et da locis, temporibus, aeterisque circumstantiis diligenter intirrogandi. Cuidam homini dedigno equus arrestatus fuit; qui cum XX probis viris, vicinis suis,

Veniens et equum per modum repulsionis obtinere Volens, ex eo, quod unus testium in juramento cecidit, equum perdidit eundem Pro quo dominus villae juratis scripsit, quod multum miraretur de hoc jure quod ignotus veniens et equum arrestanSipsum potius mettertius deberet obtinere, quam arrestatuSeum fidelibus hominibus, vicinis suis, equum, quem in Suta habet potestate, valeat conservare, cum tamen Jus commune habeat, quod quilibet homo bonae famae melius honorem, res et corpus suum potest defendere, quam sibi possint per alium

decertari M. Eodem modo postea anno fere transacto quidam Veniens

de Goste equum cuidam noto et honesto viro, civi de Iglaria,

arrestanS, cum equum eundem mettertius obtinere vellet,

arrestatus de Ioavia communitatem cujusdam villae dictas Gogio adduxit, qui circa XXX existentes omnes exhibuerunt se ad jurandum, quod dictus equus de cabella adhuc in Gogiel existente genitus esset et quod per totam vitam suam a dicto

SEARCH

MENU NAVIGATION