De Christi Domini in coelum ascensu oratio ad Sanctiss. D.N. Vrbanum 8. P.O.M. habita in basil. SS. Apostolorum Petri, & Pauli die 16. Maij anni Domini 1624. Per Don Hieronymum a' Corduba Vallisoletanum philosophiae, ac S. Theologiae doct. S.D.N. int

발행: 1624년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

URBANO VIII.

DON HIERONT US A CORDUBA

VI coram te dicere audet, BEATISS. PATER, iS non modo Maiestatem tuam

ignorat, quod olim Romano Imperatori dictumis est, sed etiam eruditionem: qui Vero non audet, is ignorat humanitatem. Ego a Maiestate sapientiaq. ad Cl ἶςntiam prouocaui, dum praesente i , Ontilicum Maxime, Sapientissimeque, incere 1um ausus. Eadem mihi spes in prae-entia persuasit, ut qui semel tenuitatis meae fines dicendo transsilieram, eosdem quoque nunc obtinerem, ipsam Benigni-A 2 tati

3쪽

tati tuae laudationem offerendo . Oiseroeam tibi cum hoc non meo tantum, sed generis humani voto, Vt is, quem ascendentem in coelum laudibus prosecutus stim, te nobis e coelo datum, ut eiuS ViceS, VirtuteSq. referres, terris praeesse ac prodesse,

quod facis, quam diutissime velit.

4쪽

DOMINIV iis Coelum Ascensu.

ORATIO

OVUM theatri specimen, BEATISS PAT E R , ac triumphalis pompae spectaculum in Olitiarum colle tanquam pacis in Regia proponitur, illi

permutata quidem in melius actorum vice respondens, quod paucis ante diebus in Caluariae iugo, hoc est in gremio mortis, apparatu totius Orbis filiaestistimo, tetram & feralem occumbentis Domini scenam aperuit. Hoc vertit in diem tenebras, quas alterum euocarat ex die; diras hominum execrationes fausti coelestium plausus excipiunt ; sanguis effisus in lucem abit 1, insignia mortis in authoramenta victoriar ; vepres ad tempora circumducti scintillant in radios; rubestit corpus luminis fulgore non sanguine 1, candida nubes pro cruce triumphante supponitur ; effertur in altum diuinitatis virtute, non clauis ; Vno verbo, Vir dolorum, virorum vel Regum triumphis destinatos, appellare natales con sueuit Antiquitas, siue partam bello victoriam, siue

Urbis imperijq. primordia designarent: hodiernam

hanc . .

5쪽

hanc ego lucem, qua post restitutam humani generis libertatem victor ad Patrem rcdit obsequentillimus Filius , natalem iure dixerim tum Domini, tum seruorum: ille datus olim terris ex Virgine, nunc coelo redditur ex humanis, illi humanam naturam inter septa mortalitatis degentem, nunc primum regio in solio euectam via dent ad superos: ille nunc immortali diademate coronatur , qui nascens formam susceperat serui; illi in partem haereclitatis perpetuo regnaturi asciscuntur. & quo praecedit gloria Capitis, eo spes vocatur & corporis. Foelix plane spectaculum, iucundum superis, timendum inferis , hominibus salutare . Agnus occisus ab origine mundi, nunc aeternam sibi pacem auspicatur inter arbores olivarum. In hoc olim colle tu c testis Agricola, tuis lacrymis, tiroque si idore ac sanguine, illos olearum star-culos irrigasti, quos tibi hodierna die circum immortale caput victor imponis; inter has quondam oleas unctus es Agonista nobilis, quo facilius cum tenebrarum principe colluctatus, veteri illum possessione deijceres. Deiecisti, atque unde initium certaminis adornasti, ex eodem loco

primum trivmyhi gradum, ac pompam exordiri voluisti. Perge is libertatis humanae vindex ; perge d mortis debellator,ad paratam glori sedem,ad Regiam diuinit iis, ad dexteram Patris ; licet enim discedas ab inferiori

hoc nostrae mortalitatis ergastulo, non recedes a corde

cor hominum. Sed iam stiper pennas ventorum Gigas diuinus ascendit, unicoque saltu aera praetergreditur, qui prius exultauit ad currendam viam, e Patris sinu ad Virginis uterum, e solio diuinitatis ad angustum terrae diuer-1orium, de torrente voluptatis ad pelagus aerunanarum. Pla

6쪽

t chri,nitnς olim C py Q vm ς cipiunt utroia n,nt laetitiam in terr dxistipuli. donec int. quo ' iumphantem ab QVRly SMςm sus cepit, sim iecta , spectatores dimisit - amquam non o a' dulo finem imposilit, quam nouum ipsa nube, facta est, dum Domino gradienti, pro stolioqui iique subiecta scuius sub pςdibus deficeret soli, tu eoeli moles immensa Iar esset) Vterum virgina 1 mulata est, dum quem ille mortalem clausit, haec

suscipit immortalem. Atque Utinam sicut haec nubes in oculos discipulorum pluit, quia Dominum illis eripuit, eademque misso cςlestium iuuenum pari illos de adueniatu Domini conselata est ; ita nos quoque nullas effundamus,nisi de ammita Domino, lacrymas, nec ullam nisi de eodem inuento, laetitiam sentiamus. Dixi.

7쪽

Imprimatur, Si videbitur Reuerendis P. Mag. Deri Palas Apostolici . .

imprimatur . . M

Fr. Vine nitus Martisellus , magister, O socius Reuerendisi. P. Fr. Nicolai Rod si ordinis Praedicatorum, Sacri Palai diis. Mag. Ο

SEARCH

MENU NAVIGATION